Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. veramque in illis esse .Φ. notam .sentit.
  2. quid, imperite, P. putas ibi scriptum,
  3. ubi locari .I. convenit longum?
  4. miselle doctor, 8. tibi sit obsceno,
  5. tuumque nomen .Θ. sectilis signet.
  1. DEFORMEM quidam te dicunt, Crispa: ego istud
  2. nescio: mi pulchra es, iudice me satis est.
  3. quin etiam cupio, iunctus quia zelus amori est.
  4. ut videare aliis foeda, deeora mihi.
  1. SIT milli talis amica velim,
  2. iurgia quae temere incipiat,
  3. nec student quasi casta loqui:
  4. pulcra procax petulante manu,
  5. verbera quae ferat et regerat
  6. caesaque ad oscula confugiat.
  7. nam nisi moribus his fuerit,
  8. casta modesta pudenter agens,
  9. dicere abominor, uxor erit.
  1. Hoc, quod amare vocant, solve aut misceto. Cupido:
  2. aut neutrum flammis ure vel ure duo.