Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. accirem medicos.” Eunomus obriguit.
  2. tum Gaius: “Metuas nihil, Eunome. dixi ego et omnes,
  3. nullum, qui saperet, dicere te medicum.”
  1. LATRATUS catulorum, hinnitus fingis equorum,
  2. caprigenumque pecus lanigerosque greges
  3. habitu adsimulas; asinos quoque rudere dicas,
  4. cum vis Arcadicum fingere, Marce, pecus,
  5. gallorum cantus et ovantes gutture corvos
  6. et quidquid vocum belua et ales habet,
  7. omnia cum simules ita vere. ut ficta negentur.
  8. non potes humanae vocis habere sonum.
  1. EMENDATA potest quaenam vox esse magistri,
  2. nomen qui proprium cum vitio loquitur?
  3. auxilium te nempe vocas, inseite magister?
  4. da rectum casum: iam solicismus eris.
  5. v.1.p.160
  1. EMPTIS quod libris tibi bibliotheca referta est,