Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
alia die, quod est tertia feria, piissimi principis praesentamur aspectibus. cunctus illic aderat senatus, in quo conuentu erant et episcopi quattuor, quos episcopus Constantinopolitanus pro sua persona direxerat. obtulimus beatitudinis uestrae litteras, quas clementissimus princeps cum grandi reuerentia suscepit. dicta sunt, quae ante examinationem causae oportuit intimare; mox causa coepta est.