Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
certus igitur scito, per omnia sanctissime, quia secundum quod uobis scripsi tua tecum in ueritate sentiens omnes a te repudiatos haereticos renuo et ego pacem diligens. sanctissimas enim dei ecclesias, id est superioris uestrae et nouellae istius Romae, unam esse accipio; illam sedem apostoli Petri et istius augustae ciuitatis unam esse definio; omnibus actis a sanctis istis quattuor synodis, id est Nicaeae Constantinopoli et Ephesi et Chalcedone, de confirmatione fidei et statu ecclesiae adsentio et nihil titubare de bene iudicatis patior sed et conantes aut enisos usque ad unum apicem placita <ea>rum perturbare lapsos esse a sancta dei generali et apostolica ecclesia scio et tuis uerbis recte