Liber qui appellatur Speculum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 12). Weihrich, Franz, editor. Vienna: Gerold, 1887.

XXXVIIII. DE EPISTVLA AD TIMOTHEVM.

Finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. a quibus quidam aberrantes conuersi sunt in uaniloquium, uolentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae locuntur neque de quibus adfirmant. scimus autem quoniam bona est lex, si quis eam legitime utatur: sciens hoc, quia iusto non est lex posita, sed iniustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, parricidiis et matricidiis, homicidiis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuriis, et si quid aliud sanae doctrinae aduersatur, quae est secundum euangelium gloriae beati dei, quod creditum est mihi. Et post paululum : Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate [*]( -11 I Тim. 1, 5—11 22 I Tim. 2, 1 et 2 ) [*]( 8 aparear M\', opener P1 4 misτeriũMPS, mmĩ C 5 mamfefre 8, manifestum a oporreaT R 7 condιτus sιτ Sa 8 qao∗modo (ras. d) M EXPLICIT AD COLOSENSES (atr.) I INCIPIT DB EPISTOLA AD TIMOTHEVM (min.) I S 11 aatem in rlU. P cordo M 12 fida* (t ras.) 8 18 uolunτ P1 15 ea Rav 16 fci- ènτes Ra hoc] auτ̉ 8 let non efr Sa lex in ras. 5 lift. in P 18 parricidus & maτ homieiduf MP1CS1: -cidis P1Rav, -cudi∗s S 19\' concunbιτοrum MC prurif mendaetb; R MCS1, piu∗∗nf P: piuns Rav., -n∗f S 22 primo S (cod. Am.) )

246
et castitate. Item post paululum: Volo ergo uiros orare in omni loco, leuantes puras manus sine ira et disceptatione. similiter et mulieres in habitu ornato cum uerecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus ant auro aut margaritis uel ueste pretiosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona. mulier in silentio discat cum omni subiectione. docere autem mulieri non permitto, neque dominari in uirum, sed esse in silentio. Et post aliquot uersus : Oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse, unius uxoris uirum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, non uinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum, suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate - si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae dei diligentiam habebit ? — non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli. oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli. diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo uino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. et hi autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes. mulier. similiter pudicas, non detrahentes, sobrias; fideles in omnibus. diacones sint unius uxoris uiri, qui filiis suis bene praesunt et suis domibus. qui enim bene ministrauerint, gradum sibi bonum adquirunt et multam fiduciam in fide, quae est in [*](1 I Tim. 2, 8-12 9 I Tim. 3. 2-18 ) [*]( 3 hornaru f-ro m. ai.) S uencundia MP1 . 5 marganeτιf M P\' pmιττenf P1 6 muhere MP1, muhere (uirg. ras.) C 8 ahquod MC, ahquando P1, aliquanτros P1, aliquos Ba 10 ornatum] add. pudicum P1av 11 ninolenτο̄ M, uίοlenvū R, . mnolenτễ S 12 lιτιgofū MP1 cupidum] add. fed ar 13 cainrarem MPa 14 domui] om. P\' ec∗∗clefiae M neophιτum MPCRS 15 ftt. porbism RSv 16 mcedar (bis) MPa diabuli (Ws) MP et illum 4 20 mī MR, minī R1C hu MPCR 28 diaconi Sav punv P1RS2v 24 mini et adqquinτ MPCR bono gradū fibi R, gradum bonum ffbi av : )
247
Christo Iesu. Et post XII uersus: Spiritus autem manifeste dicit quia in nouissimis temporibus discedent quidam a fide,, adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognouerunt ueritatem. quia omnis creatura dei bona, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. sanctificatur enim per uerbum dei et orationem. haec proponens fratribus, bonus eris minister Iesu Christi, nutritus uerbis fidei et bonae doctrinae, quam adsecutus es. ineptas autem et aniles fabulas deuita. exerce te ipsum ad pietatem. nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens uitae quae nunc eat et futurae. fidelis sermo et omni acceptione dignus. in hoc enim laboramus et maledicimur, quia sperauimus in deum uiuum, qui est saluator omnium hominum, maxime fidelium. praecipe haec et doce. nemo adulescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in uerbo, in conuersatione, in caritate, in fide, in castitate. dum nemo, adtende lectioni, exhortationi, doctrinae. noli neglegere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum inpositione manuum presbyterii. haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. adtende tibi et doctrinae, insta in illis hoc enim faciens et te ipsum saluum facies et eos qui te audiunt. Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem, iuuenes ut fratres, anus ut matres, iuuenculas ut sorores in omni castitate. uiduas honora, quae uere uiduae [*]( t I Tim. 4, 1--16 et I Tim. 5, 1—23et I Tim. 6, 1-14 26 I Tlm. 5, 1—25. ) [*](1 XII] aliquos α 4 hipoerifi M, ypochrisi P, hipochrifi S 10 haec] hoe R ppenenf Sa frib; fuif R errt CR rpl IH̄ Sav 11 enuτrιτus R tiarbo R es] efτ B 14 tarba pietas — est om.P1 16 et ante futurae] m MC1 16 ſperamus Rav 21 lerione exorτaτιοne (exh- S) MP1CS1 et doctrine d 28 preſbιτern (-n R) MPCRS1 24 omnibus] inonnb; R (fort. reete) 28 nerae P )
248
sunt si qua autem uidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam regere et mutuam uicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram deo. quae autem uere uidua est et desolata, sperauit in deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte et die. nam quae in deliciis est, uiuens mortua est. et hoc praecipe, ut inreprehensibiles sint. si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, et est infideli deterior. uidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius uiri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educauit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lauit, si tribulationem patientibus subministrauit, si omne opus bonum subsecuta est. adulescentiores autem uiduas deuita. cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere uolunt, habentes damnationem, quia primam fidem inritam fecerunt: simul autem et otiosae esse discunt, circuire domus, non solum otiosae, sed et uerbosae, loquentes quae- non oportet. nolo ergo iuniores nubere, filios. procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. iam enim quaedam conuersae sunt retro post satanan. si qua fidelis habet uiduas, subministret. illis, ut non grauetur ecclesia, ut his quae uere uiduae sunt sufficiat qui bene praesunt presbyteri, duplici honore habeantur: maxime qui laborant in uerbo et doctrina. dicit enim scriptura: non infrenabis os boui trituranti, et: dignus est operarius mercede sua. aduersus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus. peccantes [*]( ,24 cf. Deut. 25, 4 et Leu. 10, 7 ) [*]( 1 diſcanτ (n exp.) C, discat v4 defolura Px fperabir CRa. b ex u M, fperer P2v, fperat edd. inſτeτ P2Rv 5 et] ac Sb 6 hoc] om. MCR 8 negaui M, negabiT S 10 edocamr MCS1, edocunτ P1 13 luxorianτęP1, luxunanτe S1 15 inτā M, umTam P eese] om. Rav 16 circQire Ba 17 ergo] om. C, autem a 20 ſaτhanam R , qua] quis Rv, qui a fidelef S 22 prefbirem MCS1 digm habeanrur P2Rv 24 infrenabis] al. alligahis a in marg. (ef.- v) 25 aduerſum Sa preſbιτerū MPCB accuſſaτιonam (acuſſ. P),MP 26 et] auT B peccantes] add. auτem Sa (fort. recte) )
249
coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. testor coram deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. manus cito nemini inposueris neque communicaueris peccatis alienis. te ipsum castum custodi. noli adhuc aquam bibere, sed uino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsecuntur. similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent abscondi non possunt. Quicumque sunt sub iugo serui, dominos suos omni honore dignos habeant, ne nomen domini et doctrina blasphemetur. qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis seruiant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. haec doce et exhortare. si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas uerborum, ex quibus oriuntur inuidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum et qui priuati sunt ueritate, existimantium quaestum esse pietatem. est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. nihil intulimus in hunc mundum: haut dubium quia nec auferre quid possumus: habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et laqueum diaboli et desideria multa inutilia et nociua, quae [*]( 10 I Tim. 6, 1-14 ) [*]( . 1 ut] ut & Sv τeſτιficor S 2 electis] p elecrif C angelis] add. eraf P* 3 facias R 4 nemine MPl uerba neque c. p. alienis om. MP1CR 5 cufrode S1 8 p̀cedenτιū S1 quosdam] quorundaum P1 9 quae aliter] qualιτer CR 10 quicumque] qmca MP1C 11 habeant] arbιτrenτur P2v (a in marg.) 12 et 14 fidelif MPl 14 qui] quia a 16 quae] qm BS 17 nihil] om. P1 19 male in marg. M 20 pnuaTe M 22 nihil] add. emm C Rv 23 quia} quin P* poſſimuſ (1 ex u inter scribendum m. pr. M) MC. \\ 25 ſimuſ RS2av temptationes a 26 in laqueum Rav diabnb MP - )
250
mergunt homines in interitum et perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. tu autem, o homo dei, haec fuge: sectare uero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. certa bonum certamen fidei, adprehende uitam aeternam, in qua uocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus. praecipio tibi coram deo, qui uiuificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, ut serues mandatum sine macula, inreprehensibile, usque in aduentum domini nostri Iesu Christi. Et post paucos uersus: Diuitibus huius saeculi praecipe, non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum, sed in deo, qui praestat - nobis omnia abunde ad fruendum, bene agere, diuites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam.s o Timothee, depositum custodi, deuitans profanas uocum nouitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. gratia tecum. amen..