Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. accessit (grates superis medioque nepoti,
  2. bina dedit nostris qui iuga nominibus)
  3. accessit titulus, tua quo reverentia crescat,
  4. quo doceam natum, quid sit amare patrem.
  5. ipse nepos te fecit avum: mihi filius idem
  6. et tibi ego: hoc nato nos sumus ambo patres,
  7. nec iam sola mihi pietas mea suadet amorem:
  8. nomine te gemini iam genitoris amo.
  9. quippe tibi aequatus videor, quia parvulus isto
  10. nomine honoratum me quoque nobilitat:
  11. v.2.p.64
  12. non aetas quia nostra eadem: nam subparis aevi
  13. sum tibi ego et possum fratris habere vicem,
  14. nec tantum nostris spatium interponitur annis,
  15. quanta solent alios tempora dividere,
  16. vidi ego natales fratrum distare tot annis,
  17. quot nostros: aevum nomina non onerant,
  18. pulchra iuventa tibi senium sic iungit, ut aevum
  19. quod prius est maneat, quod modo ut incipiat.
  20. et placuisse reor geminis aetatibus, ut se
  21. non festinato tempore utraque daret,