Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quid sibi uult, quod, postea quam manifestatus est Manoe et uxori eius angelus, qui cum eis loquebatur, dixit idem Manoe uxori suae: morte moriemur, quoniam deum uidimus? ex illa scilicet legis sententia, ubi [*]( 5 Iud. 13, 16. 15 12 Iud. 13, 16 23 cf. Iud. 13, 1 26 cf. . Iud. 13, 20. 21 27 Iud. 13, 22 ) [*]( 1 hoc est V 2 sicera 2V tot N 4 Manue (sic ubique) bd 7 sec. cod. Alex. et Lag. uis T 8 tibi nunc PVTbd 8 (et 11) haecdum N 12 έάν βιάσ με cod. Alex. et Lag. 19 uocatur T 20 potius fieri bd 22 consuerat P 25 postquam (post 8. l. m. 2) P 28 ibi P )

504
scriptum est: nemo potest faciem meam uidere et uiuere. opinabantur ergo ut homines deum se uidisse tanto utique miraculo facto, quod in igni sacrificii stetit, qui cum illis prius quasi homo loquebatur. sed deum in angelo an deum ipsum angelum appellabant? sic enim scriptum est: et sumpsit Manoe haedum caprarum et sacrificium et obtulit super petram domino mirabilia facienti; et Manoe et uxor eius expectabant. et factum est dum ascenderet flamma desuper altare ad caelum, et ascendit angelus domini in flamma. et Manoe et uxor illius expectabant; et ceciderunt super faciem suam super terram. et non adposuit ultra angelus domini adparere ad Manoe et ad uxorem eius. tunc cognouit Manoe quoniam angelus domini est; et dixit Manoe ad uxorem suam: morte moriemur, quoniam deum uidimus. in his ergo uerbis quia non dixit: morte moriemur, quoniam angelum domini uidimus, sed: deum uidimus, oritur quaestio, utrum in angelo intellegebant deum an eundem angelum deum uocabant. illud enim tertium, quod deum putauerant qui erat angelus, dici non potest apertissime dicente scriptura: tunc cognouit Manoe quoniam angelus domini est. sed unde metuebant mortem? non enim scriptura in Exodo dixerat: nemo uidet faciem angeli et uiuet, sed "faciem meam" dixit, cum deus loqueretur. an et in hoc ipso, quod in angeli praesentia deum cognouerat Manoe, ita perturbatus est, ut mortem timeret? quod autem illi uxor sua respondit: si uellet dominus mortificare nos, non accepisset de manu nostra holocaustoma et sacrificium nec inluminasset nos omnia haec, sed nec audita fecisset [*](1 Ex. 33, 20 5 Iud. 13, 19-22 28 Iud. 13, 23 ) [*]( 1 uidere faciem meam T 3 igne NT 5 angelum ipsum T 7 et om. V exp. T 10 flammii T 11 et uxor] uxorque PSbd 13 ammanoe N 18 sed—uidimus om. S 23 metuebat bd 25 in om. N 27 morte N 30 nobis T )
505
nobis haec, utrum ipsum angelum crediderunt accepisse sacrificium, quia uiderunt eum in altaris flamma stetisse, an per hoc intellexerunt accepisse dominum, quia hoc fecit angelus, ut se ostenderet angelum? quodlibet autem horum sit, iam tamen angelus dixerat: si autem facis holocaustum, domino offeres illud, hoc est non mihi, sed domino. quod ergo stetit angelus in altaris flamma, magis significasse intellegendus est illum magni consilii angelum in forma serui, hoc est in homine, quem suscepturus erat non accepturum sacrificium sed ipsum sacrificium futurum.

Quid est quod dictum est, quod percussit alienigenas Samson tibiam super femur? quis enim habet tibiam super femur, cum tibia deorsum uersus non sit nisi a genu usque ad talum? deinde si locum corporis significaret, ubi eos uulnerauit, numquidnam omnes, quos percussit, in uno corporis loco fuerant uulnerati? quod si esset credibile, possemus forsitan suspicari eum pugnasse tibia alicuius animalis tamquam fuste et ea illos super femur percussisse; sicut de illo scriptum est, quod maxilla asini mille occiderit. sed neque illud, ut dixi, credibile est, quod pugnans unum tantum locum obseruauerit ubi eos percuteret; et non ait scriptura: percussit eos tibia super femur, sed tibiam super femur. nimirum ergo inusitata locutio facit obscuritatem. ita enim dictum est, ac si diceretur: percussit eos ualde mirabiliter, id est, ut admirando stupentes tibiam super femur ponerent; tibiam scilicet unius pedis super femur alterius, sicut solent sedere, qui mirando stupent. tamquam si diceretur: percussit eos manum ad maxillam, id est tanta caede, ut manum ad maxillam tristi admiratione ponerent. hunc sensum ita se habere etiam interpretatio, quae est ex hebraeo, satis edocet; [*](5 Iud. 13, 16 8 cf. Es. 9, 6 11 Iud. 15, 8 ) [*]( 1 haec om. S 6 offer PSVTbd 12 samso PSF1 tibia T femus (ita et in sequent. uers.) N habet enim S 15 numquinnam N 16 fuerat PSNV uulneraturus P&NV esse N credibiles N )

506
nam ita legitur: percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori inponerent. tale est enim, ac si diceret: tibiam femori inponerent, quoniam sura utique retrorsus cum tibia est.

Quid est quod ait Samson uiris Juda: iurate mihi ne interficiatis me uos: et tradite me eis, ne forte occurratis in me uos? quam locutionem ita nonnulli interpretati sunt: ne forte ueniatis aduersum me uos. sed hoc eum ne ab his interficeretur dixisse illud indicat, quod in Regnorum libro scriptum est iubente Salomone ut homo occideretur et dicente: uade, occurre illi. quod ideo non intellegitur, quia non est consuetudinis apud nos ita dici. sic enim quod militares potestates dicunt: uade, alleua illum, et significat "occide illum", quis intellegat, nisi qui illius locutionis consuetudinem nouit? solet [et] uulgo apud nos dici: conpendiauit illi, quod est occidit illum; et hoc nemo intellegit, nisi qui audire consueuit. haec est enim uis generalis omnium locutionum, ut quemadmodum ipsae linguae non intellegantur, nisi audiendo uel legendo discantur. AMEN. [*]( 1 cf. Hieron. XXVIII p. 531 5 Iud. 15, 12 11 III Reg. 2, 29 ) [*]( 1 percussit Pbd 6 me eis] meis N 7 lucitionem pI 8 auersum N aduersu T me om. Sf 10 libroJ uolumine T om. PSVN quae inde a uoce "ut" usque ad finem sequuntur in codice V desiderantur 11 occurrere P 15 consuetudinis N et inclusi 16 duci P conpendiabit PSl 19 intelleguntur N Explicuerunt quaestiones Iudicum AVGVST Efll fol. 202 P ExpJ quaestiones Iudicum do gratias lege foliciter et ora pro mae fol. 148 N; codd. ST subscriptione carent. )