Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quaeri potest quomodo iurationem seruandam -esse crediderint Hebraei Gabaonitis, quibus ita iurauerant tamquam de longinqua terra uenientibus, sicut illi mentiti fuerant. sciebant enim se debellandos, si cognitum esset Hebraeis in ea terra eos habitare, quam promissam fuerant interfectis habitantibus retenturi. mentientibus ergo quod de longinqua terra ad eos uenissent, iurauerunt eis Israhelitae. posteaquam uero cognouerunt ibi eos habitare, ubi omnes quos inuenerant secundum dei praeceptum debellare oportebat. noluerunt tamen frangere iurationem et, licet eos mentitos esse didicissent, parcere maluerunt causa iurationis, cum possent utique dicere se tamquam illis iurasse, quos eos esse crediderant, id est de longinquo uenientes; cum uero aliud cognouerunt, praeceptum circa eos domini inplendum erat, ut sicuti ceteri expugnarentur. deus autem hoc adprobauit nec parcentibus suscensuit, quamuis eum non interrogassent quinam illi essent et ideo eos illi fallere ualuissent. unde non inportune utique credendi sunt, etsi fallere homines pro sua salute uoluerunt, non tamen fallaciter deum timuisse in populo eius. propterea nec suscensuit dominus iurantibus aut parcentibus. ut postea Gabaonitas ipsos tamquam populi sui homines de domo Saul uindicauerit. [*]( 6 cf. Ios. 9, 19 (13) 8 cf. Ios. 9, 25 (19). 15 (9) ) [*]( 1 inuice N 4 idemangis P1 5 potuisset N multa P 6 fortasse pi V 7 commerat S commonuerat T 9 crederint P iura uerunt N 10 menti SJ 12 interfectis om. PSNV 13 liabitantibus om. PSN longa V 14 postea uero quam VT 16 oportebant Pl 18 iurationis causa bd 19 sed v taniquam] tantum bd 21 sicut N 22 (et 26) succensuit Tbd 23 eum] eos N 27 ut] adeo ut Sbd et N 28 uindicauit PSI V )
Cum obsessi Gabaonitae a regibus Amorrhaeorum misissent ad Iesum, ut sibi subueniretur, ita scriptura sequitur et dicit: et ascendit Iesus a Galgala, ipse et omnis populus bellator cum illo, omnis potens in fortitudine. et dixit dominus ad Iesum: noli timere illos; in manus enim tuas tradidi eos: non subsistet ex illis quisquam coram uobis. ubi neque consultus est dominus utrum eundum ad eos esset, sed ultro suis recte subuenire uolentibus, futuram uictoriam praenuntiauit. sic.ergo posset quamuis non consultus de ipsis Gabaonitis admonere, qui essent, cum se longinquos esse mentirentur, nisi ei placuisset illa iuratio, quae subiectis parcere cogeret. crediderant enim deo, quem audierant suo populo promisisse, quod illas gentes subuerteret eorumque terram obtineret; et hanc eorum fidem non eos prodendo remunerauit quodam modo. [*]( 1 cf. II Reg. 21, 1—8 9 cf. I Reg. 25, 22. 33 16 Ios. 10, 7. 8 23 cf. Ios. 9, 15 (9) ) [*]( 2 hominibus] omnibus PlSX 4 gabaonitas m. 1 e.rp. T 9 dabid X 10 interfecturQ PS 12 turbatus S 14 ainorreoruin PSVTX 15 superueniretur P subuenietur X ista PSV scripture X 17 bellatorum rSVTbd omni X 19 mocrt-r,:atat cod. Alex. 23 gabaonilas S 26 promisse N )