XXXI. DE EPISTVTLA AD CORINTHIOS PRIMA.
Obsecro autem uos, fratres, per nomen domini Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in uobis scismata. [*]( 7 Rom. 15, 26 et 27. 12 ib. 80 15 Eom. 16, 17—19 25 I Cor. 1, 10—18 ) [*]( 4 unanimef RSav 6 propterea] propTer quod Sav ɾuɾcipιτ P 7 honore MC uerba et aliquanto post om. MPCB, in marg. add. & p\' ahq P 8 macedoma BSav 12 pancif MC, paucos Ba 14 spiritus] fcl add. P1, Bancti spiritus m pro me om. B 16 defcefftonef C, diffenfionef BSav Aos] om. S 20 denulgara MPC 24 INCIP DB EPS. AD CORINT.S, de eplã fcl pauli apli ad corιτhios p B choRIBTeos M, choRINTHeus P, choRlNTIOF C prima ad Corinthioa a 25 domini] add. nñ P\'v id] om. MC scismarha MC )
209
sitis autem perfecti in eodem . sensu et in eadem sententia. significatum est enim mihi de uobis, fratres mei, ab his qui sunt Cloes quia contentiones inter uos sunt. hoc autem dico, quod unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. diuisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro uobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Et post paululum: Ex ipso autem uos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in domino glorietur.
Et alio loco: Cum enim sit in uobis zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? cum enim quis dicit: ego quidem sum Pauli, alius autem: ego Apollo, nonne homines estis ? Et post paululum: Nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis ? si quis autem templum dei uiolauerit, - disperdet illum deus. templum enim dei sanctum est, quod estis uos. nemo se seducat: si quis uidetur inter uos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum. Et post paucos uersus: Itaque nolite ante tempus iudicare, quoad usque ueniat dominus, qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a deo. haec autem, fratres, transfiguraui in me et Apollo propter uos, ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est unus aduersus alterum infletur pro alio. quis enim te discernit? quid autem habes [*]( 7 I Cor. 1, 30 et 31 10 cf. Hier. 23, 5 et Hier. 9, 23 et 24 11 I Cor. 3, 3 et 4 14 ib. 16-19 20 I Cor. 4, 5—7 ) [*]( 1 sententia] af. fcientia a in margine 2 enim] auTem P S cloef (cl in ras.) P . quia] quod P\' 4 uestrum om. Sl dicai C ego quidem sum] eodem qm*** P quidem] siquidem R 10 domino] do M 11 in uobis] mTer uof Sav 12 et] sed S 13 dicat v sum] om. MC fum quidem S ego alt.] om. S 14 efτιf & P\' lu paulum nefcirif (corr. aX. m.) S 15 babit & M PC 17 enim dei in ras. P2 dei] om. MC uos om. P1 20 paucissimof S1 21 et] om. a • 22 inluminauitMC mamfesrauit MP1CS1 24 nobis] uob 81 26 quod P1 ) [*]( XII, Aug. 3, i. ) [*]( 14 )
210
quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Et post paululum: Vsque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. maledicimur et benedicimus, persecutionem patimur et sustinemus, blasphemamur et obsecramus. tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. non ut confundam uos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. Item post paululum: Omnino auditur inter uos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat et uos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio uestrum qui hoc opus fecit? ego quidem, absens corpore, praesens autem spiritu. iam iudicaui ut praesens eum qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi congregatis uobis et meo spiritu cum uirtute domini Iesu tradere huiusmodi in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in diem domini Iesu. non bona gloriatio uestra. nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi. etenim pascha nostrum immolatus est Christus. itaque epulemur non in fermento ueteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et ueritatis. scripsi uobis in epistula, ne commisceamini fornicariis: non utique fornicariis huius mundi aut auaris aut rapacibus aut idolis seruientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exisse. nunc autem scripsi uobis non commisceri, si is qui frater nominatur est fornicator aut auarus aut idolis seruiens aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere. quid enim mihi de his qui foris
[*]( 2 I Cor. 4, 11-14 9 I Cor. 5, 1-13 et I Cor. 6, 1—10 ) [*]( 2 et infra paulolum S 7 penpfima MPCRS 9 int\'uos auditur R 10 ita om. R 13 facix MC abffenf M 16 huiusmodi) add. satane P1 (cf. v) in om. MC\' 17 die Sav domini Iesu] dni nn lbu rpi Sa (ef. v) non] add. eft av 20 confperfio R Sav azimi et infra azimif MPCRS 26 commisceri] commisceaimni. P\' 27 si is qui] qm P\', fi quif P* (cf. Sab.) nominatus 8 ) 211
sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? nam eos qui foris sunt deus iudicabit. auferte malum ex uobis ipsis. Audet aliquis uestrum habens negotium aduersus alterum iudicari apud iniquos, et non apud sanctos? an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? et si in uobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis indicetis? nescitis quoniam angelos iudicabimus? quanto magis saecularia? saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum. ad uerecundiam uestram dico. sic non est inter uos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? sed frater cum fratre iudicio-contendit, et hoc apud infideles? iam quidem omnino delictum est in uobis, quod iudicia habetis inter uos. quare non magis iniuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? sed uos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus. an nescitis quia iniqui regnum dei non possidebunt? nolite errare: neque fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri; neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum dei possidebunt. Et post paululum: Nescitis quoniam corpora uestra membra Christi sunt? tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? absit. an nescitis quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur? erunt, inquit, duo in carne una. qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. fugite fornicationem. omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. an nescitis quoniam membra uestra templum est spiritus sancti, qui in uobis est, quem habetis a deo, et non estis uestri? empti enim estis pretio magno: glorificate
[*]( 3 I Cor. 6, 1-10 20 I Cor 6, 15-20 et I Cor. 7, 1-40 et I Cor. 8, 1-4 23 cf. Gen. 2, 24 ) [*]( 8 uestram] nrin S1 5 de hoc mundo RSav 6 hic mundus M iudicatis MC 10 aeram J* 12 ludicitf MC con- TendiT iudicio S mfidehf M 23 enmt] add. enim av 26 fecerit] peccauenx MPC 97 templmn fnnt av 28 sancti] ei\' C uerba qui in nobis - - empti om. P\' ) [*]( 14* ) 212
et portate dominum in corpore uestro. De quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum uirum habeat. uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir. similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi: et iterum reuertimini in id ipsum, ne temptet uos satanas propter incontinentiam uestram. hoc autem dico secundum . indulgentiam, non secundum imperium. uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium habet donum ex deo, alius quidem sic, alius uero sic. dico autem non nuptis et uiduis, bonum est illis si sic maneant, sicut et ego. quod si se non continent, nubant. melius est enim nubere quam uri. his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio, non ego, sed dominus, uxorem a uiro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut uiro suo reconciliari. et uir uxorem non dimittat. nam ceteris ego dico, non dominus: si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam: et si qua mulier habet uirum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat uirum. sanctificatus est enim uir infidelis in muliere fideli, et sanctificata est mulier infidelis in uiro fideli. alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. quod si infidelis discedit, discedat. non est enim seruituti subiectus frater aut soror in eiusmodi, in pace autem uocauit nos deus. unde enim scis, mulier, si uirum saluum facies? aut unde
[*](1 I Cor. 7, 1-40 ) [*](1 dominum] deum ESv 2 homine Sl molien M non Tangere mulierē S S fornicationem Sax unufqwque M tui u∗xore M 4 unaqwfque (f add. al. m.) M 5 potestare M\' 6 habe*t M uerba sed uir - - non habet om. М1P1 9 reuerramim Sa 14 est om. P1 mana S, permaneant P2. 15 non fe RSav nubenT S 18 reconciliare S 19 non pr.j om. S 23 mro Ml 24 in uirum (um ex o corr. M) fidelem M PC, p uirum fidelem Sav 26 seruιτuτe S ) 213
scis, uir, si mulierem saluam facies? nisi unicuique sicut diuisit dominus, unumquemque sicut uocauit deus, ita ambulet: sicut in omnibus ecclesiis doceo. circumcisus aliquis uocatus est? non adducat praeputium. in praeputio aliquis uocatus est? non circumcidatur. circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed obseruatio mandatorum dei. unusquisque in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. seruus uocatus es? non sit tibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere. qui enim in domino uocatus est seruus, libertus est domini: similiter qui liber uocatus est, seruus est Christi. pretio empti estis: nolite fieri serui hominum. unusquisque in quo uocatus est frater, in hoc permaneat apud deum. de uirginibus autem praeceptum domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a domino, ut sim fidelis. existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. si autem acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit uirgo, non peccauit. tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. ego autem uobis parco. hoc itaque dico, fratres: tempus breue est: reliquum est, ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint, et qui fient tamquam non flentes, et qui gaudent tamquam non gaudentes, et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. uolo autem uos sine sollicitudine esse. qui sine uxore est, sollicitus est quae domini sunt, quomodo placeat deo. qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus est. et mulier innupta et uirgo cogitat quae domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. quae autem nupta est,
[*](2 diuisit dominns] df diuisit S dominus] add. er R ambnlet et v 8 ecclesiis] & ecclesus S aliquie] om. P1 7 uocarione (uoca ita ras.) uocarum P1 8 tibiJ sibi PS cura MC 9 et 10 feruof M 12 uocarum P1 18 confllio MPlC 17 queren S1 \' 18 accipenr MCS1 u∗xorē M 24 hunc mundum S1 utantur] uτunŦ R 26 qui] quia M, quia qui B 80 corpon S1 ) 214
cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. porro hoc ad utilitatem uestram dico: non ut laqueum uobis iniciam, sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento dominum obseruandi. si quis autem turpem se uideri existimat super uirginem suam, quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod uult faciat: non peccat: nubat. nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae uoluntatis, et hoc iudicauit in corde suo seruare uirginem suam, bene facit. igitur et qui matrimonio iungit uirginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius facit. mulier alligata est quanto tempore uir eius uiuit: quod si dormierit uir eius, liberata est: cui uult, nubat, tantum in domino. beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium. puto autem quod et ego spiritum dei habeam. De his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus. scientia inflat : caritas uero aedificat si quis se existimat scire aliquid, nondum cognouit quemadmodum oporteat eum scire. si quis autem diligit deum, hic cognitus est ab eo. de escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo. Et post paululum: Sed non in omnibus est scientia. quidam autem conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur. esca autem nos non commendat deo. neque si non manducauerimus, deficiemus, neque si manducauerimus, abundabimus. uidete autem, ne forte haec licentia uestra offendiculum fiat
[*](15 I Oor. 8, 1-4 19 I Cor. 8, 7—13 ) [*](1 uiro suo B 4*obseruandi] obsecrandi Sav 5 uidere S mrgme faa Sv 6 nubat] si nubaT PRSav . 10 uerba bene facit om. S 11 est] add. legi av 12 dormuerit p1 15 habeo S 16 onmem P\' 17 quis se] qmr fe M, quifque Pl si quis auτē Rv se fcire aliquid exifnmaT R 20 in mundo] m mundum MPlC, immundo Sl 21 efT m oiWb; R 22 idolo MP1 C idolo- τιτū MPC, ydolaTira R, dolοτhιτum S maaducaT P 24 neque] add. enim av 25 uerba deficiemus usque ad ahundabimus om. Ml abundauimuf P\', habundauim\' S\' 26 hao MC . ) 215
infirmis. si enim quis uiderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est. sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christum peccatis. quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. Et post pauca: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas? • aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam, et de fructu eius non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? numquid secundum hominem haec dico? an et lex haec non dicit? scriptum est enim in lege Moysi: non alligabis os boui trituranti. numquid de bubus cura est deo? an propter nos utique dicit? nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe arare qui arat et qui triturat in spe fructus percipiendi. si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est si uestra carnalia metamus? si alii potestatis uestrae participes sunt, non potius nos? sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus euangelio Christi. nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt, qui altario deseruiunt cum altario participantur? ita et dominus ordinauit • his qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere. ego autem
[*](9 I Cor. 9, 4-27 et I Cor. 10, 1 17 cf. Deut 25, 4 ) [*]( 1 infirmib;MP1C, mfirmur S1 2 recubentem in idoho S1 Idolo C\'o (aI. idolio a in marg.) 3 aedificatur MP\'C idolothira MPCS, ydolotixha (IT in ras.) R, idolatbita a 4 conscientia P1 5 peocaTores R 8 verba ne f. m. scandalizem om. P1 pau∗ca M, panlnlum in ras. P 11 chephaf P 14 edeT p1, edaT S 16 haec] hoc (his) R 17 moift M 18 bobus Rav hoc utique a, utique hoc v 19 scripta] utique scripta a qui araT \'arare P2 Sav 21 camaha uia Sav 22 snnt] add. quare Rv 24 euangehum P* 25 edunt] add. et av 26 et] om. S ordinauit] om. S 27 euangeho S ) 216
nullo horum usus sum. non scripsi autem haec, ut ita fiant in me. bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis euacuet nam si euangelizauero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: uae enim mihi est, si non euangelizauero. si enim uolens hoc ago, mercedem habeo: si autem inuitus, dispensatio mihi credita est. quae est ergo merces mea? ut euangelium praedicans sine sumptu ponam euangelium Christi, ut non abutar potestate mea in euangelio. nam cum liber essem ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucri facerem. et factus sum ludaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer: his qui sub lege sunt, quasi sub lege essem — cum ipse non essem sub lege, sed sub gratia —, ut eos qui sub lege erant lucri facerem: his qui sine lege erant, tamquam sine lege essem — cum sine lege dei non essem, sed in lege essem Christi —, ut lucri facerem eos qui sine lege erant. factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem. omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem. omnia autem facio propter euangelium, ut particeps eius efficiar. nescitis quoniam hi qui in stadio currunt omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium? sic currite, ut conprehendatis. omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem uerberans, sed castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar. Nolo enim uos ignorare, fratres, quoniam patres nostri om- . nes sub nube fuerunt. Et post paucissimos uersus:
[*]( 2 ut] u***** Ml 8 nam] add. et a 8 non] om. P1 9 essem] sim Sa omnibus] hominib; P1 10 lucrificarem a uerba et factus sum - - lucrarer om. Cl 11 lucrarer ludeof S 12 uerba eed sub gratia om. P1Rv (cf. Rom. 6, 14 et 15) 13 lucnfacere M, lucnfacerer C\' 15 lucrificarem a 16 sum] om. Sa infirmis] add. ut edd. 18 lucri facerem] facerem faluof P2v 19 quoniam] quod p2Sav 21 autem] enim RS 24 mcerro S 25 seruιτuτe MC 28 paucos Ra ) 217
Sed non in pluribus eorum beneplacitum est deo: nam prostrati sunt in deserto. haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt neque idolatrae efficiamini sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est: sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die XXIII milia. neque temptemus Christum, sicut quidam eorum temptauerunt et a serpentibus perierunt. neque murmuraueritis, sicut quidam eorum murmurauerunt et perierunt ab exterminatore. haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum deuenerunt. itaque qui se existimat stare uideat, ne cadat. temptatio uos non adprehendat nisi humana. fidelis autem deus est, qui non patitur uos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam prouentum, ut possitis sustinere. propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Et paulo post: Sed quae immolant gentes daemonibus immolant, et non deo. nolo autem uos socios fieri daemoniorum. non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum. non potestis mensae domini participes esse et mensae daemoniorum. an aemulamur dominum? numquid fortiores illo sumus? omnia licent, sed non omnia expediunt. omnia licent, sed non omnia aedificant. nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. omne quod in macello uenit manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. si quis autem dixerit: hoc
[*]( 1 I Cor. 10, 5—14 5 cf. Exod. 82, 6 18 I Cor. 10, 20-38 et I Cor. 11, 1 26 cf. Pa. 28, 1 et Eccli. 17, 81. ) [*]( 1 pluref S* 4 ldolarref MPC, ldolaThę S1. 6 ∗∗ſurrexιτ P1, re- ſurrexerunτ B 7 nna] ab nna R 8 sicut] Ac MPl 11 omnia] om. P autem]om. P 14 autem] itaque a 15 panerur ERv. fopra av faciaτ P1 16 proaenrn MC poffenf MP1O 17 kihi MPCBS mihi s. I M paulo post] p\' pautt P 18 de- • momb; (dęm. P) MPCR: daemoniiſ Sav 28 ante lic. bis add. mihi . av 26 conscientiam] add. domini est terra et plenitudo eius. ei quis uocat nos infldelium et uultis ire, omne quod nobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam P\'v, add. et paulo poft a . ) 218
immolaticium est idolis, nolite manducare propter illum qui indicauit et propter conscientiam. conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ? siue ergo manducatis, sine bibitis, uel aliud quid facitis, omnia in gloriam dei facite. sine offensione estote Iudaeis et gentibus et ecclesiae dei: sicut et ego per . omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Et post paululum: Omnis uir orans aut prophetans uelato capite deturpat caput suum. omnis autem mulier orans aut prophetans non uelato capite deturpat caput suum. Et post. aliquantum: Hoc autem praecipio non laudans, quod non in melius, sed in deterius conuenitis. primum quidem conuenientibus uobis in ecclesia audio scissuras esse, et ex parte credo. nam oportet haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in uobis. conuenientibus ergo uobis in unum iam non est dominicam caenam manducare. unusquisque enim suam caenam praesumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut ecclesiam dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? quid dicam uobis? laudo uos? in hoc non laudo. Et post paucos uersus: Itaque quicumque manducauerit panem, uel biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. probet autem se ipsum homo, et sic de \'pane illo edat et de calice bibat. qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans
[*]( 10 I Cor. 11, 4 et 5 18 ib. 17-22 24 ib. 27—34 ) [*]( 1 immolaciũ M, immolanτιū S\', immilaτum S2av S aliena .av 7 eccleſia MC1 per] pofr P\' 10 paulo pefr 8 uerba omnis autem mulier - - caput suum om. R 11 autem otn. P* ■ 12 non uelato] muelaro S 15 m unū in ęccla 8 ecclesiam \'Bav 16 esse] inτer uos effe Ra, esse inter uos v. nan opoitet] oporrer eui B, nam oporrer er Sav 17 et] om. B 18 domiruca MC 92 confundeτιſ MC 24 paucos] aiiquos a 25 erit] om. MC 27 de cahcem MC ) 219
corpus. ideo inter uos multi infirmi et inbecilles, et dormiunt multi. quod si nosmet ipsos iudicaremus, non utique iudicaremur. dum iudicamur autem, a domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. itaque, fratres mei, cum conuenitis ad manducandum, inuicem expectate. si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conueniatis. cetera autem, cum uenero, disponam. Et alio loco; Sed deus temperauit corpus, ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem, ut non sit scisma in corpore, sed in id ipsum pro inuicem sollicita sint membra. et si quid patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra: siue glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. uos autem estis corpus Christi et membra de membro. et quosdam quidem posuit deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores; deinde uirtutes, exin gratia curationum, opitulationes, genera linguarum. numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes uirtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis locuntur? numquid omnes interpretantur? aemulamini autem carismata maiora: et adhuc excellentiorem uobis uiam demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum uelut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. et si habuero prophetiam et nouerim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil
[*](7 I Cor. 12, 24-31 et I Cor. 13, 1—8 ) [*](1 corpus] add. dni Sâv, add. zpi CJ in marg. 2 iudicaremus] dimdicaremuT (-mur S\') RSav 6 rudicio S 7 difponam\' S 8 honorem (rem iu ras. 12 litt.) P 9 ɾchiſma S 11 glonarur RSav 13 deus] om. P1 14 secundo] fcdm S\' 15 exinde (amde S1) MSav gratia] gram B, gratiw ab opitulationes] ggbnanonef epιτulaτιοneſ Sa, opιτulaτιοneſ gubernaτιοneſ .P1v 16 linguarum] add. interpretationes fermonum av 18 om Imguiſ loquaτur M 20 kanfmara R, cariſmaτe Sl maiora 8 (Amiat.): meiiora MPC Rav 21 demonſτrabo P1 92 aeramentum] ef S (al seramτũ in marg. dl. m.) v 23 cimbalum MCRS1 24 miſτerra MCRS1 verba et omnem - - fidem om. MPC fi habuere Sav ) 220
sum. et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. caritas patiens est, benigna est. caritas non aemulatur, non agit perperam, non in- Satur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non inritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem ueritati. omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. caritas numquam excidet. Et post aliquot uersus: Nunc autem manet fides, spes, caritas: tria haec, maior autem his est caritas. Sectamini caritatem. Et paulo post: Quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis. Item paulo post: Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia paruuli estote, sensibus autem perfecti estote. Et alio loco: Quid ergo est, fratres? cum conuenitis, unusquisque uestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant. Et post paucissimos uersus: Mulieres in ecclesiis taceant: non enim permittitur illis loqui, sed subditas esse, sicut lex dicit si quid autem uolunt discere, domi uiros suos interrogent. turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. an a uobis uerbum dei processit, aut in uos solos deuenit? Et post paululum: Nolite seduci: corrumpunt mores bonos conloquia mala. euigilate iuste et nolite peccare. ignorantiam enim dei quidam habent.
[*]( 9 I Cor. 18, 18 et I Cor. 14, 1 11 I Cor. 14, 12 12 ib. 20 14 ib. 26 18 ib. 34—36 19 cf. Gen. 8, 16 22 I Cor. 15, 88 et M ) [*]( 1 verba in ciboa - - habuero om. p1 2 ardear P\' (Am.) 4 ppera MC verba non est - - inritatnr om. C 6 iniquιτaτe RSv 8 excediT P1C1, eicidir Cav, decidir R aliquod MCS1, aliquos Ra aliquot nersns] ahquando P\', aliqaanTa P1 9 manenT P1S2v fper fIde! 8 10 sectamini] add. autem a item paulo post] & ITem s. Un. C, item poft paululam a 18 paruoli M. 16 apocalipsi MP1C, apocalipτιn P2R, apocalypfm S mijpTacione M 17 pancos J2, aliquos a 19 sicnt et v 20 inτerrogenT uiroſ fuoſ 8 22 ſoluſ MPC1 deuenit] euenit a panl M nolite] er nolιτe S 24 iusti C\'RSav ) 221
ad reuerentiam uobis loquor. Et post paululum: Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere domini semper, scientes quod labor uester non est inanis in domino. De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. per unam sabbati unusquisque uestrum apud se ponat, recondens quod - ei bene placuerit, ut non, cum uenero, tunc collectae fiant. cum autem praesens fuero, quos probaueritis per epistulas, hos mittam perferre gratiam uestram in Hierusalem. quod si dignum fuerit ut ego eam, mecum ibunt. ueniam autem . ad uos, cum Machedoniam pertransiero. nam Machedoniam pertransibo. apud uos etiam forsitan remanebo, uel etiam hiemabo, ut uos me deducatis quocumque iero. nolo enim nos modo in transitum uidere: spero enim me aliquantum temporis manere apud uos, si dominus permiserit. permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten. ostium enim mihi apertum est magnum et euidens, aduersarii multi. si autem uenerit Timotheus, uidete, ut sine timore sit apud uos. Et post paululum : Vigilate, state in fide, uiriliter agite et confortamini. omnia uestra in caritate fiant.