Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Aduertendum est dixisse angelum tamquam ex domini auctoritate: nonne ecce misi te? cum loqueretur [*]( 7 Iud. 6, 8 13 Iud. 6, 11 17 ef. Gen. 19, 10 20 cf. Matth. 11. 9. 10 25 Iud. 6, 12 29 Iud. 6, 14 ) [*]( 3 unde PF1 escam V 5 nam ex non S di N 6 nulli NV 1 7 sec. cod. Alex cf. Lag. 8 maziam N 11 non tamen] nomen PT nullo. N 12 exprobauit N 14 6JC6 rJjv Spuv cod. Alex. et Lag. super VT quercu bd 17 uororum N 18 eum] enim P 22 propheticae V 2o dicitur T 26 ouvaios iv x-jj iazÚt Lag. ) [*]( 30* )

468
ad Gedeon. quis enim eum misit, nisi qui ad eum angelum misit? Debbora uero non ait ad Barac: "nonne mandaui tibi"? sed ait: nonne mandauit dominus deus Israhel tibi? hic autem non dictum est: nonne ecce misit te dominus? sed: nonne ecce misi te?

Vbi respondet Gedeon ad angelum: in me, domine — hoc est: in me intende — in quo saluabo Israhel? ecce mille mei humiliores in Manasse? intellegitur praepositus fuisse mille hominum, quos graece Xtl..tdPXłju; appellat scriptura. an quid aliud?

Animaduertendum est quod Gedeon non ait angelo: offeram tibi sacrificium, sed ait: offeram sacrificium meum et ponam in conspectu tuo. unde intellegendum est non eum angelo, sed per angelum sacrificium offerre uoluisse. quod et ipse angelus euidenter ostendit, qui non ab eo sacrificium tamquam sibi sumsit, sed ait illi: accipe carnes et azymos et pone ad petram illam et ius effunde. et cum hoc fecisset Gedeon, extendit angelus domini summum uirgae quae in manu eius et tetigit carnes et azymos; et accensus est ignis de petra et comedit carnes et azymos. ita etiam ipse angelus in sacrificio quod obtulit Gedeon officium ministrantis inpleuit; ignem quippe homo minister ut homo sine miraculo subiecisset, quem mirabiliter ut angelus iste subiecit. denique tunc cognouit Gedeon quod angelus domini esset; nam hoc scriptura continuo subdidit: et uidit Gedeon quoniam angelus domini est. prius ergo tamquam cum homine loquebatur, quem tamen hominem dei credidit, ut coram ipso [*]( 3 Iud. 4, 6 6 Iud. 6, 15 12 Iud. 6, 18 16 Iud. 6. 20. 21 26 Iud. 6, 22 ) [*]( 2 non om. SVbd nonne-sed om. PSVTbd 4 misi Sl 5 misij misit SPl 6 sec. cod. Alex. 9 chiliarcos PSNVT 12 sec. cod. Alex. 16 sibi] si P 17 azimos PSNVT 19 summam P erat post quae add. TriTbd 20 et post carnes om. PSX V1 avyfO-r, rcOp cod. Alex et Lag. cat om. PVT 21 prius et om. T 25 scriptura hoc S 26 subdit S cf. cod. Alex. et Lag. 27 homini P homin. T )

469
sacrificium uellet offerre uelut adiuuandus eius praesentia sanctitatis.