Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Secuntur libri quattuor, quos contra duas epistulas Pelagianorum ad episcopum Romanae ecclesiae Bonifatium scripsi, quia, cum in manus eius uenissent, ipse mihi eas miserat inueniens in illis calumniose interpositum nomen meum.

Hoc opus sic incipit: Noueram te quidem fama celeberrima praedicante.

CAPVT LXXXVIII.

CONTR;A IVLIANVM LIBRI SEX.

Interea libri quattuor Iuliani Pelagiani, quos supra commemoraui, . uenerunt etiam in manus nostras, in quibus comperi illa, quae ex eis decerpserat, qui ea comiti Valerio miserat, non omnia eo modo, quo a Iuliano dicta sunt, ad eundem comitem scripta, sed nonnulla eorum aliquantum inmutata. scripsi ergo sex libros aduersus illos quattuor, sed meorum duo primi testimoniis sanctorum, qui fidem catholicam post [*]( 12 Retract. II, 79, 1 17 Aug. op. inperf. c. Iul. IIII, 5 ) [*]( 1 num. om. BFPQ, LXI v 2 (4) epistulas HMP, aepistulas D, epistolas cet. epistulas duas H Iibęri 0 4 secuntur C1GNOPRS; sequntur D, sequuntur cet. v 5 ad] et C1D1 aecclesiae D boni- . facium BC2DFGNQSV, bonefacium P1 scribsi EH 6 qui E2H eas om. a 7 eis F calomniose 01 V, calumniosae D interpositum] tunc positum a nomen] nrm H 8 quidem te B quidem (dem m,. 2 s. l.) E ceberrima D1 9 praedicantem CD1 10 LXXXVIII S2, om. BFPQ, LXII v 12 liberi (i alt. add. M. 2) 0 memoraui BD2FGNQS 13 meas a 14 quae] qua Gl his BEFN descripserat Dl qui ea] quaea 01Dt, quia R, quia ea BFNQl committi Q ua.lerio (1 ras.) C, ualeriano Rl 15 omnia om. a eodem a 16 scribta HPl aliquantulum Q immutata R, inçQmmutata C1D1, inι̣ṇmutata E, fuisse mutata cet. v 17 scribsi HPI ego RI sex] VII B aduersus (- ras.) 0 meorum CD1EHPRV, eorum eel. 18 duobua primis D2MQ2 )

201
apostolos defenderunt, Iuliani inpudentiam redarguunt, qui tamquam Manicheorum dogma nobis obiciendum putauit, quia ex Adam trahi dicimus originale peccatum, quod per lauacrum regenerationis non solum in maioribus uerum etiam in paruulis soluitur. quantum autem ipse Iulianus quibusdam sententiis suis adiuuet Manicheos, in primi libri mei parte posteriore monstraui. ceteri autem nostri quattuor redduntur illis singulis singuli.