Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et non hereditauit ludas Gazam et finem eius et Ascalonem et finem eius et Accaron et finem eius etAzotum et adiacentia eius. et erat dominus cum Iuda. et hereditauit montem, quoniam non potuit hereditare inhabitantes in ualle, quoniam Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei. quod in libro Iesu Naue, cum illum locum tractarem. ubi scriptum est: et dedit dominus Israheli omnem terram, cum multas eius partes nondum possiderent, dixi ita posse intellegi omnem terram datam, quia ea quae data non est in possessionem data est in quandam exercitationis utilitatem: hoc multo euidentius hic adparet, quandoquidem commemorantur ciuitates, quas non hereditauit ludas, et dicitur: et erat dominus cum Iuda. et hereditauit montem, quoniam non potuerunt hereditare inhabitantes in ualle. quis enim non intellegat etiam hoc ipsum ad id pertinuisse, quod erat dominus cum Iuda. ne totum repente obtinendo extolleretur? quod enim adiungit: quoniam Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei, quos currus timuerit, dictum est, non dominus qui erat in Iuda, sed ipse ludas; cur autem timuerit, cum quo dominus erat, si quaeritur, hoc est quod prudenter intellegendum est refringere deum propitium etiam in cordibus suorum nimiae prosperitatis excessus, ut in usum eorum conuertat inimicos, non solum quando uincuntur inimici, sed etiam quando metuuntur: illud ad commendandam largitatem suam, illud ad eorum reprimendam elationem. nam utique inimicus sanctorum est angelus satanae, quem tamen sibi datum colaphizantem dicit apostolus, ne magnitudine reuelationum extolleretur. [*]( 1 Iud. 1, 18. 19 7 cf. quaest. de Iesu Naue quaest. XXI 8 Ios. 21, 43 27 ef. II Cor. 12, 7 ) [*]( 2 acaron SN 3 iacentia P 6 reeab PSNT ei] eis NTd 8 iart PSV 12 eomiueinorarentur N 13 et fin. om. PSNV 14 iuda] illa Yl 17 totum] tantu N 18 reeap S recab PN 19 eiJ eis NVTd 23 usu N 28 colafisantem S in magnitudine (tudine add. m. 2) S )

454

Et dederunt Caleb Chebron, sicut locutus est Moyses; et hereditauit inde tres ciuitates filiorum Enac et abstulit inde tres filios Enac. iam hoc dictum est in libro Iesu Naue quoniam illo uiuo factum est; sed hic recapitulando commemoratum est, cum de tribu Iuda, unde fuit Caleb, scriptura loqueretur.