Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. invidiae obicitur, pernox est cura disertis;
  2. set rudis ornatu vitae caret, esto patronus,
  3. et defende reos: set gratia rara clientis,
  4. esto cliens: gravis imperiis persona patroni,
  5. xercent hunc vota patrum: mox aspera curis
  6. sollicitudo subit, contemnitur orba senectus
  7. et captatoris praeda est heredis egenus.
  8. vitam parcus agas: avidi lacerabere fama,
  9. et largitorem gravius censura notabit.
  10. cuncta tibi adversis contraria casibus, ergo
  11. optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
  12. non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri.
  13. Haec [*]() quidem Pythagorica est apophasis secundum
  14. tale quod subiectum est distichon:
  15. πρῶτον μὲν μὴ φῦναι ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστον,
  16. δεύτερον ὅττι τάχιστα πύλασ Ἀίδαο περῆσαι. 2
  17. v.1.p.168
  18. Contra sed alterius sectator dogmatis ista