Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- enumerabo tamen famam testesque secutus
- pro studiis hominum semper diversa probantum.
- Set mihi prae cunetis lectissima, quae Medulorum
- educat Oceanus, quae Burdiga lensia nomen
- usque ad Caesareas tulit admiratio mensas,
- non laudata minus, nostri quam gloria vini.
- haec inter cunctas palmam meruere priorem,
- omnibus ex longo cedentibus: ista et opimi
- visceris et nivei dulcique tenerrima suco
- miscent aequoreum tenui sale tincta saporem.
- proxima sint quamvis, sunt longe proxima multo
- ex intervallo, quae Massiliensia, portum
- quae Narbo ad Veneris nutrit; cultuque carentia
- Hellespontiaci quae protegit aequor Abydi:
- vel quae Baianis pendent fluitantia palis; .
- Santonico quae tecta salo; quae nota Genonis:
- aut Eborac mixtus pelago quae protegit amnis,
- ut multo iaceant algarum obducta recessu:
- aspera quae testis et dulcia, farris opimi.
- Sunt et Aremorici qui laudent ostrea ponti,