Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quaeri potest quomodo dictum sit: elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos, cum panis hordeaceus, quamuis sit in comparatione triticei panis abiciendus, tamen etiam ipse pascat et uitale alimentum sit; dii autem noui, quos dicuntur elegisse qui defecerunt a deo uiuo, non possunt in alimentis animae deputari, sed potius in uenenis. an hactenus accipienda est similitudo, quatenus ualet, ut propter hoc solum dictum intellegatur, quia, sicut plerumque fastidio fit, ut eligenda reiciantur et aspernanda delectent, ita uitio prauae uoluntatis tamquam languore fastidii, cum esset deus eorum uerus, in falsis elegerunt nihil aliud quam nouitatem [*]( 3 Iud. 5, 7. 8 19 Iud. 5, 8 ) [*]( 3 deborrae P debborrae SF2 debore T 5 donec (do s. l. m. 2) P resurrexit V 6 ordiacium PNV hordiacium S deo Sl 7 hinc N 8 enim om. T 10 fauet T 13 yperbata PSNVT 14 directiong PSl 16 elegerent PS 23 possint PSV in pr. om. P1 24 deputari] dubitari PT in] de N 27 fit ex sit V 28 langore N 29 falsus F1 )
Et factum est quando clamauerunt filii Israhel ad dominum propter Madian, et misit dominus uirum prophetam ad filios Israhel et dixit eis. cur non dicatur nomen huius prophetae, quod ualde scripturis inusitatum est, latens causa est; non tamen nullam esse arbitror. sed quia post uerba, quibus exprobrauit inoboedientiam populo, sequitur scriptura dicens: et uenit angelus domini et sedit sub quercum quae erat in Ephra, non absurde intellegitur iste angelus significatus nomine uiri, ut, posteaquam haec uerba dixit, uenerit ad quercum memoratam et ibi sederit. nomine enim uirorum solere appellari angelos notum est, quamuis eum, qui esset angelus, appellatum esse prophetam non facile nec euidenter occurrat; eum sane, qui propheta esset, dictum angelum legimus. sed si angelorum dicta prophetica nota sunt, id est quibus futura praenuntiauerunt, cur non possit angelus prophetae nomine nuncupari? uerum tamen, ut dixi, expressum et manifestum de hac re testimonium non occurrit.
Quod angelus dicit ad Gedeon: dominus tecum potens in fortitudine, nominatiuus casus est, non uocatiuus; hoc est: "dominus potens tecum est", non" tu potens".