Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. grande onus in musis: tot saecula condita chartis.
  2. quae sua vix tolerant tempora, nostra gravant.
  3. nobiscum invenies ἐπέων πολυμορφέα,
  4. γραμματικῶν τε πλοκὰσ καὶ,
  5. δάκτυλον ἡρῷον καὶ ἀοιδοπόλων,
  6. σὺν Θαλίησ κώμῳ σύρματα.
  7. σωταδικόν τε κίναιδον, ἰωνικὸν.
  8. Ῥυθμῶν Πινδαρικῶν ἔννομον.
  9. v.2.p.30
  10. εὶλιπόδην σκάζοντα καὶ οὐ σκάζοντα.
  11. Ὀκτὼ Θουκυδίδου, ἐννέα.
  12. Ῥητορικῶν θάημα, σοφῶν ἐρικυδέα,
  13. πάντα μάλ' ὅσσ' ἐθέλεις, καὶ πλέον, εἴ κε.
  14. Hoc tibi de nostris ἀσπαστικὸν offero libris.
  15. vale; valere si voles me, iam veni.
  1. O qui vetustos uberi facundia
  2. sales opimas, Tetradi,
  3. cavesque, ne sit tristis et dulci carens
  4. amara concinnatio;
  5. qui felle carmen atque melle temperans
  6. torpere musas non sinis
  7. pariterque fucas, quaeque gustu ignava sunt,
  8. et quae sapore tristia;
  9. rudes camenas qui Suessae praevenit
  10. aevoque cedis, non stilo:
  11. cur me propinquum Santonorum moenibus
  12. declinas, ut Lucas boves
  13. olim resumpto praeferoces proelio
  14. fugit iuventus Romula?
  15. non ut tigris te, non leonis impetu,
  16. amore sed caro expeto.
  17. videre alumni gestio vultus mei
  18. et indole optata frui.
  19. invitus olim devoravi absentiae
  20. necessitatem pristinae,
  21. quondam docendi munere adstrictum gravi
  22. Iculisma cum te absconderet,
  23. v.2.p.32
  24. et invidebam devio ac solo loco
  25. opus camenarum tegi.
  26. at nunc — frequentes atque claros nec procul
  27. cum floreas inter viros
  28. tibique nostras ventus auras deferat
  29. auresque sermo verberet — cur
  30. me supino pectoris fastu tumens
  31. spernis poetam consulem,
  32. tuique amantem teque mirantem ac tua
  33. desiderantem earmina