Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quod mater Samson uiro suo indicans quemadmodum illi angelus adnuntiauerit filium futurum dixit: et [*](7 cr. Iud. 12, 4-6 9 Luc. 19, 27 16 cf. Iud. 12, 7 20 Iud. 13, 4 23 cf. Deut. 14, 3 seqq. 28 Iud. 13, 6 ) [*]( 3 intellebant N 6 illum N 7 populos N efrem P effrem ST ephrem NV 11 quae om. Sl 12 enim om. S 15 sexiens P\'6\'JV 16 septini N septem bd 18 dii T 19 sMnso SN Sampson date. relis N 20 sicera N 21 et non N 23 labifecerat N 26 transgrediebatur V1 )
Item quod ait eadem mulier dictum sibi esse ab angelo quoniam Nazaraeus dei erit puer a uentre usque ad diem mortis suae, non legitur ab angelo dictum. et quod legitur dictum: ipse incipiet saluum facere Israhel de manu Philistiim, non est a muliere commemoratum. itaque et aliquid non dixit, quod audiuit, et tamen nihil credei.da est dixisse, quod non audiuit, sed scripturam potius non omnia uerba angeli posuisse, cum ipsum mulieri loquentem insereret narrationi. ideo autem dictum est: a uentre usque ad diem mortis suae, quia Nazaraei dicebantur in lege, ad tempus qui uotum habebant, secundum ea quae scriptura per Moysen praeceperat. unde [*]( 19 Iud. 13. 7 21 Iud. 13. 5 29 cf. Num. 6, 2—21 ) [*]( 1 non om. T annuntiaui N 3 non] hoc non bd 4 scriptura PS 6 annuntiauerunt N 8 addit PSV 9 eius nomen T 12 simile P 19 sec. cod. Alex nazareus PSNVT 22 philistim PSNV1 23 ita PSV 25 profuisse P potuisse 81 26 narratio P 29 ea secundum oa T )
Quod dicit scriptura: quoniam ignorauit Manoe quia angelus dei est. manifestum est etiam eius uxorem hominem credidisse. quod ergo ei dixit: uim faciamus nunc tibi et faciamus in conspectu tuo haedum caprarum, tamquam hominem inuitauit, sed ita, ut hoc cum illo epularetur. quod sacrificium fecisset. nam facere haedum caprarum non solet dici nisi cum fit sacrificium. denique et ille ita respondit: si uim feceris mihi, non manducabo de panibus tuis: ubi ostendit se fuisse ad epulas inuitatum. deinde addidit: et si feceris holocaustum, domino offeres illud. utique ideo dixit: si feceris holocaustum, quia ille dixerat: faciamus in conspectu tuo haedum caprarum. non autem omne sacrificium holocaustum erat; nam de holocausto non manducabatur, quia totum incendebatur, et ideo uocabatur holocaustum. sed angelus etiam non manducaturus holocaustum fieri potius admonuit non tamen sibi, sed domino; propter hoc maxime, quia gens Israhel illo tempore consueuerat quibuslibet diis falsis sacrificare: unde et tunc offenderat deum, ut traderetur inimicis per quadraginta annos.