Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quod dicit Iesus de sua propinquante morte: ego autem recurro uiam sicut et omnes qui super terram, in ea interpretatione quae est ex hebraeo inuenimus: ingredior uiam. ita ergo accipiendum est quod Septuaginta dixerunt ..recurro., sicut dictum est homini: donec reuertaris in terram unde sumptus es, ut secundum corpus dictum intellegatur. secundum animam uero si uoluerimus ita accipere, quemadmodum in Ecclesiaste positum est: et spiritus reuertetur ad deum qui dedit eum, non arbitror de omnibus posse dici, sed de his qui sic uixerint, ut ad deum redire mereantur tamquam ad auctorem, a quo creati sunt. neque enim hoc et de illis recte intellegi potest, de quibus dicitur: spiritus ambulans et non reuertens. iste autem uir sanctus Iesus Naue si non addidisset: sicut et omnes qui sunt super terram, nulla esset quaestio; neque enim aliud de illo crederemus, quam quod eum dignum esse legimus. cum uero additum est: sicut et omnes qui sunt super terram, mirum si hoc, quod latinus interpres "recurro. posuit, non magis percurro" uel "excurro" dicendum est, si hoc potest dici quod graecus habet azoT(ir/a>. omnes enim percurrunt uel excurrunt huius uitae uiam, cum ad eius finem peruenerint. sed quia hoc uerbum positum est, ubi parentes Rebeccae dicunt ad seruum Abrahae: ecce Rebecca, accipiens recurre; et sit uxor <filii> domini tui, ideo et hic ita hoc uerbum interpretatum est.

Quod septuaginta interpretes habent: et adsumpsi patrem uestrum Abraham de trans flumine et deduxi eum in omnem terram, interpretatio, quae est ex hebraeo, [*]( 1 Ios. 23, 14 3 cf. Hieron. c. CVI p. 501 5 Gen 3, 19 8 Eccle. 12, 7 13 Ps. 77. 39 26 Ios. 24, 3 ) [*]( 7 uoluerimus uero P1 10 uiierant P1 redirè] uenire T 15 sunt om. d 16 quo bd; cf. Rdnsch It. u. Vul. p. 412 17 sunt om. SNd 20 atropE/o PT, (s, 1. attoreeho) V ajtot ps/o N axTotpr/o S 23 rebecham N rebeccam alt. T 24 filii addidi; cf. p. 35, 9 27 flumen J\'Tbd deduxit AT1 28 ex] in PSNV ex hebraeo est T )

444
habet: et induxi eum in terram Chanaan. mirum est ergo. si Septuaginta pro terra Chanaan omnem terram ponere uoluerunt nisi intuentes prophetiam, ut magis ex promissione dei tamquam factum accipiatur, quod certissime futurum in Christo et in ecclesia praenuntiabatur, quod est uerum semen Abrahae non in filiis carnis, sed in filiis promissionis.

Et bellauerunt aduersus uos qui habitabant Iericho. quaeri potest quomodo id uerum sit, cum clausis portis se murorum ambitu tantummodo tuerentur. sed recte dictum est, quia et claudere aduersum hostem portas ad bellum pertinet. non enim miserunt legatos, qui poscerent pacem. unde, si dictum esset: pugnauerunt aduersum uos, falsum esset. neque enim bellum continuas pugnas habet sed aliquando crebras, aliquando raras, aliquando nullas. bellum est tamen quando est quodam modo armata dissensio.