Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. et tibi ego: hoc nato nos sumus ambo patres,
  2. nec iam sola mihi pietas mea suadet amorem:
  3. nomine te gemini iam genitoris amo.
  4. quippe tibi aequatus videor, quia parvulus isto
  5. nomine honoratum me quoque nobilitat:
  6. v.2.p.64
  7. non aetas quia nostra eadem: nam subparis aevi
  8. sum tibi ego et possum fratris habere vicem,
  9. nec tantum nostris spatium interponitur annis,
  10. quanta solent alios tempora dividere,
  11. vidi ego natales fratrum distare tot annis,
  12. quot nostros: aevum nomina non onerant,
  13. pulchra iuventa tibi senium sic iungit, ut aevum
  14. quod prius est maneat, quod modo ut incipiat.
  15. et placuisse reor geminis aetatibus, ut se
  16. non festinato tempore utraque daret,
  17. leniter haec flueret, haec non properata veniret,
  18. maturam frugem flore manente ferens,
  19. annos me nescire tuos, pater optime, testor
  20. totque putare tuos, quot reor esse meos.
  21. nesciat hos natus, numeret properantior heres,