Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
hinc in ipsis periculis gaudia et ambitus passionum: expectat enim agones suorum, qui magnorum retributor est munerum. nam quia non frangeretur malis, nisi consolaretur aduersa de praemiis? spes illa est, quae non sinit in desperatione deficere; excludit siquidem amaritudinem tribulationum dulci sapore uirtutum. quis enim magni habeat praesentia sciens aestimare uentura? quis dispendia uitae renuat, si quae sunt recipienda considerat?