Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Et ascendit angelus domini super Clauthmontem. scriptor libri hoc nomine appellauit locum, quia postea scripsit; nam quando angelus domini super eum ascendit, nondum sic appellabatur. a ploratione quippe nomen accepit, eo quod graece *Xao6(i.6<; ploratio dicitur. ibi enim populus fleuit, cum audisset ab hoc angelo uerba domini uindicantis in eos, quod inoboedientes fuissent, quia non exterminauerunt populos secundum praeceptum eius, quibus praeualuerunt, eligentes eos facere tributarios quam interimere et perdere, quemadmodum iusserat dominus. quod siue contemto dei mandato siue timore fecerint, ne hostes aduersum se acrius pugnare pro salute obtinenda quam pro tributo non dando cogerent, sine dubio peccauerunt uel spernendo quod diuinitus imperatum est uel non praesumendo quod eos posset qui imperauerat adiuuare. quod ideo per Iesum noluit eis dicere — si tamen adhuc eo uiuente iam fieri praeceperat et non potius praeoccupando commemoratum fuerat quod illo mortuo fieri coepit — quia hoc omnibus uoluit exprobrare per angelum; nondum autem omnes id fecerant uiuente Iesu, etsi aliqui forte iam coeperant. credibilius est tamen nihil tale fieri coeptum uiuente Iesu Naue tantumque terrarum sub illo tenuisse filios Israhel quantum eis ad considendum sufficeret, quamuis in sortibus suis haberent unde crescendo et conualescendo adhuc aduersarios exterminarent. proinde post mortem Iesu, posteaquam praeualuerunt, ut hoc possent facere, maluerunt eos habere tributarios secundum uoluntatem suam quam interimere et perdere secundum uoluntatem dei; propter hoc ad eos corripiendos angelus missus est. quod uero commemoratum est [*]( 26 Iud. 2, 1 8 cf. Ios. 17, 12-14 ) [*]( 1 CIauthmontem scripsi: clautmos montem PV claudmos montem S clautmontem N clauhllõ. montem T clauthmona montem bd 4 eo om. PY 5 clautmos PV claudmos S claut. mos N clatmons T ubi T enim om. P 6 hoc om. Sbd 7 populo N 16 iam] ita T fieri praeceperat] coeperat fieri bd 18 uoluit om. N 19 fecerunt N Iesu tantttque S 20 est om. V 21 Naue om. S 28 commemoratumpraeoccupando om. P )
Quid est quod angelus domini inter cetera diuinae comminationis dicit: non adiciam transmigrare populum quem dixi eicere [non auferam] eos a facie uestra; et erunt uobis in angustias et dii eorum erunt uobis in scandalum, nisi ut intellegamus nonnulla etiam de ira dei uenire peccata? ut enim dii gentium, inter quas non a se exterminatas Israhelitae habitare uoluerunt, essent eis in scandalum, id est facerent eos scandalizari in domino deo suo eoque offenso uiuere indignans hoc comminatus est deus: quod certe manifestum est magnum esse peccatum.
Et dimisit Iesus populum; et abierunt filii Israhel unusquisque in domum suam et unusquisque in hereditatem suam hereditare terram. hoc per recapitulationem iterari nulla dubitatio est. nam et mors ipsius Iesu Naue etiam in hoc libro commemoratur, ut tamquam ab exordio cuncta breuiter insinuentur, ex quo eis dominus dedit terram, et quemadmodum sub ipsis iudicibus uixerint quaeue perpessi sint; atque iterum reditur ad ipsorum iudicum ordinem ab eo qui primus est constitutus.