Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et factus est numerus eorum qui lambuerunt manu sua, lingua sua trecenti uiri. plerique latini codices non habent "manu sua", sed tantummodo "lingua sua", quoniam sic intellexerunt quod supra dictum est: sicut canes; graecus autem utrumque habet: manu sua, lingua sua, ut intellegatur quod manu aquam raptam in os proiciebant. et hoc erat simile bibentibus canibus, qui non ore adposito sicut boues aquam ducunt quam bibunt, sed lingua in os rapiunt, sicut etiam isti fecisse intelleguntur, sed cum manu in os aquam proicerent, quam lingua exciperent. nam et interpretatio ex hebraeo planius id habet his [*]( 5 cf. Num. 20, 11 9 Ioh. 7, 37—39 15 Act. 2, 3 17 Luc. 12, 49 18 Iud. 7, 6 22 Iud. 7, 5 28 cf. Hieron. t. XXVIII p. 518 ) [*]( 4 commemoraretur T 8 hoc om. N 9 dominus eras. P, om 1* sitit] scitat N 10 dixit S 12 subiungit N 18 Jauerunt N 20 manus suas N 22 habet utrumque bd iv Zit?l COTOJV cod. rat., iv tt, j\',Ó)\'7lJ a::\'ttiiv cod. Alex. et Lag. 25 opposito S 26 iste N intelliguntur fecisse bd 27 sed om. T )

471
uerbis: fuit itaque numerus eorum qui manu in os proiciente aquam lambuerant trecenti uiri. neque enim solent homines ita bibere, ut sine opere manus lingua sicut canes aquam hauriant; aut uero istis praeceptum fuerat ut hoc facerent. sed cum ad bibendum descendissent ad aquam, multi genu fixo biberunt, quod facilius et minore labore fieret; pauci uero, quia non flexo genu se incuruauerunt, ut canes biberunt, sed aquam manu in os iactam. quorum numerus, quia trecenti erant, signum insinuat crucis propter litteram T graecam, qua iste numerus significatur. per quam etiam gentes magis in crucifixum credituras praefiguratum est, quod littera graeca est. unde Graecorum nomine apostolus omnes gentes significat, cum dicit: Iudaeo primum et Graeco, et: Iudaeis et Graecis, saepe ita commemorans circumcisionem et praeputium, quod in linguis gentium graeca ita excellat, ut per hanc omnes decenter significentur. iste numerus et in uernaculis Abrahae animaduertendus est, per quos fratrem ab hostibus liberauit, quando eum Melchisedec in magno mysterio benedixit. quod enim exuberant illic decem et octo — nam trecenti decem et octo fuisse referuntur — uidetur mihi significatum quo etiam tempore fieret, id est tertio, quod futurum erat sub gratia. nam primum est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. singula uero tempora senario numero significata sunt propter perfectionem; nam ter seni decem et octo sunt. unde et illa mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quam curuam saluator cum inuenisset erexit et a diaboli [*]( 13 Rom. 2, 9 14 I Cor. 1, 2t 20 cf. Gen. H, 14. 20 26 cf. Luc. 13, 11-13 ) [*]( 1 jn] ad apud Hieron. 2 aquas apud Hieron. 3 ope Т2bcl 4 isti N 5 pr. ad] a N 6 flexo STbd 7 flexu PV genu om. PV se] sed P 8 aqua VTbd iacta VTbd 10 tau PSNVT qua om. PSN 11 quas PSV quod T 13 i.daeo S 16 dicenter N dccentur PIVI significetur P 17 eniiuadueitendua plSl animaduertendum N 20 decem et trecenti S trecenti et decem N 21 quo] quod N 23 primfl? P 26 habet V 27 inuenised N et om. PTS1 a om. Y )
472
alligamento, ut euangelium indicat, soluit. nam quod ita isti probati sunt, per quos uinceret Gedeon, ut similes in bibendo canibus dicerentur, significat quod contemtibilia et ignobilia elegit dominus; pro contemtu enim habetur canis. unde dicit: non est bonum tollere panem filiorum et mittere canibus; et Dauid, ut se tamquam contemtibilem abiceret, canem se appellauit loquens ad Saul.

Quid sibi uult quod scriptum est de Gedeon: descendit ipse et Phara puer eius in partem quinquaginta qui erant in castris? quod latini quidam codices habent: in eam partem in qua erant quinquageni custodes in castris, alii uero: in partem quinquagesimam in castra; obscurum quippe dictum plures sententias interpretum fecit. sed aut ea pars castrorum erat, . quam seruabant quinquaginta custodes, aut, si quinquageni intellegendi sunt circumquaque seruasse, in unam partem isti descenderunt ubi erant quinquaginta.