Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quid est quod ait, cum de pascha praeciperet: <et> erit tibi in signo super manum tuam? an [*]( 4 Gen. 21, 12 29 Ex. 13, 9 ) [*]( 1 quadragintis C quadringentos d 2 annos d 3 quadragintos C 4 semen tibi C 5 usque ad PVTbd 6 anno C quadrigenti (sic persaepe) C 17 canan C 20 yperbaton PSV 21 sit om. C scias bd 23 seruitute X redigant P 20 aegyptQ C 29 et addidi signum bd ,1; rr(;is:ov Lag )

123
intellegitur super opera tua, id est quod praeferre debeas operibus tuis? pertinet enim pascha propter occisionem ouis ad fidem Christi et sanguinem, quo redemti sumus. haec autem fides operibus praeponenda est, ut sit quodam modo super manum aduersus illos, qui in operibus legis gloriabantur. de qua re apostolus loquitur et multum agit, qui fidem operibus sic uult anteponi, ut ex illa pendeant opera bona atque ab ea praeueniantur, non ut ipsa uelut meritis bonorum operum retribui uideatur. illa enim ad gratiam pertinet; si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia.

Cum autem dimisit Pharao populum, non deduxit eos deus uiam terrae Phylistiim, quia prope erat. dixit enim deus: ne quando paeniteat populum, cum uiderit proelium, et reuertatur in Aegyptum. hic ostenditur omnia fieri debere, quae consilio recte fieri possunt, ad deuitanda quae aduersa sunt, etiam cum deus apertissime adiutor est.

Quinta autem progenie ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti. utrum progeniem in centum annis uult conputari et ideo quinta progenie, quia post quadringentos triginta annos? an per hominum generationes hoc potius intellegendum est ab ipso Iacob qui intrauit in Aegyptum usque ad Moysen qui cum populo egressus est? Iacob enim primus, secundus Leui, tertius Caath, quartus Ambram, quintus Moyses inuenitur. has autem dicit progenies latinus interpres, quas j;y;dç Graeci uocant, quae in euangelio generationes [*](6 cf. Gal. 3; Hebr. 11 9 Rom. 11, 6 12 Ex. 13, 17 19 Ex. 13, 18 27 cf. Matth. 1, 17 ) [*](1 perferre V 3 quod N o gloriaaatur T 0 et nulll fuit posse deo placere sine fide qui sqq. b ait C agit fg e.lp. m. 1) P sic uuIt) suis V 7 uult om. b anteponit SVb 8 perueniantur d 5) pertinent b 12 emisit b 13 per uiam S-Tb terrae Phylistiim om. N filistin C philistim PST 15 reuertetur P\' 17 euitanda b 22 et triginta b hominum (exp. est et sttperscr. oms) V 25 cat C cath PT chat N amram Sb :!fi autem om. S 27 geneas CPSNVT )

124
appellantur nec numerantur nisi per successiones hominum. non per numerum annorum.

Dixit autem Moyses: confidite et state et uidete salutem quae est a domino, quam faciet uobis hodie. sicut enim uidistis Aegyptios hodie, non adponetis amplius uidere eos in aeternum tempus. quomodo accipienda sunt haec uerba. cum uiderint postea Israhelitae Aegyptios? an quia isti qui tunc uidebant non eos ulterius uiderunt, quia et illi sunt mortui qui consequebantur et isti omnes quisquis die mortis suae? nam posteri eorum uiderunt posteros illorum, an "non eos uidebitis sicut hodie" intellegendum est non sicut hodie persequentes et inimicos et tanto post uos agmine uenientes, ut omnino nulla sit quaestio nec de aeterno tempore quod hic posuit, quia etsi uidebunt se utrique tempore resurrectionis, non sic utique uidebunt ut hodie?

Quid est quod dixit dominus ad Moysen: quid tu clamas ad me? cum scriptura non dixerit aliquid de Moysei uocibus nec eum orantem commemorauerit? nisi quia intellegi uoluit hoc eum egisse uocis silentio, ut corde clamaret.

Et tu leua uirgam tuam et extende manum tuam super mare. haec est illa uirga, in qua fiebant mirabilia, quae modo dicitur esse Moysi; tunc autem fratris eius fuisse dicebatur, quando per illam ipse operabatur.

Extendisti dexteram tuam, transuorauit eos terra. terram pro aqua non mirum est positam. tota quippe pars ista extrema uel infima mundi terrae nomine censetur secundum id quod saepe dicitur: deus qui fecit caelum et [*]( 3 Ei. 14, 13 17 Ex. 14, 15 21 Ex. 14. 16 25 Ex. 15, 12 28 Ps. 145, 6; Act. 14, 14; Apoc. 14, 7 ) [*]( 3 confidete NP et uidete salutem Onl. N 9 uiderint b 10 quisque PSNVTbd 15 utique (in mg. at utrique) b 18 moysi PSNYTbd 21 eleua bd ...ţ.y påpόrJY a(JI) cod. Alex et Lag 22 uirga illa b 25 dexteram] manum Vb transforauit Pl 26 terra] terra N terra (s. I. m. 1) PV terra b posita b 27 infirma PS infinna N )

125
terram, et in illius psalmi distributione commemoratis caelestibus, laudate, inquit, dominum de terra, et ea exsequitur in laude, quae etiam ad aquas pertineant.

Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare. ecce iam quinto commemoratur spiritus dei, ut in hoc numero accipiamus et quod dictum est: digitus dei est hoc. primo, ubi scriptum est: spiritus dei superferebatur super aquas; secundo, ubi dicitur: non permanebit in istis hominibus spiritus meus, quoniam carnes sunt; tertio, ubi Pharao dicit ad Ioseph: quoniam spiritus dei est in te; quarto, ubi incantatores Aegyptiorum dicunt: digitus dei est hoc; quinto in hoc cantico: misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare. meminerimus autem spiritum dei non solum ad beneficia uerum etiam ad uindictam commemorari. nam quid aliud etiam supra dixit: < e t) per spiritum irae tuae diuisa est aqua? iste itaque spiritus dei in Aegyptios spiritus irae eius, quibus nocuit aquarum diuisio, ut intrantes possent aquis redeuntibus obrui, filiis uero Israhel, quibus profuit quod aqua diuisa est, non fuit ille spiritus irae dei. unde significatur propter diuersas operationes et effectus spiritum dei dissimiliter appellari, cum sit unus atque idem ille dumtaxat, qui etiam spiritus sanctus in unitate trinitatis accipitur. proinde non arbitror alium quam eundem significari, ubi dicit apostolus: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis in quo clamamus: abba, pater, [*](2 Ps. 148, 7. 8 4 Ex. 15. 10 6 Ex. 8, 19 7 Gen. 1, 2 8 Gen. 6, 3 10 Gen. 41, 38 15 Ex. 15, 8 24 Rom. 8, 15 ) [*]( 1 in om. Cd 2 ea om. N 3 pertinebant b 4 hic exponitur cap. XLVI quod priores edit. secutus pag. 116 retinui 6 et) ut N 7 super me ferebatur C ferebatur 0 9 caro b 10 dicit pharao T 12 hic b 14 ad uindictam comm om. N 15 et addidi 16 iste est S 17 irae dei b nam spiritus PSNVb eiusI eius erat (erat ex eius) V eius fuit d 18 in filios (in s. I.) V 21 spiritus Tb 24 enim om. P1 25 timore SVTbd- )

126
quia eodem spiritu dei, id est digito dei, quo lex in tabulis lapideis conscripta est, timor incussus est eis, qui gratiam nondum intellegebant, ut de sua infirmitate atque peccatis per legem conuincerentur et lex illis fieret paedagogus, quo perducerentur ad gratiam quae est in fide Iesu Christi. de hoc autem spiritu adoptionis et gratiae, id est de hoc opere spiritus dei, quo inpertitur gratia et regeneratio in uitam aeternam, dicitur: spiritus autem uiuificat, cum supra diceretur: littera occidit, id est lex conscripta tantummodo iubens sine adiutorio gratiae.

Venerunt autem in Merra et non poterant bibere de Merra; amara enim erat. si propter hoc appellatum est nomen loci eius amaritudo, quia non potuerunt ibi aquam bibere, quod amara esset — Merra enim interpretatur "amaritudo" — quomodo uenerunt in Merra, nisi quia eo nomine locum scriptura appellauit, in quem uenerunt. quo iam appellabatur cum haec scribebantur ? posterius enim utique scripta sunt quam illa contigerunt.

Et ostendit ei dominus lignum et misit illud in aquam, et facta est aqua dulcis. genus ligni erat istam habens uim an quolibet ligno id poterat facere deus, qui tanta mirabilia faciebat? hoc tamen uidetur significare, quod dictum est "ostendit ei." tam quam tale iam lignum esset. quo posset hoc fieri; nisi forte locus erat, ubi ligna omnino non inueniebantur, ut hoc ipsum esset diuini adiutorii, [*](1 cf. Ex. 31, 1H 2 cf. Gal. 3, 22—26 8 II Gor. 3, 6 11 Ex. 15. 23 19 Ex. 15, 25 ) [*]( erst 1 quo<l P quo* V 2 incusus ipr. s ex i) P incy$y§ 6 V 4 a quo d 5 quae—Christi om. N 6 id est—gratia om. N 9 lex om. V 10 iubene om. C adiutorifl Pl 11 mesra PYTb myrra N 12 bibere aquam PV mesra PVTb mirra N 13 potuerant PVTb 14 eo quod b merra (alt. r s. I.) C mesra PVTb myrra N 15 merra CS mesram PV mesra Tb myrra N 17 quo ex quod P quod b appellatur S 19 jpmisit N illum V 20 aqua N 21 uim an j suiman N aquolibet Pl potuerat pIS Vb facere poterat (potuerat PlSVb) PSNVTbd )

127
quod ei lignum dominus ostendit. ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, praefigurans gloriam et gratiam crucis. sed in tali etiam natura ligni quis nisi creator et demonstrator laudandus est?

Dixit autem dominus ad Moysen: ecce ego pluam uobis panes de caelo; et exiet populus et colliget unius diei in diem, ut temtem illos s ambulabunt in lege mea an non. temtatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probatio, ut deus nouerit, sed ut ipsos ipsis hominibus ostendat, quo humiliores fiant ad petendum adiutorium et agnoscendam dei gratiam.

Moyses et Aaron dicunt ad populum inter cetera: propter quod exaudiuit dominus murmurationem uestram quam uos murmuratis aduersum nos. nos autem quid sumus? non enim aduersum nos murmur uestrum est sed aduersum deum. non ex hoc tantum se ualere uoluerunt quantum deus — dixerunt enim: quid sumus nos? — ut illi aduersum illum se scirent murmurasse, qui istos miserat et qui per istos operabatur. nec talis est illa sententia, ubi Petrus dicit Ananiae: ausus es mentiri spiritui sancto? non hominibus mentitus es, sed deo. non enim ait: ,.ausus es mentiri mihi? non mihi mentitus es, sed deo": quod si dixisset, simile fuisset. neque ita dixit: ausus es mentiri spiritui sancto? non spiritui sancto mentitus es, sed deo"; ita enim loquens negaret deum esse spiritum sanctum. nunc uero cum dixisset: ausus es mentiri spiritui [*](5 Ex. 16, 4 13 Ex. 16, 8 20 Act. 5, 3. 4 ) [*]( 1 duminus lignum V6 3 natura om. PSVT ligno SYT 5 au- tom om. b 6 exibit X S ambulent b legC mefi C 10 ipsos] ipso V ipse b quod PlT 12 in terj-a cetera T 14 qua C murmorastis C murmurastis T l.r> aduersus N 16 est om. K aduersus bd dominum b ex hoc] enim b 18 aduersus PaNYTbd scire P1 19 illa est d 20 annaniae CPSN cur ausus b es» S 21 mentitus es om. S deo. Quod simile fuisset si dixisset: non spiritui sancto mentitus es (ftera. 241 sqq. b 22 non-ueo add. m. 2 scriptura scottica P mihi post mentiri om. S mihi non ment. C )

128
sancto? cum ille se putaret hominibus fuisse mentitum, ipsum spiritum sanctum deum esse monstrauit subiungens: non hominibus mentitus es, sed deo.

Deus mandat per Moysen populo: ad uesperam edetis carnes et mane replebimini panibus. ecce non pro omni alimento panes nominantur. nam isto nomine et carnes complecterentur, quia et ipsa alimenta sunt; nec tamen panes eos modo dicit, qui fiunt ex frumentis — ipsos enim proprie panes appellare consueuimus — manna autem panum nomine appellat. non autem uacat quod dicit ad uesperam carnes et mane panes se daturum. tale quippe aliquid etiam in Helia significatum est, cum ei alimenta coruus adferret. an forte carnibus ad uesperam et mane panibus ille significatur, qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram? ad uesperam quippe mortuus ex infirmitate sepultus est, mane autem adparuit discipulis, qui resurrexerat in uirtute.

Et dixit Moyses ad Aaron: accipe uas aureum unum et mitte in illud plenum gomor manna et repones illud ante deum, ut seruetur in progenies <uestras>, quemadmodum praecepit dominus. quaeri potest, ubi Aaron poneret ante deum, quando nec ullum simulacrum fuit nec arca testamenti iam fuerat instituta. an forte ideo de futuro dixit., repones", ut intellegeretur tunc ante deum posse reponi, quando futura erat arca? an potius "ante deum- dictum est quod fit ipsa deuotione offerendi. in quocumque loco poneretur? ubi enim non deus? sed illud [*]( 4 Ex. 16, 12 12 cf. III Reg. 17, 6 14 Rom. 4, 25 16 cf. Marc. 16, 9 sqq. 18 Ex. 16, 33. 34 ) [*](2 ipse PWd deum om. N 4 mandauit b populQ C i replemini CN 6 et om. b 7 complerentur 5F ipsae Tbd 8 tam P panes eos mo om. N 13 afferit C1 14 est om. P1 16 mortuus estS 17 aperuit pI V 18 Et om. VT accepe P1 19 in om. CPSVTbd mannae PSVb manne T 20 repone b ut] et b 21 uestras addidi: cf. Quaest. XLIII et CXXXV 24 tunc ante deum om. N 27 ibi b est deus Y d )

129
quod adiungit: et reposuit Aaron ante testimonium ad reseruandum, priorem magis sensum adserit. hoc enim modo scriptura dixit per prolepsin quod postea factum est, cum esse coepit tabernaculum testimonii.

Filii autem Israhel ederunt manna annis quadraginta, quoadusque uenirent in terram quae inhabitatur; manna ederunt, quoadusque uenirent in partem Phoenices. significauit scriptura per prolepsin, id est hoc loco commemorando quod etiam postea factum est, non edisse filios Israhel in heremo nisi manna. hoc est enim quod ait: usque ad terram quae inhabitatur, id est quae iam non est heremus, non quia continuo ut uenerunt ad terram habitabilem destiterunt uesci manna, sed quia non ante. traiecto enim Iordane significatur manna cessasse, ubi panes terrae manducauerunt. quando ergo ingressi sunt habitabilem terram, antequam transirent Iordanem, uel tantum manna uesci uel utroque cibo potuerunt; hoc quippe intellegi potest, quando cessasse manna non dicitur nisi Iordane traiecto. cur autem in illa heremi inopia etiam carnes desiderauerint, quando de Aegypto cum suis ualde multis pecoribus exierunt, magna quaestio est. nisi forte dicatur, cum per heremum pascua tanta non essent et ex eo minor futura uideretur fecunditas pecorum, pepercisse illos pecoribus, ne omnibus deficientibus etiam sacrificiis necessaria defuissent, uel si quid aliud dici potest, unde quaestio ista soluatur. congruentius tamen creditur non eos carnes desiderasse, quas de pecoribus habere poterant, sed eas quae deerant, ex aquis [*]( 1 Ex. 16, 34 5 Ex. 16, 35 ) [*]( 2 seraandum NV 3 prolemsin CSN prolempsin P2J\'T prolepsim bd 6 uenerint Pl habitabatur CT habitatur PSNV; sed cf. uers. 11 7 xo [tawa Esoq-ov tux; cod. Alex et Lag ederunt om. C quousque N 8 foenicis C phoenicis Nbd prolemsin CPSN prolempsin T 9 memorando CPNVT 10 filio Pl 11 inhabita..tur N 13 distiterunt C 14 iordanne C 15 quando 81 quod PVI 16 transiret Pl transierilt b 18 iordanne CN 19 desiderauerunt b 23 uideatur PSVT illis PS 26 carnes om. V 27 potuerant T ) [*]( XXVIH Ang. lect. III pars S ) [*]( 9 )

130
uidelicet. ipsas quippe in illa heremo non inueniebant: unde et illis ortygometra data est, id est aues, quas coturnices multi latine interpretati sunt, cum sit aliud genus auium ortygometra quamuis coturnicibus non usquequaque dissimile. nouerat enim deus quid desiderarent et desiderium eorum quo carnis genere satiaret. sed quia scriptura concupiuisse illos carnes dixerat nec expresserat cuius modi carnes, ideo quaestio facta est.

Manna ederunt quoadusque uenirent in partem Phoenices. iam dixerat: quoadusque uenirent ad terram quae inhabitatur; sed quia non expresserat proprie quam diceret, repetitione uidetur quandam proprietatem expressisse dicendo "in partem Phoenices." sed tunc illam terram sic credendum est appellatam; modo enim non hoc uocatur. alia quippe est quae Phoenice appellatur regio Tyri et Sidonis, qua illos transisse non legitur. quamquam scriptura fortasse potuerit terram Phoenices appellare, ubi palmarum arbores iam esse coeperant post heremi uastitatem, quoniam palma graece sic appellatur. initio enim profectionis suae inuenerunt locum, ubi septuaginta palmarum arbores fuerant et duodecim fontes: sed postea eos excepit heremi prolixitas, ubi tale aliquid non fuit, quousque uenirent ad loca quae colebantur. uerum ille sensus est probabilior, ut credamus sic appellatam tunc fuisse terram. multarum enim terrarum et locorum sicut fluminum et urbium nomina certis existentibus causis antiquitate mutata sunt.