Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. verum ego primaevo genitus genitore fatebor
  2. subparis haec aevi tempora grata mihi.
  3. debeo quod natus, suadet pia cura nepotis
  4. addendum patri, quo veneremur avum.
  5. tu quoque, mi genitor, geminata vocabula gaude,
  6. nati primaevi nomine factus avus.
  7. exiguum, quod avus: faveant pia numina divum
  8. deque nepote suo fiat avus proavus,
  9. largius et poterunt producere fata senectam:
  10. set rata vota reor, quae moderata, magis.
  11. v.2.p.66
    ---
  1. debeo et hanc nostris, fili dulcissime, curis
  2. historiam: quamquam titulo non digna sereno
  3. anxia maestarum fuerit querimonia rerum.
  4. Iam super egelidae stagnantia terga Mosellae