Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- clunes opimat cereas
- vel qui lucentcs rapuit de vitibus uvas,
- pendetque nexus retibus,
- quae vespertinis Militant nebulosa sub horis
- vel mane tenta roscido:
- tales hibernis ad te de saepibus, ipsos
- capi volentes, misimus
- bis denos; tot enim crepero sub lucis eoae
- praeceps volatus intulit.
- tum, quas vicinae suggessit praeda lacunae,
- anites maritas iunximus,
- remipedes, lato populantes caerula rostro
- et crure rubras Punico,
- iricolor vario pinxit quas pluma colore,
- collum columbis aemulas,
- Defrudata meae non sunt haec fercula mensae:
- vescente te fruimur magis.
- Vale bene, ut valeam.
v.2.p.62
- CREDIDERAM nil posse meis adfectibus addi,
- quo, venerande pater, diligerere magis,