Retractationum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
In quo libro illud, quod dixi: Constantinum imperatorem .Donatistis criminantibus ordinatorem Caeciliani Felicem Aptugnensem non negasse accusationis locum, quamuis eos in Caecilianum fictis criminibus calumniosos fuisset expertus, in ordine temporum postea consideratum aliter inuentum est. nam prius memoratus imperator causam Felicis fecit audiri a proconsule, ubi legitur absolutus, et postea ipse Caecilianum cum accusatoribus eius auditum comperit innocentem, ubi eos expertus est in eius criminibus calumniosos. qui ordo temporum per consules declaratus multo uehementius in ea causa calumnias Donatistarum conuincit penitusque subuertit, quod alibi ostendimus.
Hic liber sic incipit: Respondere aduersa sentientibus. [*]( a )
Scripsi etiam librum inter cetera contra Donatistas non breuissimum, sicut antea, sed grandem multo diligentius; in [*]( 1 De un. bapt. 16, 28 4 Aug. de fid. et opp. 4, 6 6 Aug. ep. 43, 2, 5 12 Retract. II, 53, 2 15 non extat ) [*]( 2 ciciliani CD1 aptugensem PS, aptungensem HVm, aptugenensem FGN, abtugenesem B 3 accusationibus E eos] eum C, eum D1GNR, eum sint S 4 caecilianum BC1D1GNQRS, caeciliano F, caeciliani cet. v calomniosos F, calomniosus OlD), calumniosum C2, calumniosus FGHNS fuisse 020PV, fuisse et GNS expertos ClDl 5 inuentus EP 6 memoratur H imperatur H audire P 7 proconsole C1, proconsulae G1 ipsae S, ipse ipge E cecilianum CD 8 acusatoribus 01, accussatoribus H aditum H comperet ClD, comperi a 9 eos expertus] eo sextus H in] et in R eis R calomniosus 01Dl, calomniosos V, calumniosus G qui] quia BD2FG NQlS ordo om. H 10 consoles ClPx, consules (sules m. 2) D declaratur D2 mul uehimentius H 11 colomnias* C1 dona istarum D1 conuincit] c. ordo temporum F, conuicit DZFGNRa, conuenit Q1 subuerti CWl 12 ibi a 13 aduersa BCDlFGBS, diuersa cet. 14 LXII R, om. BFPQ, XXV v 15 maximianis Bl libri duo 0 16 scribsi G1HMP1, scripsit 0 eciam 01 librtl (ii m. 2 in ras.) C inter] in M contra C2D% s. 1. 17 brebissimum 01 sed (ed m. 2 s. l.) C grande R multo G2 s. l. )
Hic liber sic incipit: Multa iam diximus, multa iam scripsimus.
Eo ipso tempore, quo contra Donatistas uehementer exercebamur et contra Pelagianos exerceri iam coeperamus, amicus quidam misit mihi quinque a Carthagine quaestiones et rogauit, ut eas illi scribendo exponerem. quae sunt: quid sibi uelit uox illa: deus, deus meus, ut quid me dereliquisti? et quid sit, quod ait apostolus: ut in caritate radicati et fundati praeualeatis conprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et prof undum; et quae sint quinque uirgines stultae [*]( 2 Aug. de haeres. 69. ep. 76, 3 sq. 14 Ps. 21, 1. cf. Matth. 27, 46 15 Eph. 3, 17 sq. 18 Matth. 25, 1 sqq. ) [*]( 1 quemammodum M aeclesiam H catholicam om. 81 2 inpium] ipsiuş ClDl solo Dt, sua F fonditus ClDl 3 subuertit D2H **scisma (hi ras.) CD, schisma (s pr. m. 2, ism in ras. M) FMPQfSV, schisma erat Ql factam 01 5 multa—diximus om. M pr. multa H 7 LXIII R, om. BFPQ, XXVI v 8 gracia ClD noui testamenti D2GR 10 quod ClDl 11 pelagianus Dl exerciri Cl, exercere D1 ceperamus M 12 quidam] meus add. Q2 8. l. mihi misit v cartagine BGS, charthagine FH, karthagine EN 13 scribendo om. a sibi] si V 14 uellit Dl uox illa C1D1R, illa uox B, uox illa domini cet. v pr. deus CD1ENR, deus meus cet. v dereliquisti (e alt. m. 2 in ras.) G, derelisti N 15 ait D2 s. l. radificati S 16 et om. P praeualeatis (ti in ras.) M compraehendere DM, comprehindere V 17 sanctis om. F pr. et om. E alt. et om. 0 18 profundo OlDtH sunt ElFGN quinque exp. D2 uirgines st. quinque B )
Hic liber sic incipit: Quinque mihi proposuisti tractandas quaestiones.
Ad quem scripseram tres libros, quomm titulus est: de peccatorum meritis et remissione, ubi diligenter disputatur etiam de baptismo paruulorum, rescripsit mihi se fuisse permotum, quod dixerim fieri posse, ut sit homo sine peccato, si uoluntas eius non desit ope adiuuante diuina. quamuis nemo tam perfectae iustitiae in hac uita uel fuerit uel sit uel futurus sit. quaesiuit enim, quomodo dixerim posse fieri, [*]( 1 Matth. 22, 13 2 Io. 1, 14 8 Aug. ep. 140 ) [*]( 1 quaeue] et quaeue 01Dl, quae H exteriores (o in ras.) D comodo 01 2 sit om. H ego autem om. H 3 dicto ClDx heresem CxDlM, heresim cet. v 4 sextam in ras. M posui P 5 interposito 01, interpositione (om. expositione) B exposicione 01 uice*simi D, uigesimi 02 V 6 in cuius om. H clamauit F 8 ille H quinque] quippe Ql solui F hoc] in hoc BFGNS erat C1D1G1 9 gratiam ClD1 10 congruentur C1D1 11 post proposuisti nutn. seq. capitis (LXIIII) ras. del. C tractandum Qx, trac***tandas (tan ras.) Dx quaestiones tractandas B 13 LXIIII R, om. BFPQ, XXXVII v 14 marcellunum C 16 scribseram HM tris Ml titulos 01 17 remisione H diligentur 01 18 rescribsit HM fuisset Cl, fuisse (e in ras. m. 2) D 19 fieri ex fueri 02 20 adiubante 01 22 quaesiui B fieri posse B )
In quo libro, quantum deus adiuuit, atrociter disputaui contra inimicos gratiae dei, qua iustificatur inpius. cum autem agerem de obseruationibus Iudaeorum a quibusdam escis secundum ueterem legem abstinentium, dixi: quarundam escarum ceremoniae. quod nomen non est in usu sanctarum litterarum, ideo tamen mihi congruens uisum est, quod a carendo appellatas ceremonias quasi carimonias memoria tenebam eo, quod obseruantes careant his rebus, a quibus se abstinent. quod si est origo huius nominis, quae abhorret a uera religione, secundum hanc ego non sum locutus, sed secundum istam, quam supra memoraui.
Hic liber sic incipit: Lectis opusculis, quae ad te nuper elaboraui, fili carissime Marcelline. [*]( 3 II Cor. 3, 6 6 Rom. 4, 5 8 De spiro et litt. 21, 36 Aug. ep. 82, 18 10 Gell. Noct. Att. IIII, 9, 8 ) [*]( 1 inquisicionem C1, inquisitione Dl 2 scribsi HMP1 titulus est BFQ, titulus (om. est) M protractans 01, pertranctans F 3 littera] 1. autem S 4 autem sps 0, spiritus (om. autem) El 5 adiuuauit GS, adiuuat E1 atrociter BCDlFGNRS, acriter cet. v 6 inimicus Dx dei] xpi N 7 iudeorum BCEFQBV 8 uetherem 01 dixi om. B 9 ceremoniae C, caeremoniae D, caerimoniae cet. usum 01 scarum litterarum scarum CD, litterarum sanctarum cet. v 10 tamen] autem R carendam Sl appellatur OPVa 11 ceremonias CD, caerimonias cet. quasi carimonias om. Ml caremonias C2D2, carimonia F, cerimonias R memoriam SV, momemoria E tenebat V, retinebam S 12 a om. OPd se om. H 13 origo DR, orico C1, origo alia cet. v mominis Hl abhorret a uera bis, a m. 1. et 2., exh. D aborret ClDlV a\' uera] aurea Q, a sua a relegione DIM, relegioni 01 14 ergo Q* sum] **sum M, solum CD1 loquutus H 15** memoraui C, momoraui G, commemoraui BDEFGNQBS 16 letis B opuscolis C1D1 17 fili* B marcelli«ne (a ras.) CD )
Interea missa sunt mihi a quibusdam fratribus laicis quidem, sed diuinorum eloquiorum studiosis scripta nonnulla, quae ita distinguerent a bonis operibus Christianam fidem, ut sine hac non posse, sine illis autem posse perueniri suaderetur ad aeternam uitam. quibus respondens librum scripsi, cuius nomen est: de fide et operibus. in quo disputaui. non solum quemadmodum uiuere debeant gratia Christi regenerati uerum etiam quales ad lauacrum regenerationis admitti.
Hic liber sic incipit: Quibusdam uidetur.