Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. nec solam remeare animam, sed corpore toto
  2. caelestes intrare plagas et inane sepulcri
  3. arcanum vacuis adopertum linquere terris.
  4. v.1.p.18
  5. Nate patris summi nostroque salutifer aevo,
  6. virtutes patrias genitor cui tradidit omnes,
  7. nil ex invidia retinens plenusque datorum,
  8. pande viam precibus patriasque haec perfer ad aures.
  9. Da, pater, invictam contra omnia crimina mentem
  10. vipereumque nefas nocituri averte veneni,
  11. sit satis, antiquam serpens quod prodidit Aevvam
  12. deceptumque adiunxit Adam: nos sera nepotum
  13. semina, veridicis olim praedicta prophetis,
  14. vitemus laqueos, quos letifer inplicat anguis.
  15. Pande viam, quae me post vincula corporis aegri