Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et dixit dominus adMoysen: antecede populum; sume autem tecum de senioribus populi; et [*]( 1 cf. Ex. 16, 13 9 Ex. 16, 35 27 Ex. 17, 5 ) [*]( 2 et om. PSNVT ortigometra CSN 3 latini NTVb 4 ortigo- metra CSN 6 carniO (fl in ras.) V 7 ne V1 9 ueneront A* 10 phoenicis Nbd phenicis T quousque PSNVTb 12 et quadam proprietate N 13 phenices pI T phoenicis Nbd tunc om. N 14 hoc non bd uocatur nomine bd 15 sydonis T 16 quanquam V 17 potuerat P1 phoenicis Nbd appellare om. Px 19 inuenerunt locum om. N inuenerant PSVT 21 hemi b )

131
uirgam de qua percussisti flumen accipe in manu tua. flumen Aaron legitur, non Moyses uirga percussisse; nam Moyses eadem uirga mare diuisit, non flumen. quid sibi ergo uult: "accipe uirgam in qua percussisti flumen?" an forte mare appellauit flumen? quaerendum exemplum locutionis huius, si ita est. an quod Aaron fecit, Moysi potius tributum est, quia per Moysen deus iubebat, quid faceret Aaron, et in Moyse auctoritas, in illo autem ministerium fuit? quando quidem et primis suis uerbis deus hoc illi ait de fratre suo: erit tibi ad populum, tu illi quae ad deum.

Et ecce ego sto super cacumen collis, et uirga dei in manu mea, Moyses dicit ad Iesum Naue, cum praeciperet pugnari aduersus Amalec. nunc ergo uirga dei dicitur, quae primum dicta est uirga Aaron, postea uirga Moysi. sicut dicitur spiritus Heliae qui est spiritus dei, cuius particeps factus est Helias, sic illa potuit. dicitur et dei iustitia, quae nostra est, sed donata a deo: de qua loquens apostolus Iudaeos arguit dicens: ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere, id est tamquam a se sibi paratam. contra quales dicit: quid enim habes quod non accepisti?

Venit autem et Aaron et omnes seniores Israhel manducare panem cum socero Moysi ante deum uel, sicut alii codices habent, coram deo, quod graece scriptum est: Ivavziov toO {}-:r.,!). quaeritur" u hi" ante deum, quando nec tabernaculum fuit nec arca testamenti [*]( 2 cf. Ex. 7, 19 3 cf. Ex. 14, 21 10 Ex. 4, 16 11 Ex. 17, 9 15 cf. Luc. 1, 17 18 Rom. 10, 3 20 I Cor. 4, 7 21 Ex. 18, 12 ) [*]( 1 de] in bd aecipe-flumen om. N 3 quid-flumen om. Pl 7 quid] quae PSVTbd Aaron om. P 8 moyseg PS 9 et-uerbis om. N 10 illi in his b dominum PVT 12 dicit Moyses bd hiesum P 13 pugnare b aduersQ SN amalech 1 SVTbd 14 postea uero PSVTbd 16 est om. CNT sic post potuit legitur in CNT; item in PS m. 2 post potuit positum est sua sede expunctum post potuit adå. dici bd etJ etiam bd 17 arguens dicit C 19 partam C 20 contra om. C enim om. T 21 prius et om. b xal Aapwv cod. Alex et Lag 24 enantion to theu C enantion tu theu PSNVT ) [*]( 9* )

132
quae postea sunt instituta. neque enim et hic de futuro dictum accipere possumus. sicut dictum est de manna quod positum est in uase aureo. ergo ante deum id accipere debemus factum, quod in honorem dei factum est: ubi enim non deus ?

Moyses socero dicit quia uenit ad me populus inquirere iudicium a deo; cum <enim> eis contigerit disceptatio et uenerint ad me. iudico unumquemque et moneo eos praecepta dei et legem eius. quaeri potest quomodo ista Moyses dixerit. cum lex dei adhuc nulla conscripta esset. nisi quia lex dei sempiterna est, quam consulunt omnes piae mentes, ut quod in ea inuenerint, uel faciant uel iubeant uel uetent, secundum quod illa incommutabili ueritate praeceperit. numquid enim Moyses, quamuis cum illo deus loqueretur, per singula credendum est, quod consulere soleret deum, si quid esset in disceptationibus tantae multitudinis. quae illum in hoc iudicandi negotio a mane usque ad uesperam detinebat? et tamen nisi suae menti praesidentem dominum consuleret legemque eius aeternam sapienter adtenderet, quid iustissimum iudicare inter disceptantes posset. non inueniret.

In eo quod Iother consilium dat genero suo Moysi. ne occupatus iudiciis populi et ipse et populus consumatur consumptione intolerabili, prima quaestio est, cur hoc deus famulum suum, cum quo ipse tanta et talia loquebatur, ab alienigena passus est admoneri. in quo scriptura nos admonet. per quemlibet hominem detur consilium ueritatis, non debere contemni. uidendum etiam, ne forte ibi uoluerit deus ab alienigena admoneri Moysen, ubi et ipsum posset temtare [*]( 2 cf. quaest. LXI 6 Er. 18, 15. 16 22 cf. Er. 18, 18 ) [*]( 4 honore S 6 socero suo PSNb dixit Vbd 7 enim addidi 8 iudic«o C iudicio T 11 consolunt N 13 que T om. Pl 14 prgceperint b 15 sengula C\' 22 (et p. 133, 2. 6) iotor C iethro PSTb ietro V 23 consummaretur PV consumeretur STbd 24 consummatione PJrr 28 uidondum est b 29 aligena C )

133
superbia: sedebat enim iudiciaria sublimitate solus uniuerso populo stante. nam hunc sensum indicat, cum ipse Iothor eos eligi iussit ad iudicandas causas populi, qui odissent superbiam. deinde quam sit obseruandum quod alibi scriptura dicit: fili, ne in multis sint actus tui, satis et hic adparet. deinde uerba Iothor dantis consilium Moysi consideranda sunt: dicit enim: nunc itaque audi me, et consilium dabo tibi, et erit deus tecum. ubi mihi uidetur significari nimis intentura humanis actionibus animum deo quodam modo uacuari, quo fit tanto plenior, quanto in superna atque aeterna liberius extenditur.

Quod uero adiungit et dicit: esto tu populo quae ad deum et referes uerba eorum ad deum; et testaberis illis praecepta dei et legem eius et demonstrabis illis uias in quibus ambulabunt in eis et opera quae facient, cum populo uniuerso haec agenda esse demonstrat. non enim ait: uniuscuiusque uerba refer ad deum, sed: uerba eorum, cum supra dixisset: esto tu populo quae ad deum sunt. post haec admonet, ne singulorum negotia, quae inter se habent, deserantur electis uidelicet potentibus uiris deum colentibus iustis et qui oderint superbiam, quos constitueret super millenos, alios super centenos, alios super quinquagenos, alios super denos. sic et ab ipso Moyse remouit graues et periculosas occupationes nec istos grauauit, quandoquidem ipsi mille haberent unum super se et sub illo haberent alios decem et sub eis alios uiginti et sub his alios centum, ut uix aliquid ad singulos quosque praepositos perueniret, quod iudicare [*]( 3 cf. Ex. 18, 21 5 Ecoli. 11, 10 7 Ex. 18, 19 12 Ex. 18, 19. 20. 21 ) [*]( 1 iudicari C1 solus-stante om. SV uniuer (so praesectum est) P 6 deinde - Iothor om. N 7 exaudi T 10 uacare V quanta N 12 populo in his b 13 pr. duminum T 14 illius Vb om. S 10 faciant CXVTSP2 hic in ras. T hoc b agendum b 17 referes bd 18 in his quae CPSNVTb 21 constituerat S constituat bd 23 sicre om. N reruouet CP2T mouet N 25 decl C 26 uigenti C ut] et M 27 peruenirent V )

134
necesse haberent. insinuatur hic etiam humilitatis exemplum, quod Moyses, cum quo deus loquebatur, non fastidiuit neque contemsit alienigenae soceri sui consilium. quamquam et ipse Iothor, cum Israhelita non fuisset, utrum inter uiros deum uerum colentes religioseque sapientes habendus sit, quemadmodum et Iob, cum ex ipso populo non fuisset, merito quaeritur, immo credibilius habetur. ambigue quippe posita sunt uerba, uel utrum sacrificauerit deo uero in populo eius. quando uidit generum suum, uel utrum eum adorauerit ipse Moyses; quamquam de adoratione etiam si expresse positum esset, honor uideretur socero redditus eo modo quo solet hominibus honorificentiae causa exhiberi a patribus; sicut de Abraham scriptum est, quod adorauerit filios Chet. quos autem dicat Ypafxfxatos-.saVWfst; post decuriones, non facile sciri potest, quoniam hoc nomen in nullo usu habemus uel officiorum uel magisteriorum. nam quidam "doctores" interpretati sunt, ut intellegantur utique litterarum, qui introducant in litteras, sicut resonat graecum uocabulum. hic sane significatur, ante legem datam quod habuerint Hebraei litteras: quae quando coeperint esse, nescio utrum ualeat indagari. nonnullis enim uidetur a primis hominibus eas coepisse et perduc-tas esse ad Noe atque inde ad parentes Abrahae et inde ad populum Israhel; sed unde hoc probari possit, ignoro.

Mensis autem tertii exitus filiorum Israhel de terra Aegypti hac die uenerunt in heremum Sina. et profecti sunt exRaphidin et uenerunt in heremum [*]( 13 cf. Gen. 23. 7 14 cf. Ex. 18, 21 lfi cf. de ciuit dei XVIII 39 24 Ex. 19, 1-3 ) [*]( 2 loquebatur deus bd 3 aligenae C 5 relegiusaeque C relioseque X 8 uerba. Uel istc coniunct.) b 9 adorauerit eunt b 10 quamquam de iidoratione] qua de adoratione (de e.cp. ct uocabulo qua pracpon.) S 12 hominibus om. S 13 ceth CPSX etli YT 14 grammatoisagogos CS grauunato isagagos PSVX grammatoysagogos T stsayu/pa b: Ypa!iiaaTOE,.3aYu>7s: £ om. Ti 16 doctiores b 19 quod post siguificatur legitur in bd 20 aljquando 1\'8 23 posset b 26 et-Siua OIH. C rafidim S rafindin N rafadim r Tl )

135
Sina, et adplicuit ibi Israhel contra montem. et Moyses ascendit in montem dei. et uocauit eum dominus de monte dicens: haec dices domui Iacob et nuntiabis filiis Israhel et cetera. deinde paulo post: descende et testare populo et purifica illos hodie et cras, et lauent uestimenta et sint parati in diem tertium. tertia enim die descendet dominus in montem Sina coram omni populo. hoc die reperitur data lex, quae in tabulis lapideis scripta est digito dei, sicut consequentia docent. dies autem iste tertius adparet tertii mensis ab exitu Israhel ex Aegypto. ex die ergo quo pascha fecerunt, id est agnum immolauerunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum, quo lex datur, dies quinquaginta numerantur: decem et septem scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo; deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est a sollemnitate occisi agni quinquagesimus. ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immolati diem festum, sicut quinquagesimo die lex data est, quae conscripta est digito dei, ita in ipsa ueritate noui testamenti a festiuitate agni immaculati Christi Iesu quinquaginta dies numerantur, ut spiritus sanctus de altissimis datus est. digitum dei autem esse spiritum sanctum et supra iam diximus teste euangelio.

Quaeritur decem praecepta legis quemadmodum diuidenda sint: utrum quattuor sint usque ad praeceptum de sabbato, quae ad ipsum deum pertinent, sex autem reliqua, quorum primum est: honora patrem et matrem, quae ad [*]( 4 Ex. 19, 10. 11 9 cf. Ex. 31, 18 12 cf. Ex. 12, 6 20 cf Act. 2, 2-4 23 cf. quaest. XXV 24 cf. Ex. 20, 1—17 27 Ex. 20, 12 ) [*]( 1 israhel ibi bd et ovi. C 4 pro et cetera b praebet seqq. uerba: nos ipsi uidistis-ill peculiQ 6 uestimenta sua b 7 descendit PN 8 hodie SP\'VI dari PSNVT 9 est] de d 10 tertius om. C 16 et-tertii om. N 17 quinquagensimo C fit in ista b 18 ueteris ex futuri S 20 in om. PSV 21 ut] quando b 22 autem dei PSVTb 23 etj ut C 26 ipsum om. PSNVT 27 patrem tuum S )

136
hominem pertinent, an potius illa tria sint et ista septem. qui enim dicunt illa quattuor esse, separant quod dictum est: non erunt tibi dii alii praeter me, ut aliud praeceptum sit: non facies tibi idolum et cetera, ubi figmenta colenda prohibentur; unum autem uolunt esse: non concupisces uxorem proximi tui, non concupisces domum proximi tui et omnia usque in finem. qui uero illa tria esse dicunt et ista septem, unum uolunt esse quidquid de uno colendo deo praecipitur, ne aliquid aliud praeter illum pro deo colatur; haec autem extrema in duo diuidunt, ut aliud sit: non concupisces uxorem proximi tui, aliud: non concupisces domum proximi tui. decem tamen esse praecepta neutri ambigunt, quoniam hoc scriptura testatur.

Mihi tamen uidetur congruentius accipi tria illa et ista septem, quia et trinitatem uidentur illa quae ad deum pertinent insinuare diligentius intuentibus. et reuera quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, hoc ipsum perfectius explicatur, cum prohibentur colenda figmenta. concupiscentia porro uxoris alienae et concupiscentia domus alienae tantum in peccando differunt, ut illi, quod dictum est: non concupisces domum proximi tui, adiuncta sint et alia dicente scriptura: neque agrum eius neque seruum eius neque ancillam eius neque bouem eius neque subiugalem eius nec omne pecus eius nec quaecumque proximi tui sunt. discreuisse autem uidetur concupiscentiam uxoris alienae a concupiscentia cuiuslibet rei alienae, quando utrumque sic coepit: non concupisces uxorem proximi tui; non concupisces domum proximi tui, et huic coepit cetera adiungere. non [*]( 3 Ex. 20, 3. 4 5 Ex. 20, 17 21 Ex. 20, 17 ) [*]( 2 parant N 3 di NEug (ed. Knoellp. 361) Õ unum autem nolunt om. N 6 non-tui om. T 9 aliud aliquid S 17 dii PSVTbd 18 perfectum NEuy (ed. Knoell p. 362) 23 boues PSNV 24 subiugales V subiugale bd neque omne PVTbd neque SVbd 25 sui NEug descripsisse (in mg. i discreuisse) S 29 hic P )

137
autem, cum dixisset: non concupisces uxorem proximi tui, huic conexuit alia dicens: "neque domum eius neque agrum eius neque seruum eius" et cetera; sed omnino adparent haec esse coniuncta quae uno praecepto uidentur contineri et discreta ab illo. ubi uxor nominata est. illud autem, ubi dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, adparet huius rei diligentiorem exsecutionem esse in his quae subiuncta sunt. quo enim pertinet: non facies tibi idolum neque ullum simulacrum, quaecumque in caelo sunt sursum et quaecumque in terra deorsum et quaecumque in aqua sub terra, non adorabis eis neque seruies illis. nisi ad id quod dictum est: non erunt tibi dii alii praeter me?

Sed rursus quaeritur quo differat: non furtum facies ab eo quod paulo post de non concupiscendis proximi rebus praecipitur. non quidem omnis qui rem proximi sui concupiscit furatur; sed si omnis qui furatur rem proximi concupiscit. poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. similiter etiam quaeritur, quo differat quod dictum est: non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur: non concupisces uxorem proximi tui. in eo quippe, quod dictum est: non moechaberis, poterat et illud intellegi. nisi forte in illis duobus peccatis moechandi et furandi ipsa opera notata sunt, in his uero extremis ipsa [*]( 8 Ex. 20, 4 14 Ex. 20, 14 21 Ex. 20, 13 22 flx. :0, 17 ) [*]( 3 neque agrum eius om. N 6 dii PSVTbd om. N 8 iis d subta V snbieeta bd 10 susum C 11 in] de PlSV sub terra in aqua NEug 12 eos YZT ea bd 13 di NEug 14 Sed] sed (sup. exp. quod: P qQQ(j Y rursum PSVTbd 15 post concupiscendis haec seguuiatur: dixit ab eo quod paulo post dicitur nou concupisces uxorem proximi tui in eo quippe quod dictum est non moechaberis proximi sqq. in uersu 15 in codicibus SPV; in Pilla uocabula m. 1 exp. sunt 16 sui Ont. N 18 concupiscendaj de concupiscenda PSY 20 quo* differat V 23 et om. PSVT 24 forte om. S peccatis] peccatis non SV praeceptis non bd 25 furandi] non furandi Sbd )

138
concupiscentia: quae tantum differunt, ut aliquando moechetur qui non concupiscit uxorem proximi, aliqua alia causa cum illi miscetur, aliquando autem concupiscat nec ei misceatur poenam timens. et hoc fortasse lex ostendere uoluit, quod utrumque peccata sint.

Item quaeri solet utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur. hoc enim graecum uerbum est, quod iam scriptura utitur pro latino; moechos tamen graece nonnisi adulteros dicit. sed utique ista lex non solis uiris in populo uerum etiam feminis data est. neque enim quia dictum est: non concupisces uxorem proximi tui, nihil hic sibi praeceptum debet putare femina et tamquam licite concupiscere uirum proximae suae. si ergo hic ex illo quod uiro dictum est intellegitur. quamuis non dictum sit, quod etiam ad feminam pertineat, quanto magis eo quod dictum est: non moechaberis, uterque sexus adstringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque, sicut: non occides, non furaberis et quae alia similiter non expresso uno sexu utrique uidentur sonare communiter! tamen ubi unus exprimitur, honoratior utique exprimitur, id est masculinus, ut ex hoc intellegat etiam femina quid sibi praeceptum sit. ac per hoc si femina moecha est habens uirum concumbendo cum eo, qui uir eius non est, etiam si ille non habeat uxorem, profecto moechus est et uir habens uxorem concumbendo cum ea quae uxor eius non est, etiam si illa non habeat uirum. sed utrum, si faciat qui uxorem non habeat uel femina quae uirum non habet, praecepti huius [*]( 17 Es. 20, 15 ) [*]( 2 cum alia aliqua causa bd 5 utraque PSXVbd 7 quo SNbd 8 Graeci bd 9 dicunt bd 10 enim Olll. C 12 et om. SF ad licite in mg. add. possit in V 13 hic mut. in hoc V 17 ad om. N 18 alia quae T unusexutrique N 20 ubique V ex om. N 21 quod P 23 illa N non-illa om. N 24 profecto-uxorem om. SP; vi. 2 cod. F s. J. app.: et uir meclius est habens uxorem 25 post non e.rp. etiam et sup. si pon. in P est etiamsi in ras. V 26 non habet PSVTbd 27 uelj cum Sbd post habet add. ambo bd )

139
transgressione teneantur, mento quaeritur. si enim non tenentur, non est prohibita in decalogo fornicatio, sed sola moechia, id est adulterium, quamuis omnis moechia etiam fornicatio esse intellegitur, sicut loquuntur scripturae; dominus enim dicit in euangelio: quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari. hic utique fornicationem appellauit, si cum alio peccet quae uirum habet, quod est moechia, id est adulterium. omnis ergo moechia etiam fornicatio in scripturis dicitur. sed utrum etiam omnis fornicatio moechia dici possit, in eisdem scripturis non mihi interim occurrit locutionis exemplum. sed si non omnis fornicatio etiam moechia dici potest, ubi sit in decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt uiri, qui uxores non habent, cum feminis, quae maritos non habent, utrum inueniri possit, ignoro. sed si furti nomine bene intellegitur omnis inlicita usurpatio rei alienae — non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit; sed utique a parte totum intellegi uoluit, quidquid inlicite rerum proximi aufertur — profecto et nomine moechiae omnis inlicitus concubitus atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intellegi.

Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc praeceptum, quando lex occidit uel occidi aliquem deus iubet. ille enim facit qui iubet, quando ministerium negare non licet.

In eo etiam quod dictum est: falsum testimonium non dices aduersus proximum tuum, quaeri solet utrum prohibitum sit omne mendacium, ne forte non sit hoc praeceptum aduersus eos qui dicunt tunc esse mentiendum, quando id mendacium prodeest alicui et nihil obest ei cui [*]( 5 Matth. 5, 32 26 Ex. 20, 16 ) [*]( 2 est om. S 3 etiam om. Eug esse om. T 4 illtcUegatur V2Eug enim] autem NEug 5 excepto PSV 6 fornicationis facit eam om. N hoc pi Y 7 autem utique Eug 15 possint C bene om. T 24 fecit T 27 aduersum 8 30 prodest PSNVTbdEug nil T )

140
mentiris. tale quippe non est aduersus prox imum tuum; ut ideo uideatur hoc addidisse scriptura, quae posset breuiter dicere: falsum testimonium non dices, sicut dixit: non occides, non moechaberis, non furaberis. sed hinc magna quaestio est nec a festinantibus commode explicari potest, quomodo accipiendum sit: perdes omnes qui loquuntur mendacium, et: noli uelle mentiri omne mendacium et cetera huius modi.

Et omnis populus uidebat uocem et lampadas et uocem tubae et montem fumantem. solet quaeri quomodo populus uidebat uocem, cum uox non ad uisum, sed potius ad auditum pertinere uideatur. sed sicut modo dixi "uideatur" de omnibus quae a me dicta sunt, sic "uidere" solet pro generali sensu poni non solum corporis uerum etiam animi. unde et illud est: cum uidisset Iacob quia sunt escae in Aegypto, unde utique absens erat. quamquam nonnulli "uidere" uocem nihil aliud esse arbitrati sunt quam" intellegere", qui uisus mentis est. cum uero hic breuiter dicendum esset, quod pop u 1 us. ui de bat uocem et lampadas et uocem tubae et montem fumantem, quaestio maior oreretur, quomodo audiebat lampadas et montem fumantem, quod pertinet ad sensum uidendi. nisi quis dicat nec tam breuiter dicendum fuisse, ut totum diceretur: audiebat uocem et uidebat lampadas et audiebat uocem tubae et uidebat montem fumantem. duo quippe genera uocis erant: de nubibus, sicut tonitrua, et de tuba, si tamen ipsam [*]( 6 Ps. 5, 7 7 Eccli. 7, 14 9 Ex. 20, 18 15 Gen. 42, 1 ) [*](1 mentiris tw MJ. m. 2 add. P 2 addedisse C possit C 3 dixit om. PXSV 4 furaueris C 7 locuntur CSl 9 lampades S 10 quaeri solet T 11 uocem uidebat S 13 dicitur T 14 uideri C 15 et om. PSVT illud unde P est illud V 18 breuiter hic T 19 post esset additum: si diceretur T uidebat] audiebat T 20 lampades S ac montem NVTbd 21 oritur S oriretur PaVaTbd lampades S 23 at J sed ut PSVbd non totum V 24 lampades S 25 et uidebat montem om. N 26 post erant add. et PSVTbdEug de ante tuba om. PlSV )

141
dixit uocem, quae de nubibus edebatur. ac per hoc melius in his, quae ad sensum audiendi pertinebant, generalis sensus est positus, hoc est uidendi, cum breuiter totum uellet scriptura complecti, quam ut in his, quae pertinent ad uidendi sensum, subintellegeretur auditus: quo more loqui non solemus. nam "uide quid sonet" solemus dicere, "audi quid luceat" non solemus.

Loquere tu nobis, et non loquatur ad nos deus, ne quando moriamur. multum et solide significatur ad uetus testamentum timorem potius pertinere sicut ad nouum dilectionem, quamquam et in uetere nouum lateat et in nouo uetus pateat. quomodo autem tali populo tribuatur uidere uocem dei, si hoc accipiendum est" intellegere," cum sibi loqui deum timeant ne moriantur, non satis elucet.

Et dicit illis Moyses: constantes estote; propterea enim uenit deus ad uos temtare uos, ut sit timor eius in uobis, ne peccetis. sic illi cohibendi fuerant a peccatis utique timendo, ne poenas sensibiles paterentur, quia nondum poterant amare iustitiam. et in hoc erat illis temtatio a domino, qua probabantur, ut adpareret cuius modi essent, non ut deo noti fierent, quem non latebant qualescumque essent, sed ut inter se ac sibimet. multum tamen in istis terroribus testamenti ueteris differentia com mendatur, quod etiam in epistula ad Hebraeos apertissime dictum est.

Moyses autem intrauit in nebulam, ubi erat deus, id est, ubi expressiora fiebant signa, quibus cognosceretur deus. nam quomodo in nebula erat, cui caeli [*]( 8 Ex. 20, 19 15 Ex. 20, 20 24 cf. Hebr. 12, 24—28 26 Ex. 20, 21 ) [*](2 iis bd B toto P1 4 iis bd 5 subintellegitur S auditis P\' 6 sonat C 11 in om. PlS ueterem P1 ueteri T; uetus in nouo lateat S 14 eluceat C 15 dixit bd eis PSVTbd 16 deus uenit CPNT 19 in om. N 20 probantur pi VI 21 latebat PSV 23 in om. PSVTbd commendantur C 26 nebula plSV 28 quomo:: (in fine uers.) C )

142
caelorum non sufficiunt? nisi quemadmodum nusquam non est, qui in loco nullo est.

Non facietis uobis deos argenteos et deos aureos non facietis uobis ipsis. repetitur quod in primo praecepto inculcatum est; [et] ex diis argenteis et aureis utique omnia simulacra intelleguntur, sicut in illo etiam psalmo: idola gentium argentum et aurum.

Quae de seruo hebraeo praecipiuntur, ut sex annos seruiat et dimittatur liber gratis, ne serui christiani hoc flagitarent a dominis suis, apostolica auctoritas iubet seruos dominis suis esse subditos, ne nomen dei et doctrina blasphemetur. illud enim ex hoc satis constat in mysterio praeceptum, quia et pertundi subula eius aurem ad postem praecepit deus, qui libertatem illam recusasset.

Si quis autem uendiderit filiam suam famulam, non abibit ita ut recedunt ancillae. quodsi non placuerit domino suo quam non adnominauit eam, remunerabit eam. genti autem exterae non est dominus uendere illam, quoniam spreuit in ea. quodsi filio adnominauerit eam. secundum iustificationem filiarum facietei. quodsi aliam accipiet ei, quae opus sunt et uestem et conuersationem eius non fraudabit. si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis sine pretio. obscurissimum istum locum inusitata uerba locutionesque [*]( 3 Ex. 20, 23 7 Ps. 113, 12 (115, 4); 134, 15 8 cf. Ei. 21. 2 10 cf. Ephes. 6, 5; I Tim. 6, 1 13 cf. Ex. 21, 6 15 Ex. 21, 7-11 ) [*]( 2 nullo non est S 3 deos-ipsis om. C\' 4 ipsis orn. Eug (ed KnotU p. 390) 5 et inclusi dis NEug 6 omnia utique Eug 9 nec P\' 11 esse om. CPl doctrinae PJ 12 enim om. S constat satis PT in om. V ministerio C\'V 14 recusaret PVT 16 in famulam P\'SY abebit CN abit S ita] id S 17 quam] quamquam SYt; nam F5 . quamquam-eam exp. rjv ou xaftiop.oXo-praaTo owtu» cod. Alex; Ti et Lag differunt adnominabit C 18 remunerauit N 19 exterae] altera C illam om. T 24 exiuit N 25 obscurissimum om. N istum om. PISY inusitatae SV uerba om. PXSV locutiones SV )

143
fecerunt, ita ut interpretes nostri quemadmodum eum explicarent paene non inuenirent. in ipso quoque graeco eloquio multum obscurum est quod hic dicitur. tamen quid uideatur, ut potero, aperiam.

Si quis autem, inquit, uendiderit filiam suam famulam — id est, ut sit famula, quam otyinjv Graeci uocant — non abibit ita ut recedunt ancillae, intellegendum est: "non sic recedet quomodo recedunt ancillae hebraeae post sex annos". eam quippe oportet etiam in femina hebraea legem datam intellegi, quae seruatur in maribus. cur ergo ista non ita recedet, nisi quia in illo famulatu intellegitur humiliata, quod ei se dominus miscuerit? hoc quippe in consequentibus utcumque clarescit. sequitur enim et dicit: quodsi non placuerit domino suo quam non adnominauit eam — id est non eam fecit uxorem — remunerabit eam, hoc est quod supra dixit: non abibit ita ut recedunt ancillae. iustum est quippe aliquid accipere pro eo, quod humiliata est, quia non ei se ita miscuit, ut faceret uxorem, id est ut adnominaret eam sibi. hoc autem, quod diximus: remunerabit eam, quidam interpretes dixerunt: redimet eam, quod, si in graeco dictum esset ἀπολώσεται, scriptum esset, sicut scriptum est: et ipse redimet Israhel; nam ἀπολυτρώσεται. scriptum est. in hoc autem [*]( 22 Ps. 129, 8 ) [*](2 inuenissent S graece loqui N 5 suam om. V 6 cineten C oiketen PSVT yceten N OIXETIV cod. Gr. 7 habebit C 8 recedat (a ex i) S 9 hebraeha C hebreae PS habraeae N postea N feminaiji S feminain PXV 10 hebraearn S hebraeam PIV 11 non om. PXV recedit CT 14 quam] quia V quamqQ$ip P non-eam del. w. 1 P 15 fecit eam N 16 habibit V «abebit C 17 iussa PNVT aliquid accipere om. N 18 ita se T 19 ut non T 21 redemit Pl graecum C AIIOAITPQSETAI TSV (in cod. V praeterea s. I. add. apoautrosetai), apolytresete C AIIOATTPJ2SETH JY anoXutpiuasTa*. P 22 redemit P1 23 nam et SVbd apolytrosete C AIIOATTATTPQSETAI (AnO exp.) S, (tota uox tn. 2 exp. et s. 1. add. apolytrosetg) P AIIO- ATTPSSETES N aa..aurpwefi:ac (s. I. apoautrosetai) V apolytrosete T XoTptossw. Ti )

144
loco ἀπολυτρώσει. legitur, ubi intellegitur, quod accipit magis aliquid quam pro ea datur, ut redimatur. cui enim dabit dominus eius, ut redimat quam ipse famulam possidet? genti autem exterae non est dominus uendere illam, quia spreuit in ea, id est: non quia spreuit in ea, ideo dominus est uendere illam, id est in tantum ei dominabitur, ut etiam exterae genti eam licite uendat. hoc est autem "spreuit in ea ", quod est "spreuit eam"; spreuit eam autem hoc est" humiliauit eam", id est concumbendo nec uxorem faciendo. dixit autem graece ἠθέτησεν, quod nos diximus "spreuit": quo uerbo scriptura utitur apud Hieremiam: sicut spernit mulier eum cui commiscetur.

Deinde sequitur et dicit: quodsi filio adnominauerit eam, secundum iustificationem filiarum faciet ei. hic iam adparere incipit quemadmodum supra dixerit: quam non adnominauit eam. nam quid est aliud "si filio adnominauerit eam" nisi "filio coniunxerit eam uxorem?" quando quidem dicit: secundum iustificationem filiarum faciet ei, id est" ut sic tradat tamquam filiam," dotem scilicet adponens ei. deinde adiungit: quodsi aliam accipiet ei id est non istam deputabit uxorem filio suo, sed ei aliam accipiet — quae opus sunt et uestem et conuersationem eius non fraudabit, (dabit) ei simili lege quae conpetunt, quoniam non mansit uxor filio eius, quemadmodum ei daret, si eam sibi non adnominasset et tamen concumbendo [*]( 11 Hierem. 3, 20 ) [*]( 1 loco ubi (ubi s. I.) Tr apolytrose C apolytrose PSN apoautrosa N apolytrosete r ibi PSY 2 ali.quicquam P aliiquicquam V pro ea datur] praedatur SV ea om. ln 5 id-ea om. V quia non N 6 est m. 2 ex eius S illa P 8 eamj in eam b sprenit eam om. C 10 thetesen C et ethesen PSV etetesen N ethesen T nos] non N 11 quod N hyeremiam N ieremiam Tbd 12 spreuit N 15 quem Sl 16 eam om. CPSNVbd 17 coniuncxerit C confinerit P1 contixerit V1 20 accipiet m. 2 sup. e.rp. adiungit S ei-accipiet om. C 21 deputauit PSNV deputauerit bd ei post accipiet off. S 22 accipiat PTbd 23 dabit scripsi cum bd: om. codd. 25 sibij ibi PWV )

145
humiliasset. quod autem nos diximus: conuersationem non fraudabit, graecus habet ὁμιλίαν, id est "locutionem," quo nomine intellegitur scriptura honestius appellare concubitum. quid est autem "concubitum non fraudabit" nisi "pro concubitu mercedem dabit?" namque apud Danielem contra Susannam falsum testimonium dicentes seniores, uenit, inquiunt, ad eam adulescens, qui erat in latenti absconditus, et concubuit cum ea. Daniel autem de hoc ipso interrogans ait: sub qua arbore uidistis eos conloquentes? quod illi dixerant: concubuit cum ea. deinde alterum arguens atque conuincens dixit: semen Chanaan et non Iuda, species delectauit te et illa concupiscentia euertit cor tuum; sic enim faciebatis filiabus Israhel, sed illae timentes adquiescebant uobis. graecus autem habet ὠμίλουσαν ὐμῖν, quod posset latine uerbum e uerbo dici "loquebantur uobis," quo significaretur concubitus. iam ubi dicit: sub qua arbore conprehendisti eos? graecus habet: "conprehendisti eos conloquentes inuicem"? et illic significatur concubitus.

Quod ergo de hac de qua agitur adiungit scriptura et dicit: si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis, hoc intellegitur: si eam ipse concubitu non humiliauerit neque filio suo coniunxerit neque alia a filio suo ducta istam eiecerit, abibit gratis, id est sufficiet ei non teneri in seruitute; abibit enim nihil accipiens ut seruus hebraeus. non [*]( 6 cf. Sus. 37 9 Sus. 58 11 Sus. 56. 57 21 Ex. 21, 11 ) [*]( 1 nos] ŲQ1;1 V 2 omilian CPSNVT 5 danielum C danihelem NVS2 8 danihel CNVS2 9 uidisti CVd loquentes PIVS 10 dixerunt CPlN cura ea om. Pi 11 dixit om. C 12 delectabit N 13 euertit (e init. add. m. 2) PS conuertit V 14 §?4 (s. I. &) Y autem om. N 15 habebat P1SV a>(jLtXooaav -j|x:v scripsi cum Ti: omiloseuin C omiloysemin PV omiloiseymin S omilose emin N omiloycesmin T a*p.t).ouv óf11Y d possit N 16 quod N significare C iamj nam bd 17 dicitur PSNVTbd (et 18) conprehendisti scripsi: conprehendistis libri graecus-eos om. CS 18 illi C 22 ipsi P 23 coniunxeritsuo add. m. 2 in mg. C aliam PSVi a om. CPSNV ductam PS 24 abebit C 25 seruitutem PT habebit C hebreos C ) [*]( xxvnr Aug. arct. III pars S ) [*]( 10 )

146
enim licet domino eius copulare illam uiro non hebraeo, quam non licet exterae genti tradi. si autem seruo hebraeo eam copulauerit, hoc utique intellegitur, quod cum eo gratis exibit nequaquam a marito separata.

Si quis percusserit aliquem et mortuus fuerit, morte moriatur; qui autem nolens, sed deus tradidit in manus eius, dabo tibi locum in quem fugiat. quaeritur hic quomodo dictum sit: si autem nolens, sed deus tradidit in manus eius, quasi etsi uolens occiderit, posset occidere, nisi deus traderet in manus eius. intellegitur ergo tantummodo deum fecisse, cum quisque occiditur a nolente; et pro hoc, quod tantummodo deus id fecit, dictum est: sed deus tradidit in manus eius. cum uero uolens occidit, et ipse occidit et deus tradidit in manus eius. hoc ergo interest, quod illic deus tantum fecit. hic autem et deus et homo propter uoluntatem facientis, sed non sicut deus homo. deus enim nonnisi iuste, homo autem poena dignus: non quia illum occidit quem deus nollet occidi, sed quia per iniquitatem. non enim ministerium deo iubenti praebuit, sed suae malignae cupiditati seruiuit. in uno igitur eodemque facto et deus de occulta aequitate laudatur et homo de propria iniquitate punitur. non enim quia deus proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. ideo ludas excusatus est, qui eundem ad mortem tradidit Christum.