Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- vidi ego natales fratrum distare tot annis,
- quot nostros: aevum nomina non onerant,
- pulchra iuventa tibi senium sic iungit, ut aevum
- quod prius est maneat, quod modo ut incipiat.
- et placuisse reor geminis aetatibus, ut se
- non festinato tempore utraque daret,
- leniter haec flueret, haec non properata veniret,
- maturam frugem flore manente ferens,
- annos me nescire tuos, pater optime, testor
- totque putare tuos, quot reor esse meos.
- nesciat hos natus, numeret properantior heres,
- testamenta magis quam pia vota fovens
- exemploque docens pravo iuvenescere natos,
- ut nolint patres se quoque habere senes.