Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

uerum in huius tanti tamque elaborati operis quinto uolumine, ubi commemoraui deformem maritum coniugi suae, ne deformes pareret, proponere in concubitu formonsam solere picturam, nomen hominis, qui hoc facere solebat, quasi certum posui, cum sit incertum, quia memoria me fefellit. hoc autem Soranus, auctor medicinae, scripsit regem Cyprium facere solere, sed nomen eius proprium non posuit.

Hoc opus sic incipit: Contumelias tuas et uerba maledica, [*]( :3 ) Iuliane. [*]( 2 Aug. op. inperf. c. Iulian. I, 2 3 Tit. 3, 5 9 c. Iulian. V, 14, 51 13 de Sorano cf. Diels Doxogr. p. 207 ) [*]( 1 apostolus C1H1, apostulos D1 defederunt El inpudentiam BCD1S, imprudentiam E2, inpudelltia cet. a redarguunt 01E2, redara guuntur S, redarguitur eet. a 2 ma*nicheorum C, montchorum EI docma C1D1 ubiciendum C1D1 quia] qui NS 3 trai S dicimus ḍι̣c̣ι̣ṃụṣ 0 origenale El quo P lauacrum (u pro ex ci) E 4 in om. C1D1 manibus QI 5 paruulis G2 in ras., paruolis C1D1. quintum OlD quibusdam] in q. D2Q, quidam El 6 adiubet C1D1 manicheus 01DI, manichaeus eet. 7 posterior*e (a ras.) M ceteri ex ceri p2 quattuor nostri a 8 illis] libris illis BD2EF2GNQ, libris Fl singolis singoli V tamquae D laborati H 10 coniuge Ml deformis BC1FGHMN, defurmis D parere P1, appareret F concubito C1D1S, concubitus H 11 formonsam 0IDS, formosam eet. v solere (re m. 2 8. l.) C pictoram V, ficturam 0 qui-facere bis scripta F 12 posuit B 13 me] non Ql fellit E1F1P1 auctor medicinae] medicinae artis magister a scribait HP1 14 ciprirum F pro*prium (F ras.) E 15 posuit DIER, *****posuit C, expraessit H, expressit eet. v 16 maledicta CR )

202

CAPVT LXXXVIIII.

DE FIDE, SPE, CARITATE LIBER VNVS.

Scripsi etiam librum de fide, spe, caritate, cum a me, ad quem scriptus est, postulasset, ut aliquod opusculum haberet meum de suis manibus non recessurum, quod genus Graeci ἐγχερίδιον uocant. ubi satis diligenter mihi uideor esse conplexus, quomodo sit colendus deus, quam sapientiam esse hominis utique ueram diuina scriptura definit.

Hic liber sic incipit: Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter.