Epigrammaton Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- Diversa infelix et lambit et olfacit Eunus:
- dissimilem olfactum naris et oris habet.
- BENE NEC MALE OLERE
- SALGAMA non hoc sunt, quod balsama: cedite odores,
- nec male olere mihi, nec bene olere placet.
- LAIS Eros et Itys, Chiron et Eros, Itys alter
- nomina si scribis, prima elementa adime.
- ut facias verbum, quod tu facis, Eune magister,
- dicere me Latium non decet opprobrium.
- LAMBEBAT
- EUNE, quod uxoris gravidae putria inguina lambis,
- festinas glossas non natis tradere natis.
- EUNUS Syriscus, inguinum ligurritor.
- opicus magister (sic eum docet Phyllis)
- muliebre membrum quadrangulum cernit:
- triquetro coactu .Δ. litteram ducit.
- de valle femorum altrinsecus pares rugas
- mediumque, fissi rima qua patet, callem
- .Ψ. dicit esse: nam trifissilis forma est.
- cui ipse linguam cum dedit suam, .Λ. est: