Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quid est quod dicit deus ad Moysen: quoniam scio te prae omnibus? numquid deus plus aliqua scit et aliqua minus? an secundum quod dicitur quibusdam in euangelio: non noui uos? secundum hanc enim scientiam, qua deus dicitur scire quae illi placent, nescire quae displicent, non quia ignorat ea, sed quia non adprobat — sicut ars recte dicitur nescire uitia, cum probet uitia — prae omnibus deus Moysen sciebat, quia deo prae omnibus Moyses placebat.
Notandum estne, quod prius ipse Moyses dixerat deo: dixisti mihi: scio te prae omnibus, quod illi deus, posteaquam hoc ipse deo dixit, legitur dixisse, ante [*]( 10 cf. Matth. 22, 40 18 Ex. 33, 12. 17 21 Matth. 25, 12 28 Ex. 33, 12 ) [*]( 2 ut scienter (ut 8. I.) V ut uideam bd 6 et om. S adtingere auditur C 7 specie-nolebat om. C 8 quam N in om. V 14 ut uideam (at 8. I. m. 2) V, bd 17 gens haec est C 24 improbat PSVYbd 27 estge T est V 29 ipso C deo om. piS V )
Cum dixisset Moyses ad dominum: ostende mihi gloriam tuam, respondit ei dominus: ego transibo ante te gloria mea et uocabo nomine domini in conspectu tuo: et miserebor cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, cum paulo ante dixisset: ipse antecedam et requiem tibi dabo. quod Moyses sic uidetur acce- 10 pisse "antecedam te," tamquam non ei populoque praesens in itinere futurus esset, et ideo ait: si non tu ipse simul ueneris nobiscum, ne me educas hinc et cetera. deus autem neque hoc ei negauit dicens: et hoc tibi uerbum quod dixisti faciam. quomodo ergo, cum dixisset ei Moyses: ostende mihi gloriam tuam, rursus tamquam praecessurus et non cum eis simul futurus uidetur dicere: ego transibo ante te, nisi quia hoc aliud est? ille quippe intellegitur loqui et dicere: transibo ante te, de quo dicit euangelium: cum uenisset hora, ut transiret Iesus de hoc mundo ad patrem: qui transitus etiam pascha interpretari perhibetur. haec itaque magna omnino prophetia est. ipse enim ante omnes sanctos transiit ad patrem de hoc saeculo parare illis mansiones regni caelorum, quas dabit eis in resurrectione mortuorum, quoniam transiturus ante omnes primogenitus a mortuis factus est. [*]( 4 Ex. 33, 18 5 Ex. 33, 19 8 Ex. 33, 14 10 Ex. 33, 15 14 Ex. 33, 17 20 Ioh. 13, 1 26 cf. Col. 1, 18 ) [*]( 4 Cum autem VT £ st4ov |xoi rf;v asaotou £ o £ av cod. Alex ed Lag 5 ei] et T 6 (JVr)p.lZtt *opto»j cod. A lex 8 praestabo] praesto pIS ra 9 antecedate (& sup. e.rp. en) V 10 sic uideturj sicut detur N 11 populoque] populo qui PSVbd populoquae N populo... T 12 itencre C simul ipse T 13 uenires V nobiscum] P.is-\' *jfj.u>v cod. Alex et Lag 14 ei hoc PSVTbd 15 ergo om. S ei om. Eug (ed. Knoellp. 394) 20 ut—Iesus om. N transiret IesusJ transireis (m. 2 ex re fec. ra) C Iesus om. Eug. 23 transit P\'S\' Vbd )
Gratiam uero suam in eo ipso ualde commendat cum dicit: et uocabo nomine domini in conspectu tuo, tamquam in conspectu populi Israhel, cuius Moyses cum haec audiret typum gerebat. in conspectu enim gentis ipsius ubique dispersae uocatur dominus Christus in omnibus gentibus. uocabo autem dixit, non" uocabor," actiuum uerbum pro passiuo ponens genere locutionis inusitato: in quo nimirum magnus sensus latet. sic enim fortasse significare uoluit se ipsum hoc facere, id est gratia sua fieri, ut uocetur dominus in omnibus gentibus.
Quod uero addidit: et miserebor cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, ibi plane expressius ostendit uocationem, qua nos uocauit in suum regnum et gloriam, non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua. quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur dicens: uocabo nomine domini in conspectu tuo, commendauit hoc Se misericorditer facere, sicut apostolus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordia glorificare deum. hoc ergo praedictum est: (e t> miserebor cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. quibus uerbis prohibuit hominem uelut de propriarum uirtutum meritis gloriari, ut qui gloriatur, in domino glorietur. non enim ait: miserebor talibus uel talibus, sed "cui misericors fuero, ut neminem" praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae uocationis meruisse demonstret. etenim Christus pro inpi is is mortuus est.
Sed utrum hoc idem repetere uoluerit, cum addidit: misericordiam praestabo cui misericordiam [*]( 18 Rom. 15. 8. 9 24 II Cor. 10, 17 28 Rom. 5, 6 ) [*]( 2 nomen V 6 uerbum om. T 12 parabo N 13 ibi om. Eug 20 misericordiam NEug 21 glorificarel gloria C et addidi: ęţ N om. CPSVTbdEug 26 uel talibus om. V 28 meruisse §e P 31 praestabo (tabo in ras. m. 2) C cui-praestitero in mg. m. 2 add. C )
Deinde post hanc suae misericordiae commendationem respondit ad illud quod ei dictum fuerat: ostende mihi. gloriam tuam uel, quod supra petiuerat Moyses dicens: ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, non poteris, inquit, uidere faciem meam. non enim uidebit homo faciem meam et uiuet, ostendens huic uitae, quae agitur in sensibus mortalibus corruptibilis carnis, deum sicuti [*]( 10 cf. Ioh. 5, 19. 24. 25; Ps. 88, 53; 71, 19; Gen. 41, 1—7 H Rom. 11, 30-32 21 Ex. 33, 18 23 Ex. 33, 13 24 Ei. 33, 20 ) [*]( 2 in om. PSVTbd 3 eleeso CN eleeson PVITS eoctyreso C oectyreao N oictoireso PSVT 6 etj aut CP2 7 cui misereor aut miserebor om. CPSVTbd post ero sequitur: aut miserebor cui misertus ero miserebor in cod. PSV; sed in P m. 2 haec e.\'tp.; in V misertus ero exp. sunt 9 ibi] sibi SPl 12 id est om. Eug (ed. Knoell p. 397) 14 ita om. S 16 in illorum NV non om. V 17 uestram misericordiam N 18 in om. N 19 incredulitatem NEug 21 respondet PINSVbd 23 ut uideam V2bd )
Item interposito articulo dicente scriptura: et ait dominus, sequitur et loquitur: ecce locus penes me. quis enim locus non penes deum est, qui nusquam est absens? sed ecclesiam significat dicendo: ecce locus penes me, tamquam templum suum commendans, et stabis, inquit, super petram — quia super hanc petram, ait dominus, aedificabo ecclesiam meam — statim ut transiet gloria mea, id est: statim ut transiet gloria mea, stabit super petram, quia post transitum Christi, id est post passionem et resurrectionem Christi, stetit populus fidelis super petram. et ponam te, inquit, in cauerna petrae: munimen firmissimum significat. alii autem interpretati sunt: in specula petrae; sed graecus habet wrijv. hoc autem foramen uel cauernam rectius interpretamur.
Et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum [meam] et tunc uidebis posteriora mea, facies autem mea non uidebitur tibi. cum iam dixisset: stabis super petram, statim ut transiet gloria mea — ubi intellegitur post transitum suum promisisse super petram stabilitatem — quomodo accipiendum est quod ait: ponam te in cauerna petrae et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum, et tunc uidebis posteriora mea? quasi iam illo in petra constituto tegat manu sua super eum et deinde transeat, cum esse in petra non possit nisi post eius transitum. sed recapitulatio intellegenda est rei praetermissae, quali solet uti scriptura in multis locis. postea quippe dixit quod ordine temporis prius [*]( 3 Er. 33, 21 7 Matth. 16, 18 9 Ex. 33, 22 16 Ex. 33, 22. 23 ) [*]( 1 sicuti SVbd est eras. T 7 xa: arrjaet cod. Alex et Lag petram-statim om. N 9 id est eras. N 10 stabis NVTbd supra Tbd 12 petram] terram T 13 cauernam N 14 specula] spelunca VT open CPSNVT 15 autem] enim PV 16 manfl mea C 17 meam, quod hoc loco libri praebent, inclusi; cf. uers. 23 22 mantl mea C 23 manum meam ST 25 manus N transeat-transitum om. N )
Hanc autem prophetiam potius fuisse quam locutus est dominus ad Moysen satis res ipsa indicat, quandoquidem de petra uel cauerna eius et de manus eius superpositione, de uisione posteriorum eius nihil postea uisibili opere subsecutum legitur. mox enim adiungit interposito articulo scriptura: et dixit dominus ad Moysen, cum ipse dominus utique etiam illa, quae supra sunt, loqueretur. atque inde contexit quid deinceps dominus dicat: excide tibi duas tabulas lapideas sicut et primas et cetera.
Quid est quod dictum est de domino: et reum non purificabit, nisi: non eum dicet innocentem?
Deus in monte duas rursus lapideas tabulas conscripturo dicit Moysi inter cetera: coram omni populo tuo faciam gloriosa. nondum dignatur dicere: coram omni populo meo. an ita dixit populo tuo*, quomodo cuilibet homini eiusdem populi diceretur, id est: ex quo populo es, quomodo "ciuitati tuae" dicimus, non cui dominaris uel quam constituisti, sed unde ciuis es? sic enim et paulo post dicit: omnis populus, in quibus es. alio modo quid dictum est nisi "populus tuus"? quod autem non dixit: in quo es, consuetudo locutionis est. [*]( 13 Ex. 34, 1 17 Ex. 34, 7 20 Ex. 34, 10 2G Ex. 34, 10 ) [*]( 5 acciperent peccatorum PSNVTbdEug dixit CPSI Tl aduersum Eug 9 res ipsa satis T 11 diuisione IVF1 14 sunt] dicta sunt bd 18 purificauit PNiP dicit C 22 cuilibet homini om. N 23 eiosdem] idem N id est om. V 25 cines CIN 26 quod T 27 es] 6 C ) [*]( XXVIII Ang. rect. III pars 3 ) [*]( 13 )
Quid est quod dicitur ad Moysen: adtende tibi, ne quando ponat testamentum his qui sedent super terram? non enim habet graecus "De quando ponas", sed: ne quando ponat. an forte de populo ei dicere uoluit, cuius ipse ductor fuit? sed non ipse introduxit populum in eam terram, ubi prohibet poni testamentum cum eis qui in illa habitabant. mirum itaque locutionis genus est et adhuc inexpertum uel non animaduersum; si tamen locutio est ac non sensus aliquis.
Cum praeciperet deus ad Moysen loquens, ut data terra in potestate omnis idolatria euerteretur nec adorarentur di alieni, ait: dominus enim deus zelans nomen, deus zelator est, id est: nomen ipsum, quod dominus deus dicitur, zelans est, quia deus zelator est. quod non humanae perturbationis uitio facit deus semper atque omni modo incommutabilis atque tranquillus; sed hoc uerbo indicat non inpune plebem suam per alienos deos fornicaturam. ductum est enim uerbum tropo metaphora a zelo maritali, quo castitatem custodit uxoris, quod nobis prodeest, non deo. quis enim tali genere fornicationis deo nocuerit? sed sibi plurimum, ut pereat. quod deus prohibet terrore grauissimo zelantem se appellans: cui dicitur in psalmo: perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhaerere deo bonum est. denique sequitur: ne forte ponas testamentum his qui sedent super terram et fornicentur post deos eorum.
Quid ait: non uideberis in conspectu meo inanis? sicut indicant circumstantia, de quibus loquitur, in [*](1 Ex. 34, 12 10 cf. Ex. 34, 13. 14 12 Ex. 34, 14 22 Ps. 72, 27. 28 24 Ex. 34, 15 26 Ex. 34, 20 ) [*]( 2 ponas V 3 ai;s Ti 4 ei om. PlSV 5 doctor ptSt V 10 loquens ad moysen PSN VT 11 potestatS S idolatriae uerteretur PlSl uerteretur V 12 dii PSNVTbd alii T zelas C 13 zelatorid est om. N ipsum nomen PVTbd 17 deus N 18 metafora CN methaphora T quod PISVbd 19 prod £ » (N add. m. 2) C prodest PSNVTbd 20 sibi e.r sub P 22 perdedisti C fornicantur P 26 Quod VTbd 27 in om. C )
Cum de sabbato praecepisset, quid est quod adiunxit: satione et messe requiesces? uidetur enim dicere: "tempore sationis et messis". an forte ita obseruandam requiem sabbati praecepit, ut nec illa tempora habeant excusationem, quae agricolis ualde sunt necessaria propter uictum atque uitam? iussum est ergo, ut etiam tempore sationis et messis, quando multum urget operatio, requiescatur in sabbato. ac sic per haec tempora, quae opus plurimum flagitant. significatum est omni tempore sabbato debere cessari.
Quod dicit: non concupiscet quisquam de terra tua [et] cum ascendes uideri in conspectu <domini> dei tui tria tempora anni, hoc uult intellegi, ut securus quisque ascenderet nec de terra sua sollicitus esset deo promittente custodiam, quod nemo inde aliquid concupisceret, propter illum qui ascendit, ne suam inde timeret absentiam. et hic satis ostendit quid supra dixerit: non adparebis in conspectu domini dei tui inanis, quia in illo loco dixit, ubi tabernaculum uel templum deus fuerat habiturus.
Quid est quod ait: non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? an illa hoc loco dicit" immolata sua", quae per pascha occiduntur, et praecipit, ne tunc sit in domo fermentum, quoniam dies sunt azymorum? [*]( 6 Ex. 34, 21 14 Ex. 34, 24 20 Ex. 34, 20 23 Ex. 34, 25 ) [*]( 1 dominus PVT 2 illi] ibi Sbd 4 aprbum V de] in PNVT 5 praecipibset C adiunxit] adduxit (PVITlbd. (i adiunxit s. I. m. 1) S, addidit (corr. ex adduxit) ViTs 6 requies PXSV xatctKauoiv Ti 7 obseruandum CT lOiustumfV ut om. PVIT 14 dixit PSVT 15 et, quod CPSNVIT praebent, inclusi domini addidi 21 inagnis C dixerit V 25 praecepit PNVTS 26 ne tunc] necuncta V 27 azimorum PSNVT ) [*]( 13* )
Quid est quod ait: et non dormiet in mane immolatio sollemnitatis paschae, nisi quod superius aperte praecepit, ne aliquid ex pecore, quod immolatur, carnium relinquatur in mane? sed locutio fecit obscuritatem; dormiet enim dixit pro "manebit".
Non coques agnum in lacte matris suae. ecce dixit iterum quod quemadmodum intellegi possit ignoro. magna tamen est de Christo prophetia, etiam si fieri ad litteram possit, quanto magis si non potest! in sermonibus enim dei non sunt ad proprietatem operum omnia reuocanda, sicut nec illud de petra et cauerna eius et manus superpositione. sed plane de fide narratoris hoc exigendum est, ut quae dicit facta esse uere facta sint et quae dicit dicta esse uere dicta sint. quod exigitur etiam a narratoribus euangelii; cum enim Christum narrent quaedam dixisse quae in parabolis dixit, tamen haec eum dixisse non parabola, sed historica narratio est.
Et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit. quod et ante dixerat, quando tabulas accepit, quas fregit, hoc etiam modo repetit, non recapitulando quod factum est, sed iterum factum esse commendans. repetitio quippe legis iam quid significet diximus. quod autem ait: panem non manducauit et aquam non bibit, intellegitur *ieiunauit*, a parte totum, id est nomine panis omnem cibum et nomine aquae omnem potum significante scriptura.
Et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. de Moyse dictum est quod ipse scripserit, [*]( 1 Ex. 34, 25 6 Ei. 34, 2<> 11 cf. Ei. 33, 22 18 Ei. 34, 28 28 Ex. 34, 28 ) [*]( 4 immane S 7 quod uel T 11 et cauerna-sed pla om. N 12 narrationis PSV 13 alt. factae P et-sint om. S dicet C 14 enim om. CPNVIT 15 narrant T 16 parala C 27 omnem om. V 28 tabulas NEvg (ed. Knoell v. 400) 29 fortasse scribendum: uerba haec de Moyse om. N )
Certe ergo repetitio legis nouum testamentum significat — illud autem uetus significabat, unde confractum et abolitum est — maxime quoniam cum secundo lex datur, nullo terrore datur sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum, unde tremefactus populus dixit: non loquatur ad nos deus, ne moriamur. unde significatur timor esse in uetere testamento, in nouo dilectio. quomodo igitur haec soluitur quaestio, quare illae opus dei, istae opus hominis et illae conscriptae digito dei, istae scriptae ab homine? an forte ideo magis in illis prioribus uetus significatum est testamentum, quia deus ibi praecepit, sed homo non fecit? lex enim posita est in uetere testamento, quae conuinceret transgressores, quae subintrauit, ut abundaret delictum. non enim inplebatur timore, quae non inpletur nisi caritate. et ideo dicitur opus dei, quia deus legem constituit, deus conscripsit, nullum opus hominis, quia homo deo non obtemperauit et eum potius reum lex fecit. in secundis autem tabulis homo per adiutorium dei tabulas facit atque conscribit, quia noui testamenti caritas legem facit. unde dicit dominus: non ueni legem soluere, sed inplere, dicit autem apostolus: plenitudo legis caritas et: fides quae per dilectionem operatur. factum est itaque homini facile in nouo testamento, quod in uetere difficile fuit, habenti fidem, quae per [*](10 Ex. 20. 19 17 Rom. 5. 20 24 Matth. 5, 17 25 Rom. 13, 10 26 Gal. 5, 6 ) [*]( 3 exculptae-opere om. plSV exculptae N sculptae Eug scriptae NEug 7 significat N 8 quoniam om. CNEug qum C 10 deus ad nos CPSVTbdEug 11 ueteri TS 17 uetera P ueteri P2ST transgressoris C 18 enim om. Eug. 23 fecit PV conscripsit PSY 25 legem om. C adimplere N dicit-apostolus om. N 26 et fides om. N 27 facile om. NEug 28 ueteri ST difficele C )
Moyses ad filios Israhel, posteaquam de monte descendit, habens alias tabulas legis circumposito sibi uelamine propter gloriam uultus eius, quam filii Israhel non poterant intueri, haec, inquit, uerba, quae dixit dominus facere ea. ambigue positum est, utrum "facere ea" ipse dominus an illi; sed utique manifestum est quod illi: iussit quippe ille quae fierent. sed forte ideo sic positum est, ut ex utroque accipiatur, quia et dominus facit, cum facientes adiuuat, secundum illud apostoli: in timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; deus enim est qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. [*]( 3 II Cor. 3, 3 4 Ifom. 5, 5 9 Rom. 7, 12. 13 20 Ex. 35, 1 25 Philipp. 2, 12. 13\' ) [*]( 2 ea NEug 6 prima P2VT 7 est pr. om. PSTbd 8 digito PlSV 11 obtemperatur S 16 sed-dei om. N 17 Moyses ad filios om. N 19 ualtis C eius om. C 21 alt. ea facere bd faceret T 22 est manifestum T 27 pro (s. l. m. i) SV Onl. Pl )
Omnis auferens demtionem argentum et aes adtulerunt, demtiones domino. tamquam diceret: "omnis, qui adtulit, adtulit illud atque illud, inter cetera, quae dicebat. et argentum et aes commemorans". demtionem sane interpretati sunt latini, quod graecus habet afoapsfta. appellatum est autem demtio eo quod sibi demeret qui domino adferret.
Narrante Moyse commemoratum quod ei dixit deus de Beselehel eisdem ac totidem uerbis, quod eum inpleuerit spiritu diuino sapientiae et intellectus et scientiae ad tabernaculi opera facienda, quae pertinent ad artes opificum: unde quid nobis uideretur iam diximus. sed ideo nunc hoc idem commemorandum putaui, quia non frustra eisdem omnino uerbis repetitum est, quibus antea Moysi a domino fuerat intimatum. sane nouo more hic ars architectonica perhibetur opificum ex auro et argento et quocumque metallo, cum illa dici soleat architectonica, quae pertinet ad fabricas aedificiorum.
Et omnes qui sponte uellent ire ad opera, ut consummarent ea; et acceperunt a Moyse omnes demtiones. in notitiam tantum Moyses pertulit quae dominus opera fieri praeceperit, tabernaculum scilicet cum omnibus quae in eo essent et uestes sacerdotales. commemorauit autem quosdam, quibus dixit spiritum diuinitus datum, quo illa efficere possent: et tamen multi intelleguntur sponte ad eadem [*]( 1 Ex. 35, 24 8 cf. Ex. 35, 30-\'52 ] 2 cf. quaest. CXXXVIII 19 Ex. 3«:, 2. 3 21 cr. Ex. 35, 10-18 ) [*]( 1 auferens scripsi: afferens Itbri concordant cum cod. Alex et Lag 2 demtiones scripsi: demtionem libri; sed cf. Loc. de Ex. CXXXX VIIII p. 568 3 inter] in T 5 aferema C apherema PSVT afaerema N 6 appellata V2bd 7 offerret V 8 commemoratum est TWhd 9 Beseleel bd uerbis ac totidem PSVTbd 12 artis C 15 architectorica S 17 solet V arcliitectorica S pertinept PVI 19 omitis C 20 consumarent N ef T 21 demtiones scripsi cum bd: dete aes C1 demptum aes (PPSNVT 22 praeccpit T 23 uestis sacerdotalis CPNT 24 quod piS I r )
Notandum quod illi qui sapientes appellantur, effectores operum sancti, etiam moribus tales erant, ut cum ipsi susciperent omnia, quae populus offerebat existimans necessaria, quibus illa omnia conplerentur, <et> uiderent plus offerri quam erat necesse, [et] dixerint Moysi. atque ille per praeconem ultra populum offerre prohibuit. poterant autem, si uellent, multa auferre, sed modestia prohibuit uel religio terruit.