Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

dictis euidenter utens per praesentia scripta haec dico, quia prima salus est rectae fidei regulam custodire et a patrum traditione nullatenus deuiare, quia non potest domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. haec quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica inuiolabilis semper catholica custoditur religio.