Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
persistite, carissimi mihi, et inconcussam fidem fixa animi uirtute seruantes perseuerantiae laudem, in qua est salus et bonorum operum palma, praesumite. magna sunt, ad quae uocamur indigni: non retardet infirmitas, quia qui uocat retributor fidelis et fortis adiutor est. non prosperorum spe decipiamur aut mollium nec facilia proponamus: non deliciosa nobis dominus noster, non est blanda pollicitus; praemia promisit ille, non otia. laudi non conuenit et quieti. qui locus erit remunerationis, si nulla est cura uirtutis? angusta porta sed regna diffusa, paucis aditus sed probatis.