Technopaegnion
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- vexat amicitias et foedera dissociat lis.
- incipe, quidquid agas: pro toto est prima operis pars.[*]()
- insinuat caelo disque inserit emeritos laus.
- et disciplinis conferta est et vitiis urbs.
- urbibus in tutis munitior urbibus est arx.
- auro magnus honos, auri pretium tamen est aes.
- longa dies operosa viro, sed temperies nox,
- qua caret Aethiopum plaga, pervigil, inrequies gens,
- semper ubi aeterna vertigine clara manet lux.
- SUNT et caelicolum monosyllaba. prima deum Fas,
- quae Themis est Grais; post hanc Rea,quae Latiis Ops;
- tum Iovis et Consi germanus, Tartareus Dis,
- et soror et coniunx fratris, regina deum,[*]() Vis,
v.1.p.296