Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Si autem habitauerint fratres in unum et mortuus fuerit unus ex eis, semen autem non fuerit ei, non erit uxor defuncti foris non adpropianti; frater uiri eius intrabit ad eam et accipiet eam sibi uxorem et cohabitabit ei. et erit infans quicumque natus fuerit constituetur ex defuncti nomine et non delebitur nomen eius ex Israhel. uidetur hoc praecepisse lex de fratris uxore ducenda non ob aliud, nisi ut semen suscitet fratri, qui sine liberis defunctus est. quod autem ait: constituetur ex defuncti nomine et non delebitur nomen eius ex Israhel, id est nomen defuncti, ex hoc uidetur dictum, ut ille qui nascitur hoc nomine appelletur, quo appellabatur defunctus, cui quodam modo propagatur. unde nobis uisum est magis secundum adoptionis morem soluere in euangelio quaestionem de duobus patribus Ioseph, quorum unum commemorat Matthaeus, eum scilicet qui genuit Ioseph, alterum Lucas eum cuius filius erat Ioseph, quoniam nullius eorum Ioseph nomen accepit. nisi forte hoc dictum est "constituetur ex defuncti nomine", non ut eius nomen accipiat, sed ut ex eius nomine, id est tamquam filius non eius, cuius semine est genitus, sed illius defuncti, cui semen suscitatum est, heres constituatur. quod enim additum est: et non delebitur nomen eius ex Israhel, potest ita intellegi, non quod nomen eius puer consequenter accipiat, sed quod ille non sine posteritate mortuus esse uidebitur; et ideo permanet eius nomen, hoc est memoria. neque enim, etiam si ipse filium genuisset, nomen suum ei fuerat inpositurus, ut nomen eius non deleretur ex Israhel, sed ex hoc utique non deleretur, [*]( 1 Deut. 25, 5. 6 14 cf. De consensu euang. II 3 16 cf. Matth. 1, 16 cf. Luc. 3, 23 ) [*]( 3 eij et X non erit om. PSXVUT forisJ foras T fris U adpropiahit S2TV2 4 intrauit Pf\'1N 5 cohabitauit PUl et exp. m. 2 V 16 mattheus {ita et in seqq. plerumque) XV matheus (itaplerumque in seqq.) PSU nlterum-Ioseph om. V 17 nullus PiS 18 nomen Ioseph bd 20 nonj nomen P 26 ipsum V 28 ex—deleetur om. P )

405
quia non sine liberis ex hac uita emigraret. et hoc iubetur ex eius uxore frater eius inplere, quod ille non potuit. nam etsi frater non fuisset, et] propinquus ducebat uxorem eius. qui sine filiis mortuus esset, ad suscitandum semen fratri suo; sicut fecit Booz ducendo Ruth, ut semen excitaret propinquo suo, cuius fnerat illa uxor nec de illo pepererat. et tamen qui de illa natus est ex nomine quidem defuncti constitutus est, quia filius eius est dictus — atque ita factum est, ut nomen defuncti non deleretur ex Israhel — nec tamen eius nomine appellatus est.,

Quae cum ita sint, abundantius duobus modis solui potest euangelica quaestio, ut unus eorum, quos diuersos commemorant Matthaeus et Lucas, ita fuerit propinquus alteri ad ducendam eius uxorem, ut alios etiam sursum uersus parentes atque maiores iste, alios ille habere potuerit. nam si fratrum filii fuissent, unum habuissent auum. quod non ita est; nam secundum Matthaeum Mathan est auus Ioseph, secundum Lucam uero non Mathan, sed Mathath. quodsi quisquam putat esse tantum similitudinem nominis, ut ab scriptoribus in una littera erratum sit, ut fieret tam parua et paene nulla diuersitas, quid de istorum patribus dicturus est? nam secundum Lucam Mathath filius fuit Leui, secundum Matthaeum autem Mathan ex Eleazar genitus inuenitur; atque ita inde sursum uersus diuersi sunt patres et aui et deinde maiores usque ad Zorobabel, qui fere est uicesimus sursum uersus a Ioseph apud Lucam, apud Matthaeum uero undecimus. qui propterea ideo ipse esse creditur, quia pater eius apud utrumque [*]( 5 cr. Ruth. 4. 13-17 13 cf. Mattli. 1, 16; Lue. 3, 23 ) [*](2 frs V 3 ct inclusi secutiis V2 propinquor 5 boos PXUT suscitaret S 7 constitus V 8 est post eius om. S 12 quod X 14 ducendfl P et U 17 (et 18) nathan S 18 mathat P.YT\\IIIatthath S matthat UV putet V 19 tantum (tantam UXS) esse SXVUT 25 uicensimus P uicessitnr.s V uigesimus [72 Tbel rursum PUXSX uersus) uersus uersus XUl om. Vbd a] ab Vbd ad pi T 26 uero] autem bd om. V 27 ideo] idem bd euangelistas JV )

406
euangelistam Salathiel inuenitur; quamuis fieri potuerit, ut alius fuerit eodem nomine habens eiusdem nominis patrem, cuius et ille habuit. nam et inde sursum uersus diuersi sunt; alium quippe habet Zorobabel auum apud Lucam, qui est Neri, alium apud Matthaeum, qui est lechonias. atque inde superius nusquam est consonantia, quousque ueniatur ad Dauid apud Matthaeum per Salomonem, apud Lucam per Natham. difficillimum autem uidetur non fuisse aliquem propinquiorem qui duceret uxorem fratris sui quam eum qui ex Dauid esset consanguineus tam longinquo gradu non aliqua infra propinquitate coniunctus, cum sit apud Lucam Dauid paene quadragesimus a Ioseph, apud Matthaeum autem ferme uicesimus septimus. aut si propinqui ad uxores defunctorum ducendas etiam illi quaerebantur, qui ex feminarum sanguine propinquabant, fieri potuit, ut esset aliquis ita propinquans, qui Ioseph genuerit de uxore propinqui sui, qui sine liberis decessit. ac sic ei esset alter ex natura pater, alter ex lege. in quorum patribus et auis et deinde maioribus ideo nulla propinquitas adpareret, quod non ex maribus sed ex feminis propinquarent. uerum tamen si ita esset, nec Dauid aliquando unus pater occurreret. aut si quisquam potuisse contendit, ubi ponimus quod consuetudo scripturae non est feminas in genealogia pro maribus ponere, sicut eas nullus euangelista interposuit? ubi enim commemorantur matres, non ponuntur nisi cum [*]( 24 cf. Retract. II 55 Item quod in quinto libro dixi, ubi commemorantur matres ire in generationibus euangelicis, non eas positas nisi cum patribus, uerum est quidem, sed ad rem de qua agebatur non pertinet. agebatur autem de iis qui ducebant fratrum uel propinquorum coniuges eorum qui sine filiis defuncti essent propter duos patres Ioseph quorum alterum Matthaeus commemorat, alterum Lucas. de qua quaestione diligenter in hoc opere disserui, cum retractaremus opus nostrum contra Faustum Manichaeum. ) [*]( 1 salatiel P salatihel U alatiel N 5 ieconias PNT 6 dauit N 7 Natham scripsi: Nathan libri; sed cf. p. 63, 1 8 autem om. S 9 fratri N 12 ad T iosep N 15 aliqui PVINUl propinquus Sbd propincus N 17 si S esset aliter N 21 fieri potuisse T 24 matresj et N )
407
patribus. ac per hoc aut ita propinquior defuit ad uxorem defuncti sibi copulandam, ut origo cognationis Dauid repeteretur; aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Ioseph.

Quid est quod inter illa quae iubet dicere hominem, qui in dandis decimis et quaecumque dare uel inpendere iussus est omnia mandata compleuit, etiam hoc cum laude et commendatione sua dicere iubetur: non dedi ex eis mortuo? an per hoc prohibet parentalia, quae obseruare gentes solent?

Non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra ire post deos alios seruire illis. quaeri potest quomodo possit intellegi ire in dextra, qui post deos alienos ierit seruire illis, cum dextra in laude ponatur, illud autem numquam laudabiliter fieri possit; nam et quod reprehenditur in uia uitae qui declinat in dextra, non ibi ea reprehenduntur quae dextra sunt, sed ille qui declinat in ea, id est qui sibi adrogat quae dei sunt. ideo dicitur in Prouerbiis: ne declines in dextra aut in sinistra; uias enim quae a dextris sunt nouit dominus; peruersae autem sunt quae a sinistris. ergo bonae sunt dextrae, quas nouit dominus; nouit enim dominus uias iustorum, sicut in psalmo legitur. cur ergo dictum sit: ne declines in dextra, consequenter ostendit addendo: ipse enim rectos faciet cursus tuos. absit autem, ut dextras, quas nouit dominus, negemus esse rectas; sed, ut dixi, declinare in eas est non illius gratiae, sed sibi tribuere uelle quod rectum est. denique, ut dixi, [*](8 Deut. 26, 14 11 Deut. 28, 14 19 Prou. 4, 27 22 Ps. 1, 6 ) [*]( 2 a dauid l\'2b dauit N 7 compleui» U cum hoc PY 8 iuberetur PSVIUTl iubet T2bd 11 τώνλόγων cod. Alex. et Lag. 13 alios scripsi: alienos libri; cf. 408, 14 14 dextera T 16 quod et N 17 pr. dextera T 18 declinet YI 19 non Vbd 20 aut] uel S in om. SU 22 enim] autem PT 24 dextera T 25 faciet rectos PT cureos N )

408
adiungit et dicit: ipse enim rectos faciet cursus tuos. et omnia itinera tua in pace producet.

Quapropter quod isto loco Deuteronomii, de quo agimus, dictum est: non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra ire post deos alios seruire illis, non ideo dictum est, quia dii alii possunt etiam in dextris accipi; sed aut terrena loca significata sunt, quia et in dextra et in sinistra habebant gentes alios deos colentes; aut hoc de diis aliis separatim pronuntiandum est, ut duo sint sensus, unus uidelicet: non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra, secundum illum scilicet intellectum, quem supra exposui; alius autem sit sensus: ire post deos alios seruire illis, ut et hic subaudiatur: non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie. quem totum sensum si dicere uelimus, superiora uerba, quae utrique sensui sunt communia, repetituri sumus, ut, quomodo illic dicitur: non praeteribis ab omnibus quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra, sic et istic repetatur: non praeteribis ab omnibus quae ego mando tibi hodie ire post deos alios seruire illis. praetereundo enim a uerbis, quae mandata sunt, etiam hoc fit, ut eatur post deos alios. non enim hoc solum mandatum est aut hoc solum praeteriri deus non uult. quod mandauit, ne post deos alios eatur, sed omnia quae mandauit; hoc tamen ita praecipue, ut post generalitatem praecepti quo admonuit non esse praetereundum ab omnibus uerbis mandatorum suorum etiam hoc seorsum commendare uoluerit. [*]( 1 rectos faciet N: faciet rectos PSVUTbd 2 producit S 3 hoc quod bd IIeuteronomio (Q in ras.) T de om. PSNVU 6 alios scripsi: alienos libri 7 alii om. S 9 seperatim P 12 dextera U 13 exposuit V 14 alienos Vbd et eras. V 18 illic] ille PVIHU 19 hodie ir? V sic et isticj dicet iste N 20 istic] ista PVIUTS repetatur T 21 alienos libri 22 praetcrecndo Px praeteriendo SXU 23 alienos VTbd 24 deus praetcriri T praeterire PV 25 alienos VTbd 26 praeceptis N 27 quod T )

409

Potest hoc, quod ait "dextra aut sinistra", etiam sic intellegi, ut nec eorum causa, quae propter felicitatem adpetuntur, nec eorum, quae propter infelicitatem fugiuntur ire mandauerit post deos alios, id est nec pro his quae amantur nec contra ea quae odio habentur a diis aliis auxilium esse poscendum, aut certe illo modo, ut uel concilientur, quo prosint, uel placentur, ne noceant. nam et de quibusdam scriptum est in psalmo: quorum os locutum est uanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis, ideo quia his rebus opinantur fieri hominem beatum, quas et boni et mali possunt habere; et ideo dextera est iniquitatis. quia iniqui sunt, qui eam dexteram putant. non enim est uera dextera, sed dextera est eorum quorum os locutum est uanitatem; beatum dixerunt populum cui haec sunt, cum potius, sicut mox adiungit et docet, beatus sit populus cuius dominus deus ipsius. haec est uera dextera aequitatis, non iniquitatis. non est ergo eundum post deos alienos neque in dextra, ut existimet homo ex ipsis se fieri beatum, neque in sinistra, ut existimando ipsis aduersantibus se fieri miserum ad hoc eos colat ut auertat. aut certe, si dextra intellegimus aeterna, sinistra uero temporalia bona. nec propter illa, nec propter ista eos colendos sancta scriptum hoc loco admonuisse credatur.

Haec uerba testamenti quod mandauit dominus Moysi statuere filiis Israhel in terra Moab praeter testamentum quod testatus est eis in Coreb. ostendit unde appellatus sit liber Deuteronomion quasi secunda lex. ubi magis illius repetitio est quam aliquid aliud; pauca enim sunt, quae ibi non sint, quod primum datum est. nec tamen haec appellantur duo testamenta, [*]( 8 Ps. 143, 8. 15 24 Dout. 29, 1 ) [*]( 1 dextera T 5 amantur ex mandantur P 8 hils N 13 est alt. om. N 14 beatum quippe N 18 eundS S 21 si exp. V 22 eos] deos 8 24 f.ç ivttEtXaro cod. Alex. 27 oreb SU1 choreb PVT deuteronomio Ul deuteronomium bd 29 sintj sunt S in eo quod bd 30 appellantur haec bd )

410
quamuis ita haec uerba sonare uideantur; utrumque enim unum est testamentum, quod in ecclesia dicitur uetus. nam si propter haec uerba duo testamenta dicenda essent, iam non duo, sed plura essent excepto nouo. multis enim locis scriptura dicit testamentum; sicut illud quod factum est ad Abraham de circumcisione uel illud superius ad Noe.

Vos uidistis omnia quaecumque fecit dominus deus uester in terra Aegypto coram uobis Pharaoni et omnibus seruis eius et omni terrae illius, tentationes magnas, quas uiderunt oculi tui, signa et prodigia illa magna et manum ualidam. et non dedit dominus deus uobis cor scire et oculos uidere et aures audire usque in diem istam. quomodo ergo ait superius: uos uidistis tentationes magnas, quas uiderunt oculi tui, si non dedit dominus eis oculos uidere et aures audire? nisi quia uiderunt corpore et corde non uiderunt, quia oculi dicuntur et cordis. propterea inde coepit: et non dedit dominus deus uobis cor scire. ad hoc pertinent duo, quae sequuntur: et oculos uidere et aures audire, id est intellegere et obtemperare. quod uero dicit: et non dedit dominus deus uobis, nullo modo increpans et arguens hoc diceret, nisi ad eorum quoque culpam pertinere intellegi uellet, ne quisquam se ex hoc excusabilem putet. simul enim ostendit et sine adiutorio domini dei eos intellegere et oboedire non posse oculis cordis et auribus cordis et tamen, si adiutorium dei desit, non ideo esse excusabile hominis uitium, quoniam iudicia dei quamuis occulta tamen iusta sunt. [*]( 5 cf. Gen. 17, 4 6 cf. Gen. 9, 9; Ios. 24, 25 7 Deut. 29, 2-4 27 cf. Apoc. 16, 7 ) [*]( 6 adJ a PU 7 Et uos psrUTbd; cf. Loc. LXIIII fecit om. V 8 aegypti PSVUTbd faraoni PU 9 terrae] tempore Sl illius fecit V 11 ri;v yslpa ir,v y.patatotv cod. Alex. et Lag. 12 deus om. S 13 audire aures PVUT audire om. 8 die ista PUN 14 magnas em. r 15 si om. N 16 et-audire om. N 19 pertinet PU 23 ei hoc ont. S )

411