Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. una fuit tantum, qua respondere Lacones
  2. littera, et irato regi placuere negantes,
  3. est etenim comis brevitas: sic fama renatum
  4. Pythagoram docuisse refert, cum multa loquaces
  5. ambiguis sererent verbis, contra omnia solum
  6. Est, respondebat, vel Non. o certa loquendi
  7. regula! nam brevius nihil est et plenius istis,
  8. quae firmata probant aut infirmata relidunt.
  9. nemo silens placuit, multi brevitate loquendi.
  10. Verum ego quo stulte dudum spatiosa locutus
  11. provehor? ut diversa sibi vicinaque culpa est!
  12. multa loquens et cuncta silens non ambo placemus.
  13. nec possum reticere, iugum quod libera numquam
  14. fert pietas nec amat blandis postponere verum,