Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quid est, quod inter cetera quae Iesus Naue erga Israhelitas dominum fecisse commemorat dicit: misit ante uos uespas et eiecit illos a facie uestra? quod etiam in libro Sapientiae legitur nec tamen uspiam factum esse in his quae gesta sunt inuenitur. an forte translato uerbo "uespas" intellegi uoluit acerrimos timoris aculeos, quibus quodam modo uolantibus rumoribus pungebantur, ut fugerent, aut aerios occultos spiritus, quod in psalmo dicit: per angelos malignos? nisi forte quis dicat non omnia quae facta sunt esse conscripta et hoc quoque uisibiliter factum, ut ueras uespas uelit intellegi.

Quid est, quod dixit Iesus. ad populum: non [*]( 1 cf. Hieron. t. XXVIII c. XXIV p. 502 6 cf. Rom. 9, 8 7 los. 24. 11 17 Ios. 24. 12 18 cf. Sap. 12, 8 23 Ps. 77. 49 27 Ios. 24. 19 ) [*]( 1 induS N; aptid Hieron. legitur: adduxi chanaam V T 4 eicipiatur S 7 ttpo; cod. Alex. 10 aduersus STbd 12 aduersus S 15 (liscensio IV 16 naue deum N 17 dominum] deum (in mg. add. m. 2) PV dnin (in mg. add. tn. 2) S, om. X conuenit ctun uerhs Lag. 18 a facie uestra eras. in V 19 factum om. S 21 pr. quibusdam T 22 pugnebantur -V 23 dicat yt 25 ut] et N 26 uellet T )

445
poteritis seruire domino, quia deus sanctus est? an quia illius sanctitati perfecta seruitute quodam modo contemperari humanae fragilitati inpassibile est? quo audito isti non solum eius eligere seruitutem sed etiam de adiutorio eius et misericordia praesumere debuerunt: quam ille intellexit, qui dicit in psalmo: ne intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. isti autem de se potius praesumere delegerunt, quod deo possent sine ulla offensione seruire, ut iam tunc inciperent. quod de illis expressit apostolus: ignorantes enim dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; ita eis iam lex subintrabat, ut abundaret delictum et postea superabundaret gratia per dominum Christum, qui finis est legis ad iustitiam omni credenti.

Quid est, quod ait idem Iesus loquens ad populum: et nunc circumauferte deos alienos qui sunt in uobis et dirigite corda uestra ad dominum deum Israhel? non enim credendi sunt adhuc habuisse apud se aliqua gentium simulacra, cum superius eorum oboedientiam praedicauerit: aut uero, si haberent, post tantas legis comminationes illa eos prospera sequerentur, cum sic in eos uindicatum sit, quod unus eorum de anathemate furtum fecerat. denique Iacob dixit hoc eis qui cum illo exierant de Mesopotamia, ubi sic idola colebantur, ut et Rachel paterna furaretur; sed post illam admonitionem Iacob dederunt quae habebant: unde adparuit hoc eis ita dictum esse, quia sciebat eos habere ille qui dixerat. nunc uero post hanc admonitionem Iesu Naue nullus tale aliquid protulit. nec tamen putandum est hoc illum [*]( 6 Ps. 142. 2 10 Eom. 10. 3 12 cf. Rom. 5. 20. 21 14 cf. Hom. 10, 4 17 los. 24, 23 25 cf. Gen. 31, 19 26 cf. Gen. 35, 2. 4 ) [*]( 1 seruire in mg. m. 2 S domino] deo V 3 inpossibile VT 6 non S iudicio PV 8 isti] hi N 12 epis P 14 ihm xpm S 16 est om. S 21 postantas N comminationi 81 24 mesopotamhl N 28 dixerat] dilexerat N )

446
inaniter praecepisse; non enim ait: et nunc auferte deos alienos si qui sunt in uobis, sed omnino tamquam sciens esse, qui sunt, inquit, in uobis. proinde propheta sanctus in cordibus eorum esse cernebat cogitationes de deo alienas a deo et ipsas admonebat auferri. quisquis enim talem cogitat deum, qualis non est deus, alienum deum utique et falsum in cogitatione portat. quis est autem qui sic cogitet deum quemadmodum ille est? ac per hoc relinquitur fidelibus, quamdiu peregrinantur a domino auferre a corde suo inruentia uana phantasmata, quae se cogitantibus ingerunt, uelut talis aut talis sit deus, qualis utique non est et dirigere cor ad illum fideliter, ut, quemadmodum et quantum nobis expedire nouit, ipse se insinuet per spiritum suum, donec absumatur omne mendacium — unde dictum est: omnis homo mendax — et transacta non solum inpia falsitate uerum etiam ipso speculo et aenigmate facie ad faciem cognoscamus, sicut et cogniti sumus, quemadmodum apostolus dicit: uidemus nunc per speculum in aegnimate, tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.