Liber qui appellatur Speculum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 12). Weihrich, Franz, editor. Vienna: Gerold, 1887.

XXX. DE EPISTVLA PAVLI APOSTOLI AD ROMANOS.

Non enim erubesco euangelium. uirtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. iustitia enim dei in eo reuelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: iustus autem ex fide mea uiuet. reuelatur enim ira dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui ueritatem in iniustitiam detinent: quia quod notum est dei manifestum est in illis: deus enim in illis manifestauit. inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas, ut sint inexcusabiles, quia, cum cognouissent deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt, et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. propter quod tradidit illos deus in [*]( 3 I Cor. 6, 10 10 Bom. 1, 16—32 et Bom. 2, 1-10 18 cf. Abbac. 2, 4 ) [*]( 4 maleflci a 5 reprefa P1, opprefb R 9 de] INCIPIT DS S beaτι panli R Pauli apostoli] om. S apostoli] om. C 12 enim] om. P1 fidem] fide MG 18 mea] om. P1CSav mmr C1RSav 15 iniuſτιτιa* (uirgula ras.) S, iniuſτιτιa Rav 16 emm illis Rav, enim | ilhſ S mamfestauit] reuelamx R 17 ipsius] illi\' R 19 inexcuſſabiliſ (-ef PI) MP1 22 stulti] & ſτulτι MC 24 imaginis] om. R quadrnpeduum P1 )

201
desideria cordis eorum in inmunditia, ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis, qui commutauerunt ueritatem dei in mendacium, et coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. amen. propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae. nam feminae eorum inmutauerunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam. similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in inuicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semet ipsis recipientes. et sicut non probauerunt deam\ habere in notitiam, tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conuenit: repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, auaritia, nequitia, plenos inuidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inuentores malorum, parentibus non oboedientes, insipientes, inconpositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia: qui cum iustitiam dei cognouissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui ea faciunt, sed et qui consentiant facientibus. Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. in quo enim iudicas alterum, te ipsum condemnas: eadem enim agis qui iudicas. scimus enim quoniam iudicium dei est secundum ueritatem in eos qui talia agunt. existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium dei? an diuitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in diem irae et reuelationis iusti [*]( 20 Rom. 2, 1-10, ) [*]( 1 inmundmam (hum-, -ciam) RSav ,8 in ante inuicem] om. MP C 11 nοτιτιa Pax illosj eof Sa 12 faciant] add. ea P\'v conueniunτ P1 Rav 18 cognomfrenT iuſτιτιã di S 19 ea] om. S 20 et] aiam P2v inexcuſſabileſ M 22 qui] quae P1RSv 24 o] om. MC 25 quia] quod edd. 27 contemnis ? ignoras av h 29 Teffannzaf M, τheſſaurizaſ C diem] die P1RSav reuela-nonef MPl )
202
iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius : his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus uitam aeternam : his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt ueritati credunt autem iniquitati ira et indignatio. tribulatio et angustia is omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci. gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. Et post paululum: Non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. Item paulo post: Qui ergo alium doces, te ipsum non doces? qui praedicas non furandum, furaris ? qui dicis non moechandum, moecharis? qui abominaris idola, sacrilegium facis? qui in lege gloriaris. per praeuaricationem legis deum inhonoras? nomen enim dei per uos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est. Et aliquanto post: Iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad deum per dominum nostrum Iesum Christum: per quem et accessum habemus fide in gratia ista, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum dei. non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem: spes autem BOQ confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et alio loco: Non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius. sed neque exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete uos deo tamquam ex mortuis uiuentes et membra uestra arma iustitiae deo. Et [*]( 8 Rom. 2, 13 10 ib. 21-24 14 of. Es. 52, 5 et Ezech, 36, 20 15 Rom. 5, 1-5 28 Rom. 6, 12 et 18 ) [*]( 4 adquieſcunτ (ad in ras.) P 5 et ante indign.] om. C 6 rudae MC1 8 paulolum S 10 qui] quid S 13 uerba facis - - gloriaris om. P1 per] pofr P1 14 per] pro Pl 15 lumficare MCl 17 habeamnf P1C1 18 ∗∗ I Me (fide m ras.) S, per fldem P*v m granam ifτam P2v 20 quia] quod P2v 2f nostris] tmf M, corr. ex niif m. pr. P, uris (u ras. ex n) R 28 uobu (Q raa. ex n) M 95 uestra] om. P1C1 26 iaiquitatiB] correctura suprascripta erat, sed erasa est in P )
203
post paululum: Humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. sicut enim exhibuistis membra uestra seruire inmundi* tiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem. Et alio in loco: Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem uiuamus. si enim secundum carnem uixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificatis, uiuetis. quicumque enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. Et post paucos uersus : Heredes quidem dei, coheredes autem Christi: si tamen conpatiamur, ut et conglorificemur. Et paulo post: Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. Et post paucos uersus: Scimus autem quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum. Et paulo post: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est: quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis. sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. certus sum enim quia neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudines, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. Et alio in loco: Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem. dicit enim scriptura: omnis qui credit in illum non confundetur. non enim est distinctio [*]( 1 Rom. 6, 19 5 Rom. 8, 12-14 9 ib. 17 11 ib. 95 12 ib. 28 14 ib. 85-89 16 cf. Ps. 48, 22 28 Bom. 10, 10-18 24 cf. Es. 28, 16 ) [*]( 1 paulolum S 4 ſcificaτιοne Ca aho loco Sa 7 momficauennf P\'BSv 8 hu MC paucis 3 MC, pauC Q P, paulolum S, paululum a 10 compatiemur a UT & cu̅ glonficem C cQglonficemur M, glonemur P* poft paululum a 10 et 18 paulum P 14 quis] qm M 15 famif MP 18 qui] om. P\' 19 principatus] principi∗∗∗∗∗ ru* P1, pnnciparuf [ neque po: τeſ| Taref P\', add. neque uirtutes v 20 forrmxdo M3P2C2Rav 21 alia] aliqua R 23 alio in] m aho S, alio a 24 ad] m P* (cod. Amiat.) 25 est] om. P\' )
204
Iudaei et Graeci. nam idem dominus omnium, diues in omnes qui inuocant illum. omnis enim quicumque inuocauerit nomen domini saluus erit. Et alio loco: Tu autem fide sta: noli altum sapere, sed time. si enim deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. uide ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem qui ceciderunt seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate. Et paulo post: Obsecro itaque uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem, rationabile obsequium uestrum. et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate sensus uestri: ut probetis quae sit uoluntas dei bona et placens et perfecta. dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus qui sunt inter uos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut deus diuisit mensuram fidei. sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: siue prophetiam, secundum rationem fidei: siue ministerium, in ministrando: siue qui docet, in doctrina: qui exhortatur, in exhortando: qui tribuit, in simplicitate: qui praeest, in sollicitudine: qui miseretur, in hilaritate. dilectio sine simulatione. odientes malum, adhaerentes bono: caritatem fraternitatis inuicem diligentes, honore inuicem praeuenientes: sollicitudine non pigri: spiritu feruentes, domino seruientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. benedicite persequentibus, benedicite et nolite [*]( 2 cf. Iohel 2, 82 (8, 5) 3 Rom. 11, 20-22 8 Rom. 12, 1-21 et Rom. 18, 1-14 et Rom. 14, 1-28 et Rom. 15, 1—7 ) [*]( 9 aiuam] ut ų̣a̅ M, muentem PRSav 10 raτιοnabilem M et[ om. P1 11 reformamini] renouamim R 12 placens] beneplacenf P1 CSv 15 & umcmque P\'v 18 fumuf. corpuf S 20 pphaia MC 28 dilecrionem MP\', dilecnone C 24 bonQ MC 25 honorem MP1C 26 folliciTudinem MC 27 orationi instantes om. MPlCR 29 persequentibus) uof add. P2CRav )
205
maledicere. gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. id ipsum inuicem sentientes. non alta sapientes, sed humilibus consentientes. nolite esse prudentes apud uosmet ipsos. nulli malum pro malo reddentes: prouidentes bona, non tantum coram deo, sed etiam coram omnibus hominibus. si fieri potest, quod ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. non uosmet ipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae. scriptum est enim: mihi uindictam et ego retribuam, dicit dominus. sed si esurierit inimicus tuus, cib\'a illum : si sitit, potum da illi: hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius. noli uinci a malo, sed uince in bono malum. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. non est enim potestas nisi a deo. quae autem sunt, a deo ordinatae sunt. itaque qui resistit potestati, dei ordinationi resistit. qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem adquirunt. nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. uis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa. dei enim minister est tibi in bonum. si autem malum feceris, time non enim sine causa gladium portat. dei enim- minister est, uindex in ira ei qui malum . agit. ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed et propter conscientiam. ideo enim et tributa praestatis, ministri enim dei sunt, in hoc ipsum seruientes. reddite omnibus debita: cui tributum, tributum: cui uectigal, uectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis. qui enim diligit proximum, legem impleuit. nam: non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces, [*](8 cf. Dent. 32, 85 et Prou. 25, 2t et 22 12 Rom. 18, 1-14 27 cf. Exod. 20, 18—17 et Dent. 5, 17-21 ) [*]( 2 ſapienτιb ; MC 8 enim] om. MC mndicre P\' et] om. PR 11 congeres] congreganf P\' 14 ordinaτa Ca, ordinaτe MS sont] fiunτ S poxefTare MC ordina-none MC, ordinaτιοne∗ P 19 malum feceris] malefeceris a 20 lra* P, iram Rv male Sa 21 egiT S ideoque a subditi] ſubiecτι Sa 22 et] om. P 28 reddite] ergo add. P\'v 25 nemme M 27 implebιτ P\'S 28 non concupifcef rem proximi τui S (cf. Ex. 20, 17) )
206
et si quod est aliud mandatum, in hoc uerbo instauratur: diliges proximum tuum sicut te ipsum. dilectio proximi malum non operatur. plenitudo ergo legis dilectio. et hoc scientes tempus, quia hora est nos iam de somno surgere. nunc enim proprior est nostra salus, quam cum credidimus. nox praecessit, dies autem adpropinquauit. abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non in contentione et aemulatione: sed induimini dominum Iesum Christum. et carnis curam ne feceritis in desideriis. Infirmum autem in fidem adsumite, non in disceptationibus cogitationum. alius enim credit manducare omnia: qui autem. infirmus est, holera manducet. is qui manducat non manducantem non spernat: et qui non manducat manducantem non iudicet: deus enim illum adsumpsit. tu quia es qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit: stabit autem, potens est enim deus statuere illum. nam alius iudicat diem inter diem, alius iudicat omnem diem. unusquisque in suo sensu abundet. qui sapit diem, domino sapit : et qui manducat, domino manducat: gratias enim agit deo. et qui non manducat, domino non manducat, et gratias agit deo. nemo enim nostrum sibi uiuit et nemo sibi moritur. siue enim uiuimus, domino uiuimus: siue morimur, domino morimur. siue ergo uiuimus, siue morimur, domini sumus. in hoc enim et Christus mortuus est et resurrexit, ut mortuorum et uiuorum dominetur. tu autem quid iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem [*]( 2 cf. Lea. 19, 18 11 Rom. 14, 1-28 ) [*]( 2 diligif MPl 3 legis] add. efr P2RSav 4 iam noſ CB Sav 5 propnor C, pp∗10r (r eras.) M, ppilllor (l per rasuram ex n) Pt propior RSav 6 adppinquabιτ P2CRv 8 commeſſaτιοnib; (cõmeſ- P, -ci- MR) MPCB in ante cubil. om. M 9 in anie content. em. MC 10 induemini M, induιτe P\' dno iha xpο̅ M PlCB 11 m fide BSv 12 enim] auτe̅ B 13 ia qui] h qm MC, si quis B 14 non pr. et tert. om. S 16 xudicaf P2 17 potens est] potest a 19 habQdar B 23 enI uiuemuſ MP\'C 25 & ipf MP : xp̅ſ CSv, Chriftua et Ba (Am.) 26 utj uτ er BSav )
207
tuum ? omnes enim stabimus ante tribunal dei. scriptum est enim : uiuo ego, dicit dominus, quoniam mihi flectet omne genu, et omnis lingua confitebitur deo. itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet deo. non ergo amplius inuicem indicemus. sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri uel scandalum. scio et confido in domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. non «rgo blasphemetur bonum nostrum. non est regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. qui enim in hoc seruit Christo, placet deo, et probatus est hominibus. itaque quae pacis sunt, sectemur, et quae aedificationis sunt in inuicem. noli propter escam destruere opus dei. omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat bonum est non manducare carnem -et non bibere uinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur. tu fidem, quam habes penes temet ipsum, habe coram deo. beatus qui non iudieat semet ipsum in eo quo probat. qui autem discernit, si manducauerit, damnatus est, quia non ex fide. omne autem quod non est ex fide peccatum est. Debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere. unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem. etenim.. Christus non sibi placuit, sed, sieut scriptum est: inproperia aproperantium tibi ceciderunt super me. quaecumque autem [*]( 2 cf. Es. 45, 28 et 49, 18 28 Rom. 15, 1—7 26 of. Peal. 68, 10 ) [*]( 2 flecτaur BSav S deo] dño CS 4 reddaT S deo] om. R 5 magif iudicaτe Sa 6 fraxnbur Sa 11 blafphemaTur P1 . non emm eſτ S, non eſτ emm P\'v efcam J* 15 in] om. MC innicem] add. cufrodiamuf P2av difrruere MP 18 dffendat S, offendιτur Rav 19 quam) om. P2RSv 21 quo] quod P2RSav 22 fide] add. efr S 24 nobis ipis B 26 prozimo] add. Tuo P2Sav )
208
scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. deus autem patientiae et solatii det uobis id ipsum sapere in alterutrum secundam Iesum Christum, ut unianimes uno ore honorificetis deum et patrem domini nostri Iesu Christi. propterea suscipite inuicem, sicut et Christus suscepit uos in honorem dei. Et aliquanto post: Probauerunt enim Machedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Hierusalem. placuit enim eis, et debitores sunt eorum: nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Et post paucissimos uersus: Obsecro igitur uos, fratres, per dominum nostrum Iesum Christum, et per caritatem spiritus, ut adiuuetis me in orationibus pro me ad deum. Et paulo post: Rogo autem uos, fratres, ut obseruetis eos qui discessiones et offendicula praeter doctrinam, quam uos didicistis, faciunt: et declinate ab eis. huiusmodi enim Christo domino nostro non seruiunt, sed suo uentri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. uestra enim oboedientia in omnem locum diuulgata est. gaudeo igitur in uobis: sed nolo uos sapientes esse in bone et simplices in malo.