Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quaeri potest quomodo dixerit angelus ad matrem Samson, cum adnuntiaret ei filium futurum, quia sterilis erat: et nunc obserua et non bibas uinum et siceram, non manduces omne inmundum. quid est enim inmundum? nisi forte dissolutio disciplinae, quae esse coeperat in Israhel, etiam ad ea manducanda eos labefecerat, quae prohibuerat deus in generibus animalium. cur enim non credatur etiam hoc eos multo procliuius facere potuisse, qui etiam ad cultum idolorum transgrediebantur?