Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quod mater Samson uiro suo indicans quemadmodum illi angelus adnuntiauerit filium futurum dixit: et [*](7 cr. Iud. 12, 4-6 9 Luc. 19, 27 16 cf. Iud. 12, 7 20 Iud. 13, 4 23 cf. Deut. 14, 3 seqq. 28 Iud. 13, 6 ) [*]( 3 intellebant N 6 illum N 7 populos N efrem P effrem ST ephrem NV 11 quae om. Sl 12 enim om. S 15 sexiens P\'6\'JV 16 septini N septem bd 18 dii T 19 sMnso SN Sampson date. relis N 20 sicera N 21 et non N 23 labifecerat N 26 transgrediebatur V1 )

502
interrogabam eum unde esset et nomen suum. non adnuntiauit mihi, quaeri potest utrum uerum dixerit, quoniam non legitur, cum ei angelus loqueretur. sed intellegendum est hoc ibi scripturam tacuisse, hic autem commemorasse quod ibi tacuerat. illud etiam, quod non ait: interrogaui eum quid uocaretur et nomen suum non adnuntiauit mihi, sed ait: interrogaui unde esset, uidetur inconsequens quod addidit: et nomen suum non adnuntiauit mihi. non enim nomen eius interrogauerat, cum quaereret unde esset, sed locum uel ciuitatem, cum hominem putaret. nam et hominem dei eum appellauit, specie tamen uel habitu angelo similem, hoc est, quia tam praeclarum uidit, sicut ipsa narrauit. sed si ita distinguatur: et interrogabam eum unde esset et nomen suum, ut subaudiatur "interrogabam eum" et postea inferatur "non adnuntiauit mihi", non habet quaestionem; ad utrumque enim referri potest, quod ait: non adnuntiauit mihi, id est nec unde esset nec nomen suum.