Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Animaduertendum est quod Gedeon non ait angelo: offeram tibi sacrificium, sed ait: offeram sacrificium meum et ponam in conspectu tuo. unde intellegendum est non eum angelo, sed per angelum sacrificium offerre uoluisse. quod et ipse angelus euidenter ostendit, qui non ab eo sacrificium tamquam sibi sumsit, sed ait illi: accipe carnes et azymos et pone ad petram illam et ius effunde. et cum hoc fecisset Gedeon, extendit angelus domini summum uirgae quae in manu eius et tetigit carnes et azymos; et accensus est ignis de petra et comedit carnes et azymos. ita etiam ipse angelus in sacrificio quod obtulit Gedeon officium ministrantis inpleuit; ignem quippe homo minister ut homo sine miraculo subiecisset, quem mirabiliter ut angelus iste subiecit. denique tunc cognouit Gedeon quod angelus domini esset; nam hoc scriptura continuo subdidit: et uidit Gedeon quoniam angelus domini est. prius ergo tamquam cum homine loquebatur, quem tamen hominem dei credidit, ut coram ipso [*]( 3 Iud. 4, 6 6 Iud. 6, 15 12 Iud. 6, 18 16 Iud. 6. 20. 21 26 Iud. 6, 22 ) [*]( 2 non om. SVbd nonne-sed om. PSVTbd 4 misi Sl 5 misij misit SPl 6 sec. cod. Alex. 9 chiliarcos PSNVT 12 sec. cod. Alex. 16 sibi] si P 17 azimos PSNVT 19 summam P erat post quae add. TriTbd 20 et post carnes om. PSX V1 avyfO-r, rcOp cod. Alex et Lag. cat om. PVT 21 prius et om. T 25 scriptura hoc S 26 subdit S cf. cod. Alex. et Lag. 27 homini P homin. T )

469
sacrificium uellet offerre uelut adiuuandus eius praesentia sanctitatis.

Quaeri potest quare Gedeon ausus fuerit sacrificium offerre deo praeter locum ubi iusserat deus. praeter tabernaculum quippe suum deus prohibuerat sacrificari sibi cui tabernaculo templum postea successit. tempore autem, quo fuit Gedeon, tabernaculum dei erat in Silo; atque ideo illic tantum legitime posset sacrificari. sed intellegendum est quod illum angelum primo prophetam putauerat et tamquam deum illum consuluerat de offerendo sacrificio: quod ille si prohibuisset, non utique fieret; sed quoniam adprobauit et ut fieret annuit, dei auctoritatem Gedeon in faciendo secutus est. ita quippe deus legitima illa constituit, ut leges non sibi, sed hominibus daret. unde quodcumque praeter illa ipse praecepit, non a transgressoribus, sed potius a piis et oboedientibus inpletum intellegendum est: sicut Abraham de immolando filio. nam sic et Helias extra tabernaculum domini ad conuincendos sacerdotes idolorum sacrificauit: quod ex praecepto domini fecisse intellegendus est, qui ei tamquam prophetae reuelatione atque inspiratione iussit ut faceret. quamquam tanta consuetudo praeter tabernaculum sacrificandi crebuerat, ut etiam Salomon in excelsis sacrificasse inueniatur nec eius sacrificium fuisse reprobatum. et tamen notantur reges, qui inter opera laudabilia sua non destruxerunt excelsa, ubi contra legem dei populus sacrificare consueuerat, et qui destruxit maiore praedicatione laudatur. ita deus consuetudinem populi sui, qua praeter eius tabernaculum tamen non diis alienis offerebant, sed domino deo suo, sustinebat potius quam uetabat [*]( 3 cf. Iud. 6, 20 6 cf. Deut. 12, 13 16 cf. Gen. 22, 2 17 cf. \' III Reg. 18, 30—38 22 cf. III Reg. 3, 4-1.» ) [*](4 deus om. P 5 tacrificare Vx 7 selom N sylo T 10 illum scripsi: in illo libri consulerat S\' consuerat N 15 transgressjoribus V a piis] sapit N 16 de habraham N 17 et sic PSVTbd 19 intellegendum PSVT 21 consue N crebruerat S debuerat PIVI 24 dextraxerunt N 25 dextruxit N 27 dis N 28 uetebat pi VI )

470
etiam sic exaudiens offerentes. hoc autem, quod Gedeon fecit, quis non intellegat per angelum procuratum ut prophetice fieret, in qua prophetia petra illa commendaretur? cui quidem petrae non sacrificatum est, sed de illa ignis commemoratur exisse, quo sacrificium consumeretur. siue enim per aquam, quam percussa petra effudit in eremo, siue per ignem donum spiritus sancti significatur, quod ditissime dominus Christus effudit super nos. nam et in euangelio significatum est hoc donum per aquam, ubi ipse dominus ait: si quis sitit, ueniat et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae; ubi euangelista subiunxit: hoc autem dicebat de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. significatum est et per ignem, ubi ueniente illo super congregatos legitur: uisae sunt illis linguae diuisae uelut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et ipse dominus ait: ignem ueni mittere super terram.