Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quaeritur quemadmodum rex ciuitatis Hierusalem Adonibezec et ceteri quattuor cum quibus obsedit Gabaonitas secundum septuaginta interpretes primo reges Iebusaeorum cum ad eos obsidendos conuenerunt, postea uero reges Amorrhaeorum dicantur ab ipsis Gabaonitis, quando nuntios miserunt ad Iesum, ut eos de obsidione liberaret. sicut autem inspicere potuimus in ea interpretatione quae ex hebraeo est, utrobique Amorrhaeorum dicuntur, cum constet Iebusaeorum fuisse regem ciuitatis Hierusalem, quia ipsa est dicta Iebus tamquam illius gentis metropolis, et septem gentes saepissime scriptura commemoret, quas promisit deus exterminaturum se esse a facie populi sui, ex quibus una perhibetur Amorrhaeorum. nisi forte hoc nomen uniuersale fuerat omnium aut potius maioris partis, ut non una, sed plures in his septem hoc nomine tenerentur; quamuis esset etiam una de septem quae Amorrhaeorum proprie uocaretur, sicut est pars quaedam quae proprie dicitur Libya, quamuis hoc nomen uniuersae Africae conpetat, et pars quaedam quae proprie dicitur Asia, quamuis Asiam uel dimidium terrarum orbem quidam uel alii tertiam partem orbis posuerint. nam, quod constat, et Chananaei tamquam una gens in illis septem commemorantur et tamen uniuersa illa terra originaliter Chanaan uocatur.

Non dimisit in ea Iesus quidquam spirans. sicut praecepit dominus Moysi puero suo, et Moyses similiter praecepit Iesu, et sic fecit Iesus: non est transgressus nihil ab omnibus quibus constituit dominus Moysi. propter hoc nullo modo putanda est ista crudelitas, quod nullum uiuum in ciuitatibus sibi traditis dimittebat Iesus, [*]( 1 cf. Ios. 10, 5. 6 7 cf. Hieron. t. XXVIII p. 481 9 cf. Ios. 18, 28 18 cf. de ciuit. dei IV 6 19 cf. de ciuit. dei XVI 17; XVIII 2 23 Ios. 11, 14. 15 ) [*]( 2 adonibezer PNVT 4 obsidentes PSV 6 autem] enim T 7 inspiceret N 9 dicta est S 11 commemorat S 12 se om. PSNT 15 quauis S 17 dictfl N lybia PSN quauis S 21 cummemoratur NSIVI 22 canaam P 23 spirat N 25 praecepit OJn. V 26 nihil] quidquam VzLd quibus m. 2 in que mut. V 28 quo PSNVIT )

433
quia deus hoc iusserat. qui autem existimant hinc deum ipsum fuisse crudelem et propter hoc ueteris testamenti uerum deum fuisse auctorem nolunt credere, tam peruerse de operibus dei quam de peccatis hominum iudicant nescientes quid quisque pati dignus sit et magnum putantes malum, cum casura deiciuntur mortalesque moriuntur.