Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Et surrexit generatio altera post eos, qui non scierunt dominum et opera eius quae fecit Israhel. exposuit quomodo dixerit "non scierunt dominum", in illis uidelicet praeclaris et mirabilibus operibus, per quae factum est ante illos, ut Israhel sciret dominum. [*]( 1 Ios. 13, 1-3 8 Iud. 2, 3 17 Iud. 2, 6 20 ef. Ios. 24, 28 21 cf. Iud. 2, 8 26 Iud. 2, 10 ) [*]( 3 si om. N 9 non auferam inclusi; non auferam enim uerba cod. Vat. uertit, cum sup. verba cod. Alex. referant 13 esse S in om. Pl 17 sec. cod. Alex. 20 nam et] manet S 22 insinuarentur PSVTbd 24 sunt PV 28 dixerint pIS )
Et seruierunt Baal et Astartibus. solet dici Baal nomen esse apud gentes illarum partium Iouis, Astarte autem Iunonis, quod et lingua punica putatur ostendere. nam Baal Punici uidentur dicere dominum: unde Baalsamen quasi dominum caeli intelleguntur dicere; Samen quippe apud eos caeli appellantur. Iuno autem sine dubitatione ab illis Astarte uocatur. et quoniam istae linguae non multum inter se differunt, merito creditur hic de filiis Israhel hoc dicere scriptura, quod Baal seruierunt et Astartibus, quia Ioui et Iunonibus. nec mouere debet, quod non dixit Astarti, id est lunoni, sed, tamquam multae sint Iunones, pluraliter hoc nomen posuit. ad simulacrorum enim multitudinem referri uoluit intellectum, quoniam unumquodque Iunonis simulacrum Iuno uocabatur; ac per hoc tot Iunones quot simulacra intellegi uoluit. uarietatis autem causa existimo Iouem singulariter, Iunones pluraliter commemorare uoluisse; nam eadem causa plurium simulacrorum etiam Ioues pluraliter dici possent. hoc autem, id est nomine plurali Iunones in graecis secundum Septuaginta reperimus, in latinis autem singulariter erat. quorum in illo, qui non habebat Septuaginta interpretationem, sed ex hebraeo erat. Astaroth legimus nec Baal, sed Baalim. quodsi forte aliud in hebraea uel syra lingua nomina ista significant, deos tamen alios fuisse constat et falsos, quibus Israhel seruire non debuit.
Et uendiditeosin manu inimicorum suorum in circuitu. quaeri solet quare dixerit "uendidit" tamquam aliquod pretium intellegatur datum. sed et in psalmo legitur: uendidisti populum tuum sine pretio, et apud [*]( 1 Iud. 2, 13 20 cf. Hier. opera t. 28 p. 510. 524 25 Iud. 2, 14 28 Ps. 43, 13 ) [*](1 startibus (us 8. I. m. 2) P,SN V 2 est S 4 balsamen PN bal- samem V 5 samem PV 6 estart PNS estarte .V 9 bahal S startibus PSNV 12 referre N 14 quod PISVI 15 iunonem PSV 16 uoluissem N pluri.um PS 21 astaroht ST 22 deus N 25 manum PSVT 27 legitur] dicitur S 28 tuum om. T )
In eo, quod dominus dicit: et ego non adponam auferre uirum a facie ipsorum de gentibus quas reliquit <Iesus> filius Naue; et dimisit ad tentandum in eis Israhel, si obseruant uiam domini abire in eam quemadmodum custodierunt patres eorum an non. et dimisit dominus gentes has, ut non - auf err e t illas celeriter, et non tradidit illas in manu Iesu, satis ostenditur causa. quare non Iesus omnes illas gentes bellando deleuerit; quia hoc si fieret, non essent in quibus isti probarentur. poterant autem esse ad utilitatem ipsorum, [*]( 1 Es. 52, 3 9 I Petr. 1, 18. 19 18 Iud. 2, 21-23 ) [*]( 4 autem dici N 7 tradisti S nec T dominum N 10 pretio -cum om. N 11 redemtionis om. P1 13 tamquam om. PSVTbd 14 prophetam N 16 sanguines Sl sanguinem ln sanguine N 18 et om. N 19 uerum N 20 Iesus retinui cum bd: om. codd. 21 obseruabant PS obseruabunt VTbd ea bd 23 dimisitj ayr,,av cod. Alex. anferet P 24 celeriter scripsi: tunc libri; sed cf. p. 460, 24 manum PSN manus in ras. T 25 quaere P\' 26 esset PSV )
Deinde ne putaretur hoc Iesus consilio suo tamquam humano egisse, ut gentes illae relinquerentur, subiungit scriptura: et dimisit dominus gentes has, ut non auferret illas celeriter; et non tradidit eas in manu Iesu. deinde sequitur: et hae gentes quas reliquit Iesus, ut tentaret in eis Israhel, omnes qui nescierunt omnia bella Chanaan, uerum propter generationes filiorum Israhel docere illos bellum. erat [*]( 5 Iud. 2, 20 25 Iud. 3, 1. 2. 3 ) [*](1 tentat N inuenti N 3 auferentur PSINVI ut nee N ne T 4 hocusque N 6 mandauid N 9 dixerat PSVTbd 12 in eis OfH. PSVTbd 13 obsement VTbd ea PNVTbd 18 offenderunt V2bd 20 ferant V1 21 taquam (ta 8. 1. add. m. 2) P 24 illas om. V manu scripsi cum d: manus codd. 25 s9-v*j <a> utłij\'uv in cod. Altx. legendum est )
Dictum est autem in Deuteronomio ex persona dei loquentis de istis gentibus aduersariis: non eiciam illos in anno uno, ne fiat terra deserta et multiplicentur in te bestiae ferae; paulatim eiciam illos, donec multiplicemini et crescatis et hereditetis terram. poterat hanc promissionem suam seruare dominus erga oboedientes, ut exterminatio gentium illarum crescentibus Israhelitis partibus fieret, cum eorum multitudo terras unde aduersarii exterminarentur desertas esse non sineret. quod autem ait: ne multiplicentur in te bestiae ferae, mirum si non bestiales quodam modo cupiditates et libidines intellegi uoluit, quae solent de repentino successu terrenae felicitatis existere. neque enim deus homines exterminare poterat et bestias non poterat uel perdere uel nasci potius non permittere.