Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. et quae Pictonici legit accola litoris, et piae
  2. mira Caledoniis nonnunquam detegit aestus.
  3. v.2.p.16
  4. accedunt, quae fama recens Byzantia subter
  5. litora et insana generata Propontidis acta
  6. promoti celebrata ducis de nomine laudat.
  7. Haec tibi non vates, non historicus neque toto
  8. orbe vagus conviva loquor, set tradita multis,
  9. ut solitum, quotiens dextrae invitatio mensae
  10. sollicitat lencm comi sermone Lyaeum.
  11. haec non per vulgum mihi cognita perque popinas
  12. aut parasitorum collegia Plautinorum,
  13. set festos quia saepe dies partim ipse meorum
  14. excolui inque vicem conviva vocatus adivi.
  15. natalis si forte fuit sollemnis amico
  16. coniugiove dapes aut sacra repotia patrum.
  17. audivi meminique bonos laudare frequentes.
  1. Si qua fides falsis umquam est adhibenda poetis
  2. nec plasma semper adimunt,
  3. Paule, Camenarum celeberrime Castaliarum
  4. alumne quondam, nunc pater,