Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Si debitum fuerit in proximo tuo, debitum quodcumque, non intrabis in domum eius pignerare pignus: foris stabis, et homo apud quem debitum tuum est proferet tibi pignus foras. si autem homo eget, non dormies in pignore eius: redditione reddes ei uestimentum suum circa occasum solis et dormiet in uestimento suo et benedicet te et tibi erit misericordia coram domino deo tuo. non inmerito uidetur ad opus misericordiae pertinere, ut non intret pignerator in domum, ne fiat perturbatio debitori; sed ex hoc etiam ipsum [*]( 12 Ephes. 4, 22. 28 15 Deut. 24, 10 (8) 18 Deut. 24, 12—15 (to-13) ) [*]( 1 autem] etiam S 2 TO poneron PSNVUT sed-malignum om. PVT 4 quia S 5 ait P 6 et om. PVT 7 utj et S 9 nonmalignum om. N 11 interlegi N 15 iuiauerint non conuenit sententiae; haud dubie legendum: annuntiauerint 17 omnes V1 18 debitum pr. exp. V 19 pignorare S pignarare N 20 apud quem homo T 21 tuum tuum P profert SNU1 profer P1 22 aijtoSiuasis xo tjJLaTto auxou cod. Alex. )

400
debitorem admonet pignus foras proferre creditori. quod uero iubet egenti pignus eodem die restitui, ut in eo dormiat qui non habet ubi dormiat, merito mouet. ut requiratur cur non potius creditori praeceperit, ut non auferat pignus, quod . eodem die oportet ut restituat. quod si ad conpellendum debitorem fieri uoluerit, quomodo se urgeat ad reddendum, cum sciat pignus eodem die se recepturum? an forte hoc fieri uoluerit propter memoriam, ne obliuiscatur reddere et tunc non reddat, si uere non habuerit? maxime quia creditoris sui misericordia uincitur, cui esse non debet ingratus, si pignus receperit in quo dormiat; simul et creditor cum ille non reddiderit, debet eum credere non habere, qui hac etiam indiget misericordia, ut pignus ei propterea restituatur. quod aliud non habet ubi dormiat.

Non morientur patres pro filiis et filii non morientur pro patribus: unusquisque in suo peccato morietur. ecce non solum prophetae hoc dixerunt uerum etiam lex dicit sua culpa quemque interimendum, non aut patris sui aut filii sui. quid est ergo quod alibi dicitur: deus reddens peccata patrum in filios in tertiam et quartam progeniem? an de filiis nondum natis illud intellegitur propter originale peccatum, quod etiam ex Adam traxit genus humanum, hic autem de filiis iam natis est facta distinctio, ut unusquisque in suo peccato moriatur? non enim trahit aliquid ex patre, qui iam natus erat, quando pater eius peccauit. sed cum et ibi dicit: his qui oderunt me, manifestum est etiam illam condicionem posse mutari, si filii parentum suorum facta non fuerint imitati. nam et illud ex Adam temporaliter redditur, quia omnes propter hoc moriuntur, non autem in aeternum eis qui fuerint per gratiam spiritaliter regenerati in [*]( 15 Deut. 24, 18 (16) 17 cf. Ezech. 18, 18-20 19 Ex. 20. 5 ) [*]( 5 ut om. PNV 6 urgueat U 7 siat N 9 ŲQŲ reddat T creditori N 14 domiat N 16 in om. PNUlT 18 aut] autem Iöd 19 filius S 21 generationg T 23 autem om. Eug (ed. Knoell p. 1078) iam de filiis Eug 28 fuerint] scierint S imitari ST )

401
eaque permanserint usque in finem. quamuis et illud mento quaeri possit, si redduntur peccata patrum in filios his qui oderunt deum, cur in tertiam et quartam generationem uel praetermissa prima et secunda uel non etiam in ceteras permanente inpietate et imitatione malorum parentum. an per hunc numerum, quoniam septenarius intellegitur, uniuersitatem significare uoluit et ideo non ipsum potius septenarium posuit, ut diceret "in septimam generationem" ac sic omnis intellegeretur, quia causam perfectionis huius numeri hoc modo potius intimauit? ideo namque perhibetur perfectus, quia ex his duobus constat, ternario scilicet primo inpari toto et quaternario primo pari toto. unde esse et illud propheticum existimo, quod assidue repetitur: in tribus et quattuor inpietatibus non auersabor: per quod uoluit iopietah\'s uniuersas potius quam tres uel quattuor intellegi.

Non declinabis iudicium aduenae et orphani et uiduae, non pignerabis uestimentum uiduae. cur non ait: et non pignerabis uestimentum eorum? quae enim causa est, ut trium istorum iudicium declinare uetuerit, pignus autem auferri uestimentum solius uiduae, non et illorum? nisi quia iudicia omnium facienda propterea commendauit, quia non habent a quibus defendantur siue aduena, quia in terra aliena est, siue orphanus, id est pupillus, quia parentibus caret, siue uidua, quia maritum non habet: pignus uero cum prohibet uestimentum auferre uiduae, puto quod satis eleganter admoneat eas uere dicendas esse uiduas, quae etiam pauperes sunt. id enim et apostolus euidenter ostendit, ubi ait: si qua autem uidua filios et nepotes habet, discat primum domum suam pie tractare et mutuam uicem parentibus reddere; hoc enim acceptum est [*]( 13 Amos 1. 8 16 Deut. 24, 19 (17) 28 I \'I\'im. 5, 4-6 ) [*]( 2 patrum om. Eug 5 permanentem pietate N 6 septinarius N 7 per ipsum N iterum ipsum T 11 scilicet et PSU1 et-toto om. S 14 aduersabor UT 17 pignorabis PSU 25 auferri Sbd 27 id et V 28 ibi N 29 mutua P ) [*]( XXVIII Allg. sect. III pars 3 ) [*]( 26 )

402
coram domino. quae autem uere uidua est et desolata, sperauit in dominum et persistit in orationibus nocte et die. hanc uere uiduam dixit, quae non habet a quibus sustentetur, quia non solum uiro, sed etiam posteris atque omni ope destituta est; diuitem quippe non diceret desolatam. pauperi itaque pignus non est auferendum uestimentum; nam et hoc ipso, quod uestimentum prohibet auferri, pauperem ostendit. neque enim creditor non potius auferret argentum uel si quid aliud quam uestimentum. porro si occurrerit animo: quid? si multa habeat uestimenta non necessaria, sed superflua, quomodo intellegitur uere uidua, hoc est non solum desolata uerum etiam quae non in deliciis agit? quam subiecit dicens: quae autem in deliciis agit, uiuens mortua est. [et] hanc quippe obposuit tamquam e contrario uerae uiduae, tamquam talis non sit uera uidua. quaecumque autem diuites alias nuptias experiri noluerunt, continentia in eis laudatur, non desolatio commendatur. hae quippe maritis tantum uiduatae sunt, non aliis rebus.

Quod admonet, ut in messe oblitum manipulum nemo colligat et oliuam uel uuam relictam nemo repetat diligentius neglecta colligere et dicit egentibus dimittenda, occurrit forsitan cogitationi: quid? si haec quae ab agrorum dominis dimittuntur non egentes, sed inprobi colligant? sed\' considerandum primo illum misericordia facere, qui hoc animo dimittit, ut egentes habeant quod dimittitur. deinde cum haec populo praecipiuntur, simul admonentur hi qui non indigent ista non quaerere. quod si quaesierint, quid aliud quam res alienas et, quod est grauius, pauperum inuadere iudicandi sunt? utrique ergo commemorantur his praeceptis, et quorum [*]( 19 cf. Deut. 24, 21 (19) ) [*]( 2 perstitit SIVUT necte 8 3 ueram PSVUT 5 des it tuta N 6 nam-uestimentum om. N 8 auferet T 12 non desolata T non exp. T delici*bus N 13 dicens om. N 14 et, quod PSNV habent, T exp. inclusi uere PSNU 17 haec SU1 tantum] tamquam V uiduae Y 18 alie PSU1 20 relicta N 24 misericordiam VU1 28 grauius est bd )

403
agri sunt, ut misericorditer ea relinquant, et qui indigentes non sunt, ut inde se abstineant, quando utrumque dicitur, et a quibus dimittenda sint et quibus dimittenda sint.

Si autem fuerit altercatio inter homines et accesserint ad iudicium et iudicauerint et iustificauerint iustum. iudices intellegendi sunt iudicare, non illi qui dicti sunt altercationem habere. deinde sequitur: et reprehenderint inpium et erit si dignus fuerit plagis qui inpie agit, constitues eum in conspectu iudicum et flagellabunt eum ante se secundum inpietatem eius. numero quadraginta flagellabunt eum, non adponent; si autem adposuerint flagellare eum super has plagas plures, deturpabitur frater tuus coram te. ualde aduertendum est. cum ea peccata plagis emendanda praeceperit, quae digna non sunt mortis supplicio uindicari, et hoc tam paucis plagis, eum tamen qui caeditur appellauit inpium uel inpie agentem, ut nouerimus non, sicut plurimi loquuntur, locutas esse scripturas. quas incuriosius legimus, cum putamus adulterium non esse inpietatem, quia in hominem uidetur peccasse qui hoc fecerit, cum illud peccatum morte plecti lex iubeat, et his peccatis grauiores esse dicimus inpietates, cum sint earum quaedam quae flagelli plagis quadraginta puniuntur. est itaque leuis inpietas, quae uerbere digna est: et est grauis quae morte digna est. ita etiam illa peccata, quae non in deum, sed in hominem uidentur admitti, morte digna quaedam sunt, alia correptione seu uerbere seu uenia faciliore. ita enim locutos esse septuaginta interpretes constat, ut etiam illius qui plagis dignus est inpietatem uocauerint. [*]( 4 Deut. 2S, 1-3 21 cf. Deut. 22, 22 ) [*]( 1 relinquent P 3 sunt PV 5 abscesserint N 12 super] si has P 13 deturbabitur PVU 14 cum] quod cum Tbd 16 eum] cum N quia PSVIUT quid N 21 iubeat lex VTbd 23 legis N 24 grauius PlS grauior VTbd 25 homine U amitti P sunt morte SNVUTbd 26 alia] sunt alia SNVUTbd ueruere N 27 faciliora S ) [*]( 26* )

404