Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quaeritur quomodo dictum sit: et Iebusaeum habitantem in Hierusalem non hereditauerunt filii Beniamin; et habitauit Iebusaeus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in hodiernum diem, cum superius legatur eadem ciuitas a Iuda capta et incensa interfectis in ea Iebusaeis. sed cognoscendum est istam ciuitatem communem habuisse duas tribus, ludam et Beniamin, sicut ostendit ipsa diuisio terrarum, quae facta est a Iesu Naue. ipsa est enim lebus quae Hierusalem. ideo duae istae tribus remanserunt ad templum domini, quando ceterae excepta Leui, quae sacerdotalis fuit et terras in diuisionem non accepit, separauerunt se a regno Iuda cum leroboam. intellegendum est ergo a Iuda quidem ciuitatem captam et incensam interfectis qui illic reperti fuerant, sed non omnes Iebusaeos esse extinctos, siue quia erant extra illam ciuitatem sine quia potuerunt fugere: quos reliquos Iebusaeos admissos esse a filiis Beniamin, [in] quibus cum Iuda erat ciuitas illa communis, in ea simul habitare. quod ergo dictum est: non hereditauerunt Iebusaeum filii Beniamin, intellegendum quod nec tributarios eos facere potuerunt sine uoluerunt. aut certe "non hereditauit Iebusaeum" dictum est, quia non sine illo tenuit terram quae ab illo possidebatur. [*]( 1 Iud. 1, 20 4 cf. Ioa. 15, 13. 14 7 Iud. 1, 21 11 cf. Iud. 1, 8 14 cf. Ios. 15, 63; 18, 28 15 cf. Iud. 19, 10 ) [*]( 3 sec. cod. Alex. 4 ille N 5 commoratum P 6 loquetur N 8 begnamin (sic semper) N 11 a Iuda ex aliud vt. 2 P iudae N in ea om. S 12 ista N 19 interfectis eis N 20 csse] et PT1 om. NV7 21 fugere potuerunt SNVTbd poterant YT 23 in, quod PST praebent, inclusi 25 intellegendum est bd tributaries N 26 noluerunt SV 27 liereditauit] habitauit P NT )

455

Et non hereditauit Manasses Bethsan, quae est Scytharum ciuitas. ipsa hodie perhibetur Scythopolis dici. potest autem mouere, quomodo in illis partibus multum ab Scythia diuersis potuerit esse Scytharum ciuitas. sed similiter potest mouere, quomodo tam longe a Macedonia Macedo Alexander condiderit Alexandriam ciuitatem, quod utique fecit longe lateque bellando. ita etiam, cum Scythae aliquando bellando in loginqua progrederentur, istam condere potuerunt. nam legitur in historia gentium uniuersam paene Asiam Scythas aliquando tenuisse, cum regi Aegyptiorum illi qui eis ultro bellum indixerat irent obuiam, quorum aduentu territus se in suum regnum recepit.