Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. mundi, quem facturus erat: generatus in illo
  2. tempore, quo tempus nondum fuit: editus ante
  3. quam iubar et rutilus caelum inlustraret Eous:
  4. quo sine nil actum, per quem facta omnia:[*]() cuius
  5. in caelo solium, cui subdita terra sedenti
  6. et mare et obscurae chaos insuperabile noctis:
  7. inrequies, cuncta ipse movens, vegetator inertum:
  8. non genito genitore deus, qui fraude superbi
  9. offensus populi gentes in regna vocavit,
  10. stirpis adoptivae meliore propage colendus:
  11. cernere quem licuit proavis, quo numine viso
  12. et patrem vidisse datum:[*]() contagia nostra
  13. qui tulit[*]() et diri passus ludibria leti
  14. esse iter aeternae docuit remeabile vitae: