Liber qui appellatur Speculum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 12). Weihrich, Franz, editor. Vienna: Gerold, 1887.

XXXVIII. DE EPISТVLA AD COLOSSENSES.

Igitur, si conresurrexistis eum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus eat in dextera dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos apparebitis cum illo in gloria. mortificate ergo membra uestra, quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus: propter quae uenit ira dei super filios incredulitatis. in quibus et uos ambulastis aliquando, cum uiueretis in illis; nunc autem deponite st uos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam: turpem sermonem de ore- uestro ne emiseritis. nolite mentiri inuicem, expoliantes uos ueterem hominem. eum actibus eius et induentes nouum, eum qui renouatur in [*]( 10 Col. 3, 1-25 et Coi. 4, 1—6 ) [*]( 1 agenref (a in ras. 3 litt.) P hunsmodi B 2 etj om. P* 4 quod] qm P1 5 ut] ex P2RSav non] ne Rv 6 utj add. non P1S1. confundanτur S exiſτιmare in ras. S 7 EXPLICITI | INCI- FIT DE BELA AD COLOSENSES. (min.) | S 9 de epist.] om. R MCR 10 conresurrexisτιs P2S (cod. Am.) : conAurrenTtt M, conſurrexiſτιſ P1CRav 13 in) Om. C cum aurem a 14 illo] ipsu CRSav 16 concupiſcenτιa mala & auarιτιa MC 1& muterιτιf MS1 in illis] om. Pl ataten] & (sed lineola perdux. m al) S \' 20 omnia] omaem C 21 uerba ne emiseritis om. Rx 22; men MCS m mui S 23 m agnmone MC, in agni* tionem dei a ) [*]( 16* )

244
agnitionem, secundam imaginem eius, qui cr.eauit eum: ubi non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, seruus et liber, sed omnia et in omnibus Christus. induite ergo uos sicut electi dei, sancti et dilecti, uiscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, subportantes inuicem et donantes uobis ipsis, si quis aduersus aliquem habet querellam: sicut dominus donauit uobis, ita et uos. super omnia autem haec caritatem habete, quod est uinculum perfectionis. et pax Christi exultet in cordibus uestris, in qua et uocati estis in uno corpore: et gratia estote. uerbum Christi habitet in uobis abundanter in omni sapientia: docentes et commonentes uosmet ipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus in gratia, cantantes in cordibus uestris deo. omne quodcumque facitis in uerbo aut in opere, omnia in nomine domini Iesu, gratias agentes deo et patri per ipsum. mulieres, subditae estote uiris, sicut oportet in domino. uiri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. filii, oboedite parentibus per omnia, hoc enim placitum est in domino. patres, nolite ad indignationem prouocare filios uestros, ut non pusillo animo fiant. serui, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum seruientes quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis timentes dominum. quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut domino et non hominibus, scientes quod a domino accipietis retributionem hereditatis. domino Christo seruite. qui enim iniuriam facit, recipit id quod inique gessit, et non est personarum acceptio apud deum. Domini, quod iustum est et aequum, [*]( 27 Col. 4, 1-6 ) [*]( 2 genrilef & iuder P* 8 fcrrha MC, fchara P, fciTa R, fcyra S et ante liber om. Pl 4 dei] om. P1 et dilecti] & elecn MC1, om. R 6 uobisma P\'v 7 sicut et ab dominus om. C1 8 uosJ faciTe add. Sa 11 graτι C2RS2av 12 omouenτes R m pfalimf PSa 18 & hymmf P, himmf MC & canτ Pav 14 domini noftri a 15 Iesu Christi av 16 fabdm B 17 diligere P ulores] add. uestras Rav 18 fili S* 20 puldlammo MC, pu∗sillanimes P 21 uerba quasi - - timentes om. P1 22 dominum] dm P* 25 facit iniuriam a 26 . recipiet RSav inique om. B 27 et] om. MP1C )
245
seruis praestate, scientes quoniam et uos dominum habetis in caelo. orationi instate, uigilantes in ea cum gratiarum actione: orantes simul et pro nobis, ut deus aperiat. nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam uinctus sum, ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. sermo uester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat uos unicuique respondere.