Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. testatur Saturnigenam nec nomine cessat
  2. incusare Iovem, data sit quod vita perennis.
  3. respice et ad cultus animi, sic nempe pudicum
  4. perdidit Hippolytum non felix cura pudoris.
  5. e contra inlecebris maculosam degere vitam
  6. quem iuvat, adspiciat poenas et crimina regum,
  7. Tereos incesti vel mollis Sardanapalli.
  8. perfidiam vitare monent tria Punica bella;
  9. set prohibet servare fidem deleta Saguntos.
  10. v.1.p.166
  11. vive et amicitias semper cole.-Crimen ob istud
  12. Pythagoreorum periit schola docta sophorum.- hoc
  13. metuens igitur nullas cole.-Crimen ob istud
  14. Timon Palladiis olim lapidatus Athenis,
  15. dissidet ambiguis semper mens obvia votis,
  16. nec voluisse homini satis est: optata recusat,
  17. esse in honore placet, mox paenitet: et dominari
  18. ut possint, servire volunt, idem auctus honore